Billeder på siden
PDF
ePub

60

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. 55
L. Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae;
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum
Incipit adparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus ;
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque-minus via laedit-eamus;
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
M. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus;
Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam,
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.

€5

5

Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum Gallus amore peribat? Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.

10

Illum etiam lauri, etiam flevere myricae ;
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum ;-nostri nec poenitet illas,
Nec te poeniteat pecoris, divine poeta:
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis-
Venit et upilio; tardi venere subulci;
Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

15

20

Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit; tua cura Lycoris

Perque nives alium perque horrida castra secuta est.

25

25

30

35

Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
Ecquis erit modus? inquit; Amor non talia curat;
Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus haec vestris: soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor,-quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra―
Mecum inter salices lenta sub vite iaceret ;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostis:
Tu procul a patria-nec sit mihi credere tantum !-
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant!
Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis inter spelaea ferarum
Malle pati tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
Aut acris venabor apros. Non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

40

45

50

55

Spicula. Tamquam haec sit nostri medicina furoris, 60
Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis

Ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.

Non illum nostri possunt mutare labores,
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subiicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;
Iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

[blocks in formation]

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER PRIMUS.

5

10

QUID faciat laetas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis
Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem caelo quae ducitis annum ;
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
Ter centum nivei tondent dumeta iuvenci ;
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
Adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monstrator aratri,
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum,
Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum caelo demittitis imbrem;
Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
Concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto,

15

20

25

An deus inmensi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
Panditur; ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
Scorpios, et caeli iusta plus parte reliquit ;
Quidquid eris, nam te nec sperant Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido;
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,

30

35

Nec repetita sequi curet Proserpina matrem-
Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis, 40
Ignarosque viae mecum miseratus agrestis
Ingredere, et votis iam nunc adsuesce vocari.
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor
Liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
Depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
Illius inmensae ruperunt horrea messes.

45

At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,

50

Ventos et varium caeli praediscere morem

Cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,

Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae;

55

Arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
Continuo has leges aeternaque foedera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invertant tauri, glaebasque iacentis
Pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:

60

65

« ForrigeFortsæt »