Billeder på siden
PDF
ePub

tuis capillus albus est odoribus,

nullum a labore me reclinat otium;

urget diem nox et dies noctem, neque est

levare tenta spiritu praecordia.

ergo negatum vincor ut credam miser, Sabella pectus increpare carmina,

25

caputque Marsa dissilire nenia.

quid amplius vis? o mare et terra, ardeo

30

quantum neque atro delibutus Hercules

Nessi cruore nec Sicana fervida

virens in Aetna flamma: tu, donec cinis iniuriosis aridus ventis ferar,

cales, venenis officina Colchicis.

35

quae finis aut quod me manet stipendium? effare: iussas cum fide poenas luam,

paratus expiare, seu poposceris

centum iuvencos, sive mendaci lyra voles sonari, tu pudica, tu proba perambulabis astra sidus aureum. infamis Helenae Castor offensus vice, fraterque magni Castoris, victi prece adempta vati reddidere lumina :

et tu, potes nam, solve me dementia,

o nec paternis obsoleta sordibus,

neque in sepulcris pauperum prudens anus novendialis dissipare pulveres.

tibi hospitale pectus et purae manus,

tuusque venter Pactumeius, et tuo
cruore rubros obstetrix pannos lavit,
utcumque fortis exilis puerpera.
'quid obseratis auribus fundis preces?
non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo.

40

45

50

55

inultus ut tu riseris Cotyttia

vulgata, sacrum liberi Cupidinis,

et Esquilini pontifex venefici

impune ut urbem nomine impleris meo?
quid proderat ditasse Paelignas anus
velociusve miscuisse toxicum?

sed tardiora fata te votis manent:
ingrata misero vita ducenda est in hoc,
novis ut usque suppetas laboribus.
optat quietem Pelopis infidi pater,
egens benignae Tantalus semper dapis,
optat Prometheus obligatus aliti,
optat supremo conlocare Sisyphus

eques,

in monte saxum: sed vetant leges Iovis.
voles modo altis desilire turribus,
modo ense pectus Norico recludere,
frustraque vincla gutturi nectes tuo
fastidiosa tristis aegrimonia.
vectabor umeris tunc ego inimicis
meaeque terra cedet insolentiae.
an quae movere cereas imagines,
ut ipse nosti curiosus, et polo
deripere lunam vocibus possim meis,
possim crematos excitare mortuos
desiderique temperare pocula,

plorem artis in te nil agentis exitus?'

60

65

70

75

80

[graphic]
[merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.

rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, sive tu Lucina probas vocari

seu Genitalis :

diva, producas subolem, patrumque prosperes decreta super iugandis

feminis prolisque novae feraci lege marita,

certus undenos deciens per annos orbis ut cantus referatque ludos ter die claro totiensque grata

nocte frequentes.

vosque veraces cecinisse, parcae,

quod semel dictum est stabilisque rerum terminus servet, bona iam peractis

iungite fata.

fertilis frugum pecorisque tellus spicea donet Cererem corona;

nutriant fetus et aquae salubres et Iovis aurae.

condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo; siderum regina bicornis audi, Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus, Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare lares et urbem sospite cursu,

[blocks in formation]

15

20

25

30

35

40

plura relictis:

di, probos mores docili iuventae, di, senectuti placidae quietem,

Romulæ genti date remque prolemque

et decus omne;

quaeque vos bobus veneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis,
impetret, bellante prior, iacentem
lenis in hostem.

iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures ;
iam Scythae responsa petunt, superbi
nuper, et Indi.

iam Fides et Pax et Honos Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus

audet, apparetque beata pleno Copia cornu.

augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem camenis,
qui salutari levat arte fessos
corporis artus,

si Palatinas videt aequus aras,
remque Romanam Latiumque felix

45

50

55

60

[graphic]

65

« ForrigeFortsæt »