Billeder på siden
PDF
ePub

Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti, Obscenaeque canes, inportunaeque volucres

470

Signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa !
Armorum sonitum toto Germania caelo

Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis,
Ingens, et simulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutae,
Infandum! sistunt amnes, terraeque dehiscunt,

475

Et maestum inlacrimat templis ebur, aeraque sudant. 480
Proluit insano contorquens vertice silvas
Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnis

Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibrae adparere minaces,
Aut puteis manare cruor cessavit, et altae
Per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
Non alias caelo ceciderunt plura sereno
Fulgura, nec diri totiens arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;

485

490

495

Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra robigine pila,
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
Quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
Ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;
Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,
Invidet, atque hominum queritur curare triumphos;
Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,
Tam multae scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.

500

506

Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum ;
Vicinae ruptis inter se legibus urbes
Arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe;
Ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

510

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER SECUNDUS.

HACTENUS arvorum cultus et sidera caeli,
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena
Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris;
Huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto
Tingue novo mecum dereptis crura cothurnis.

5

10

Principio arboribus varia est natura creandis.
Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae
Sponte sua veniunt camposque et flumina late
Curva tenent, ut molle siler, lentaeque genestae,
Populus et glauca canentia fronde salicta;
Pars autem posito surgunt de semine, ut altae
Castaneae, nemorumque Iovi quae maxuma frondet 15
Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva,
Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subiicit umbra.

Hos natura modos primum dedit; his genus omne 20
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos;
Silvarumque aliae pressos propaginis arcus

25

Exspectant et viva sua plantaria terra;
Nil radicis egent aliae, summumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen;
Quin et caudicibus sectis-mirabile dictu-
Truditur e sicco radix oleagina ligno;

30

40

45

Et saepe alterius ramos inpune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o, proprios generatim discite cultus, 35
Agricolae, fructusque feros mollite colendo,
Neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxuma nostrae,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox; ades, et primi lege litoris oram;
In manibus terrae; non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti
In quascumque voces artis haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros;
Nunc altae frondes et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.
Iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram,
Pomaque degenerant sucos oblita priores,
Et turpis avibus praedam fert uva racemos.
Scilicet omnibus est labor inpendendus, et omnes
Cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiae de robore myrtus ;
Plantis et durae coryli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae,

50

55

60

65

70

Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
Et steriles platani malos gessere valentis ;
Castaneae fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmae
Et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nudo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via, deinde feraces
Plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens 80
Exiit ad caelum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondes et non sua poma.

75

85

90

Praeterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec salici lotoque, neque Idaeis cyparissis; Nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, Orchades, et radii, et amara pausia baca, Pomaque et Alcinoi silvae; nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos ; Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae ; Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos, Temptatura pedes olim vincturaque linguam; Purpureae, preciaeque; et quo te carmine dicam, Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminaeae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus ; Argitisque minor, cui non certaverit ulla Aut tantum fluere aut totidem durare per annos. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. Sed neque, quam multae species, nec, nomina quae sint, Est numerus; neque enim numero conprendere refert; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere quam multae Zephyro turbentur arenae,

95

100

105

« ForrigeFortsæt »