Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic]

F

XXVIII

ESTO quid potius die

Neptuni faciam ? prome reconditum,

Lyde, strenua Caecubum,

munitaeque adhibe vim sapientiae. inclinare meridiem

sentis, ac veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo

cessantem Bibuli consulis amphoram. nos cantabimus invicem

5

[graphic]

Neptunum et viridis Nereidum comas:

tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae; summo carmine, quae Cnidon

fulgentisque tenet Cycladas et Paphum iunctis visit oloribus,

dicetur; merita Nox quoque nenia.

[ocr errors][merged small]
[graphic][subsumed]

T

XXVIIII

YRRHENA regum progenies, tibi

non ante verso lene merum cado

cum flore, Maecenas, rosarum et

pressa tuis balanus capillis

iandudum apud me est. eripe te morae,

nec semper udum Tibur et Aefulae

declive contempleris arvum et

Telegoni iuga parricidae.

fastidiosam desere copiam et

5

molem propinquam nubibus arduis ; omitte mirari beatae

10

fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae divitibus vices

mundaeque parvo sub lare pauperum

cenae sine aulaeis et ostro

sollicitam explicuere frontem.

iam clarus occultum Andromedae pater

ostendit ignem, iam procyon furit

et stella vesani leonis,

sole dies referente siccos;

iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horridi dumeta Silvani, caretque

ripa vagis taciturna ventis.

15

20

[blocks in formation]

diffinget infectumque reddet
quod fugiens semel hora vexit'.
Fortuna saevo laeta negotio et
ludum insolentem ludere pertinax
transmutat incertos honores,
nunc mihi, nunc alii benigna.
laudo manentem: si celeres quatit
pinnas, resigno quae dedit et mea
virtute me involvo probamque
pauperiem sine dote quaero.
non est meum, si mugiat Africis
malus procellis, ad miseras preces
decurrere et votis pacisci,
ne Cypriae Tyriaeque merces
addant avaro divitias mari.

tum me biremis praesidio scaphae
tutum per Aegaeos tumultus

aura feret geminusque Pollux.

50

55

60

[graphic]
[graphic]

E

XXX

XEGI monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum.

non omnis moriar, multaque pars mei
vitabit Libitinam: usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita virgine pontifex.
dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica

lauro cinge volens, Melpomene, comam.

5

10

15

[graphic]
« ForrigeFortsæt »