Billeder på siden
PDF
ePub

Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis;
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

Me. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

35

40

45

Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim 50
Dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
Mo. An quicquam nobis tali sit munere maius?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
Iam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.

Me. Candidus insuetum miratur limen Olympi
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis

55

60

Ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis. Ipsi laetitia voces ad sidera iactant

Intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta: deus, deus ille, Menalca!
Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras:
Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quot annis
Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi,
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
Saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.

[merged small][ocr errors][merged small]

Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
Reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quot annis
Agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

75

80

Mo. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? Nam neque me tantum venientis sibilus austri, Nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae Saxosas inter decurrunt flumina valles.

85

Me. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta.
Haec nos, Formosum Corydon ardebat Alexim,
Haec eadem docuit, Cuium pecus? an Meliboei ?
Mo. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
Non tulit Antigenes-et erat tum dignus amari—
Formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

ECLOGA VI.

VARUS.

90

5

10

PRIMA Syracosio dignata est ludere versu
Nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pinguis
Pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.
Nunc ego-namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant et tristia condere bella-
Agrestem tenui meditabor arundine Musam.
Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
Captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
Serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi-nam saepe senex spe carminis ambo
Luserat iniiciunt ipsis ex vincula sertis.

15

BUCOLICA. ECL. VI.

Addit se sociam timidisque supervenit Aegle,
Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis? inquit.
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri,
Carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus ;
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,

[blocks in formation]

35

40

Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. 30
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animaeque marisque fuissent
Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis ;
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Coeperit et rerum paulatim sumere formas;
Iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvae cum primum surgere, cumque
Rara per ignaros errent animalia montis.
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautae quo fonte relictum
Clamassent, ut litus, Hyla, Hyla, omne sonaret;
Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
Ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
At non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum
Et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
Ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,

45

50

56

Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, Nymphae,
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia; forsitan illum,

Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,

Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam ;
Tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum,
Utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
Ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
Floribus atque apio crinis ornatus amaro,
Dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo,

Ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.

60

65

70

Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis,
Aut ut mutatos Terei narraverit artus,
Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas iussitque ediscere laurus,
Ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;
Cogere donec ovis stabulis numerumque referri
Iussit et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGA VII.

MELIBOEUS.

MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.

75

80

85

M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat ; atque ego Daphnim
Aspicio. Ille ubi me contra videt: Ocius, inquit,

5

Huc ades, o Meliboee! caper tibi salvus et haedi;
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;
Hic viridis tenera praetexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippen, neque Phyllida
habebam,

Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Coepere; alternos Musae meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi
carmen,

Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi
Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

T. Pastores, hedera nascentem ornate poetam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
Aut, si ultra placitum laudarit, bacchare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.

10

15

20

25

30

Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, 35 Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,

Candidior cycnis, hedera formosior alba,

Cum primum pasti repetent praesepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, proiecta vilior alga,

Si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

C. Muscosi fontes et somno mollior herba,
Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,

40

45

« ForrigeFortsæt »