Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic][subsumed][ocr errors][merged small]

IM

5

AM satis terris nivis atque dirae

grandinis misit pater et rubente dextera sacras iaculatus arces terruit urbem, terruit gentis, grave ne rediret saeculum Pyrrhae nova monstra questae, omne cum Proteus pecus egit altos visere montis, piscium et summa genus haesit ulmo, nota quae sedes fuerat columbis, et superiecto pavidae natarunt aequore dammae. vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis

10

15

20

25

30

ire deiectum monumenta regis
templaque Vestae,
Iliae dum se nimium querenti
iactat ultorem, vagus et sinistra
labitur ripa Iove non probante u-
xorius amnis.
audiet civis acuisse ferrum,
quo graves Persae melius perirent,
audiet pugnas vitio parentum
rara iuventus.
quem vocet divum populus ruentis
imperi rebus ? prece qua fatigent
virgines sanctae minus audientem
carmina Vestam?
cui dabit partis scelus expiandi
Iuppiter? tandem venias precamur
nube candentis umeros amictus,
augur Apollo;
sive tu mavis, Erycina ridens,
quam Iocus circum volat et Cupido;
sive neglectum genus et nepotes
respicis, auctor
heu nimis longo satiate ludo,
quem iuvat clamor galeaeque leves,
acer et Mauri peditis cruentum
vultus in hostem;
sive mutata iuvenem figura
ales in terris imitaris, almae
filius Maiae, patiens vocari
Caesaris ultor :
serus in caelum redeas diuque
laetus intersis populo Quirini,
neve te nostris vitiis iniquum
ocior aura

35

40

45

[merged small][merged small][graphic][ocr errors][subsumed]
[graphic][subsumed][merged small]
[ocr errors]

5

IC te diva potens Cypri,

sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater obstrictis aliis praeter Iapyga, navis, quae tibi creditum debes Vergilium, finibus Atticis reddas incolumem precor et serves animae dimidium meae. illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci commisit pelago ratem primus, nec timuit praecipitem Africum decertantem aquilonibus, nec tristis hyadas, nec rabiem noti, quo non arbiter Hadriae maior, tollere seu ponere vult freta. quem mortis timuit gradum, qui siccis oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et

10

15

20

25

[ocr errors]

infamis scopulos Acroceraunia ?
nequiquam deus abscidit
prudens Oceano dissociabili
terras, si tamen impiae
non tangenda rates transiliunt vada.
audax omnia perpeti
gens humana ruit per vetitum nefas.
audax Iapeti genus
ignem fraude mala gentibus intulit:
post ignem aetheria domo
subductum macies et nova febrium
terris incubuit cohors,
semotique prius tarda necessitas
leti corripuit gradum.
expertus vacuum Daedalus aera
pennis non homini datis :
perrupit Acheronta Herculous labor.
nil mortalibus ardui est:
caelum ipsum petimus stultitia neque
per nostrum patimur scelus
iracunda Iovem ponere fulmina.

30

35

40

[graphic][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »