Billeder på siden
PDF
ePub

15

20

huc vina et unguenta et nimium brevis
flores amoenae ferre iube rosae,
dum res et aetas et sororum
fila trium patiuntur atra.
cedes coemptis saltibus et domo
villaque flavus quam Tiberis lavit;
cedes, et extructis in altum
divitiis potietur heres.
divesne prisco natus ab Inacho
nil interest an pauper et infima
de gente sub divo moreris,
victima nil miserantis Orci.
omnes eodem cogimur, omnium
versatur urna serius ocius
sors exitura et nos in aeternum
exilium impositura cumbae.

25

[graphic][ocr errors][merged small]

E sit ancillae tibi amor pudori,

Xanthia Phoceu, prius insolentem serva Briseis niveo colore

N

5

IO

movit Achillem ; movit Aiacem Telamone natum forma captivae dominum Tecmessae ; arsit Atrides medio in triumpho virgine rapta, barbarae postquam cecidere turmae Thessalo victore et ademptus Hector tradidit fessis leviora tolli Pergama Grais. nescias an te generum beati Phyllidis flavae decorent parentes : regium certe genus et penatis maeret iniquos. crede non illam tibi de scelesta plebe dilectam, neque sic fidelem, sic lucro aversam potuisse nasci matre pudenda. bracchia et vultum teretisque suras integer laudo: fuge suspicari cuius octavum trepidavit aetas claudere lustrum.

15

20

[graphic]
[graphic][subsumed][ocr errors][merged small]

N

5

ONDUM subacta ferre iugum valet

cervice, nondum munia conparis aequare nec tauri ruentis in venerem tolerare pondus. circa virentis est animus tuae campos iuvencae, nunc fluviis gravem solantis aestum, nunc in udo ludere cum vitulis salicto praegestientis. tolle cupidinem immitis uvae : iam tibi lividos distinguet autumnus racemos purpureo varius colore. iam te sequetur: currit enim ferox aetas, et illi, quos tibi dempserit, apponet annos : iam proterva fronte petet Lalage maritum,

[ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][graphic]
[graphic][merged small]

S

5

EPTIMI, Gadis aditure mecum et

Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et barbaras Syrtis, ubi Maura semper aestuat unda, Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit domus lasso maris et viarum militiaeque. unde si parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ovibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi rura Phalantho. ille terrarum mihi praeter omnis angulus ridet, ubi non Hymetto mella decedunt viridique certat baca Venafro; ver ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas, et amicus Aulon

10

15

« ForrigeFortsæt »