Billeder på siden
PDF
ePub

IX. Noni generis est Pseudo-phalacius dexaλaßos, qui fit ex duobus spondæis, ac tribus choreis, ut:

Fēmēl las ōm | nēs ǎ | mīcě | prendi
Quas vul

tu vi di ta men se reno

interdum spondæo, et quatuor choreis; cujusmodi

Te in cir cō te în | ōmnĭ | bůs li | bellis

Tribrachys autem loco spondæi prima in sede positus, occurrit illo versu:

Căměrĭ| ūm mihi | pēssi | mæ pů | ellæ

Utitur eo Catullus semel, quamvis intermisceat legitimos hendecasyllabos, carmine 55.

Oramus, si forte non molestum est.

X. Decimi generis est Glyconius, qui fere constat spondæo, et duobus dactylis, ut:

Jām sēr virě Thǎ | lássĭŏ

At Veronensis poëta sæpenumero trochæum usurpat in prima sede; cujusmodi sunt illi:

[blocks in formation]

Utitur eo Catullus bis, nempe in duabus odis, quarum prima est dicolos tetrastrophos; constat enim e Glyconio versu et Pherecratio; singulæ porro ejus strophæ quaternis versibus finiuntur : altera est dicolos pentastrophos, quæ iisdem versuum generibus conscripta est, sed strophas habet e quinis versibus.

Carm. 34. Dianæ sumus in fide.

60. Collis o Heliconii.

XI. Undecimi generis est Pherecratius, qui fere constat spondæo, dactylo, atque iterum spondæo, ut:

Exercětě jū| vēntām

Catullus tamen in prima sede frequentius trochæum collocat; cujusmodi sunt

[blocks in formation]

semel secundo loco spondæum adhibuit :

Nutriunt hu | mōrē

Hoc genere versus bis utitur, nempe carmine 34 et 60. cum Glyconio.

XII. Duodecimi generis est Hexameter; cujus notissima structura. Catullus non raro adhibet spondæum pro dactylo in quinta sede, veluti :

Tempe
Non prius
Eruit

quæ syl væ cingunt super impen | dentes
ex il lo fla grantia
cul ra dicibus

illa pro

decli navit

extur bata

Hoc genere versus utitur poëta noster bis perpetua serie,
Carm. 61. Vesper adest, juvenes! consurgite! Vesper Olympo.
63. Peliaco quondam prognatæ vertice pinus.

alternis vero cum Pentametro, a carmine 64. usque ad finem libri. Nonnulli apud nostrum occurrunt hypermetri, cujusmodi sunt exempli causa:

Inde pater divûm sancta cum conjuge, natisque.

Et qui principio nobis terram dedit, auctore.

XIII. Decimi tertii generis est Pentameter Elegiacus, æque notus. Est autem Catullus, more antiquiorum poëtarum, in hoc genere nonnunquam duriusculus. qualia enim sunt illa!

Troja virûm et virtutum omnium acerba cinis.

Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.

Divum ad fallendos numine abusum homines

Nec desistere amare, omnia si facias.

Et si qua sunt alia similia.

XIV. Decimi quarti generis est Galliambicus, de quo vid. in Argumento ad Carm. LXIII.

[ocr errors]

VERONENSIS AD

CORNELIUM NEPOTEM

LIBER.

CARMEN I.

QUOI dono lepidum novum libellum,
Arida modo pumice expolitum ?
Corneli, tibi: namque tu solebas

VARIETAS LECTIONIS.

Caii. Scaliger legit Quinti. Refutatus jam a Passeratio et Vossio.

2. Nonnulli arido perperam. Nam cum in utroque genere occurrat pumex, sicut cinis apud nostrum et finis apud alios [de nostra voce vide exempla apud Burmann. Sec. Anthol. T. II. p. 507.] súpavías causa h. 1. cum plurimis editionibus legendum est arida.

Modeste dedicat poeta libellum suum Cornelio Nepoti, tamquam benevolo ingenii sui æstimatori, ac simul ipsius Cornelii doctos labores multis extollit laudibus.

1. Sensus est: cui dono offeram jocosa carmina, novo modo et a nostri temporis more recedente a me jam decantala et confecta? quoi pro cui ex veteri scribendi modo. vid. Broukhus. ad Tibull. I. 9. 64. et Observat. Miscell. T. I. pag. 134. Adjecta lepidum et novum nullo modo ad externum libri ornatum referenda sunt, quod putabat Doctiss. Harlesius in Chrest. Poet. Lat. et J. M. Heintzius in Chrest. Poet. Nam lepidum h. 1. est jocosum, festivum, facetum, leporis plenum. Ipse poëta mox c. VI. 16. volo te ad cœlum lepido vocare versu. Novus vero libellus dicitur, quod Catullus tum primus ejusmodi jocosa carmina publici juris faciebat. Pari modo carmina nova vocantur apud Virgil. Eclog. III. 86. et novæ fides apud Horatium I. Od. 26. 10.

2. Arida m. p. expol. h. e. modo ab. solutum, et ad umbilicum perductum.

B

Nam veteres solebant membranas publicandas pumice expolire, lævigare, et æquare conf. infra c. XXII. 8. et Tibull. III. 1. 9.

3-8. Sensus est: Tibi, Corneli, libellus meus offerendus est ; nam, quanti me facias, satis declarasti jam olim in chronicis tuis. Scripsit enim Cornelius Nepos præter vitas imperatorum multa alia temporis injuria nobis erepta. In his numerautur Chronicorum libri tres, qui h. 1. vocantur tres chartæ : nam chartæ, sicut Græcorum xágтai, passim vocantur ipsi libri vel volumina. Horat. Epist. II. 1. 161.

Serus enim Græcis admovit acumina chartis.

cf. Horat. IV. 8. 21. Ovid. Trist. III. 1. 4. et infra LXVIII. 45. Complexus autem fuerat Cornelius in his tribus libris unus Italorum (quod nullus Romanorum adhuc tentaverat) omnis ætatis res memorabiles (omne evum), et id quidem multa cum doctrina et diligentia. Juppiter est exclamatio admirationi inserviens. Sic sæpe Græ

Meas esse aliquid putare nugas,

Jam tum, cum ausus es unus Italorum

5

Omne ævum tribus explicare chartis,

Doctis, Juppiter! et laboriosis.

Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est,
Qualecunque: quod, o patrona Virgo,

[blocks in formation]

10

9. Nostram lectionem tuentur Stat. MSS. et edd. optimæ. patrima Scal. patroa Voss. et Vulp. quod ora per virorum tentabat Jovianus Pontanus probante Barthio ad Stat. II. Theb. 651. quod o perenna virgo volebat Munckerus ad Antonin. Liberal. c. 16. quod o Patrone gyro Plus uno maneat perenne secli conjecit Nic. Heinsius in Notis ad Catullum, quæ adjectæ sunt ejus Adversariis a Burmanno editis a pag. 633–654. nimis audacter! cur enim non bene latine Minerva dici possit patrona, quod negat Heinsius, equidem non video.

cis Zeu, nos: bey Gott! in his igitur libris Cornelius solebat putare (putavit) esse aliquid (eival Ti) pretium aliquod habere nugas Catulli, carmina lepida. Eleganter et modeste !

8. Accipe igitur hunc qualemcunque libellum, qui sub tutela Minervæ æter

nitate gaudeat. Nam patrona virgo haud dubie est Minerva, quæ perpetuo epitheto dicitur casta, h. 1. virgo. Nec minus ingeniorum et artium celebratur fautrix. Horat. A. P. 385.

Tu nihil invita dices faciesque Minerva.

CARMEN II.

AD PASSEREM LESBIÆ.

PASSER, deliciæ meæ puellæ,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare adpetenti,

3. Ac patentes Vossius, quam lectionem ex librorum veterum auctoritate reposuisse ait. Sed nostra lectio multo est accommodatior.

[merged small][merged small][ocr errors]

seris nomine latitare subodorarentur. Corradinus de Allio censet adeo, poetam hoc carmine alloqui passerem Lesbiæ ægrotantem, sed ipse ægrotasse videtur, cum hæc scriberet. Constat denique, in more positum fuisse apud veteres, ut pueri æque ac puellæ aves ad lusum et oblectationem exquirerent. Vid. Bochartus Hierozoic. p. 16. cf. Martial. lib. I. epigr. 8.

3. Quoi pr. dig. da. adp. primus digitus est extrema digiti pars (die Fingerspitze) ἄκρον τοῦ δακτύλου, Sic prima aqua

« ForrigeFortsæt »