Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic][subsumed]
[ocr errors]

O

X

CRUDELIS adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae,

et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae, mutatus, Ligurinum in faciem verterit hispidam,

dices 'heu' quotiens te speculo videris alterum,

quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,

vel cur his animis incolumes non redeunt genae?'

5

[graphic][ocr errors]

E

XI

ST mihi nonum superantis annum

plenus Albani cadus; est in horto, Phylli, nectendis apium coronis; est hederae vis

multa, qua crines religata fulges; ridet argento domus; ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno;

cuncta festinat manus, huc et illuc cursitant mixtae pueris puellae; sordidum flammae trepidant rotantes vertice fumum.

ut tamen noris quibus advoceris gaudiis, idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit aprilem,

iure sollemnis mihi sanctiorque

paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus affluentis

ordinat annos.

5

10

15

20

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]
[graphic]

I

XII

AM veris comites, quae mare temperant,
impellunt animae lintea Thraciae ;

iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt

hiberna nive turgidi.

nidum ponit Ityn flebiliter gemens

infelix avis et Cecropiae domus

aeternum obprobrium, quod male barbaras

regum est ulta libidines.

dicunt in tenero gramine pinguium

custodes ovium carmina fistula

delectantque deum cui pecus et nigri
colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili;
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuvenum nobilium cliens,
nardo vina mereberis.

nardi parvus onyx eliciet cadum,

5

10

15

qui nunc Sulpiciis accubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.

ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni: non ego te meis
immunem meditor tinguere poculis,
plena dives ut in domo.

verum pone moras et studium lucri,
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem :
dulce est desipere in loco.

20

25

« ForrigeFortsæt »