Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic]

A

XIII

UDIVERE, Lyce, di mea vota, di audivere, Lyce: fis anus, et tamen vis formosa videri,

ludisque et bibis impudens,

et cantu tremulo pota Cupidinem
lentum sollicitas. ille virentis et
doctae psallere Chiae
pulchris excubat in genis.
importunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te, quia luridi
dentes te, quia rugae

turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae

nec cari lapides tempora quae semel notis condita fastis

inclusit volucris dies.

quo fugit Venus, heu, quove color? decens

quo motus? quid habes illius, illius,

quae spirabat amores,

quae me surpuerat mihi,

5

10

15

20

[merged small][subsumed][merged small][graphic]
[graphic][subsumed]

Q

XIIII

UAE cura patrum quaeve Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, virtutes in aevum

per titulos memoresque fastos aeternet, o qua sol habitabiles illustrat oras maxime principum ?

quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper,

[blocks in formation]

5

10

deiecit acer plus vice simplici.

maior Neronum mox grave proelium

commisit inmanesque Raetos

auspiciis pepulit secundis, spectandus in certamine Martio

devota morti pectora liberae

quantis fatigaret ruinis,

indomitas prope qualis undas
exercet auster, pleiadum choro
scindente nubes, impiger hostium
vexare turmas et frementem
mittere equum medios per ignes.
sic tauriformis volvitur Aufidus,
qui regna Dauni praefluit Apuli,
cum saevit horrendamque cultis
diluviem meditatur agris,
ut barbarorum Claudius agmina
ferrata vasto diruit impetu
primosque et extremos metendo
stravit humum, sine clade victor,
te copias, te consilium et tuos
nam tibi quo

praebente divos.

portus Alexandrea supplex

et vacuam patefecit aulam, fortuna lustro prospera tertio belli secundos reddidit exitus, laudemque et optatum peractis imperiis decus arrogavit.

te Cantaber non ante domabilis

15

20

25

૩૦

die

35

Medusque et Indus, te profugus Scythes

miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

te fontium qui celat origines

40

45

[merged small][subsumed][merged small][graphic]
« ForrigeFortsæt »