irae Thyesten exitio gravi stravere et altis urbibus ultimae stetere causae cur perirent funditus imprimeretque muris hostile aratrum exercitus insolens. compesce mentem: me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa. fervor et in celeres iambos 20 25 VEL XVII ELOX amoenum saepe Lucretilem defendit aestatem capellis usque meis pluviosque ventos. impune tutum per nemus arbutos quaerunt latentes et thyma deviae nec viridis metuunt colubras di me tuentur, dis pietas mea 5 10 15 N ULLAM, Vare, sacra vite prius severis arborem circa mite solum Tiburis et moenia Catili. siccis omnia nam dura deus proposuit, neque mordaces aliter diffugiunt sollicitudines. quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? 5 quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus? ac ne quis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero debellata, monet Sithoniis non levis Euhius, cum fas atque nefas exiguo fine libidinum discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu, invitum quatiam nec variis obsita frondibus. D 10 |