Billeder på siden
PDF
ePub

155

100

165

Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;
Noster eris, mihique haec edissere vera roganti:
Quo molem hanc inmanis equi statuere ? quis auctor? 150
Quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli?
Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,
Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
Vos, acterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait, vos arae ensesque nefandi,
Quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi :
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
Fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas,
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri
Spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum: arsere coruscae
Luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
Sudor iit, terque ipsa solo-mirabile dictu-
Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Inprovisi aderunt. Ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
Effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
Hanc tamen inmensam Calchas attollere molem
Roboribus textis caeloque educere iussit,
Ne recipi portis, aut duci in moenia possit,

170

175

180

185

Neu populum antiqua sub religione tueri.
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
Tum magnum exitium-quod di prius omen in ipsum 190
Convertant!--Priami inperio Phrygibusque futurum ;
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
Talibus insidiis periurique arte Sinonis
Credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinae.

195

200

210

Hic aliud maius miseris multoque tremendum Obiicitur magis, atque inprovida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per altaHorresco referens-inmensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; 205 Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque Sanguineae superant undas; pars cetera pontum Pone legit sinuatque inmensa volumine tergå. Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant, Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni, Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Inplicat et miseros morsu depascitur artus; Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos, Perfusus sanie vittas atroque veneno, Clamores simul horrendos ad sidera tollit: Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem, Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.

215

220

225

Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
Laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
Numina conclamant.

230

Dividimus muros et moenia pandimus urbis.
Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subiiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.
O patria, o divom domus Ilium, et incluta bello
Moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere;
Instamus tamen inmemores caccique furore,
Et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei iussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festa velamus fronde per urbem.

Vertitur interea caelum et ruit oceano Nox,
Involvens umbra magna terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessos conplectitur artus.
Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae
Litora nota petens, flammas cum regia puppis
Extulerat, fatisque deum defensus iniquis
Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
Reddit equus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes,
Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeus.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam;
Caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
Accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

235

240

245

250

255

260

265

Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris Incipit et dono divom gratissima serpit.

275

280

In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector 270
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!
Squalentem barbam et concretos sanguine crinis
Volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum et maestas expromere voces:
O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defessi aspicimus! quae caussa indigna serenos
Foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.
Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent:
Sacra suosque tibi commendat Troia Penatis :
Hos cape fatorum comites, his moenia quaere
Magna, pererrato statues quae denique ponto.
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu,

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
In segetem veluti cum flamma furentibus austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
Praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto

285

290

295

300

305

Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
Volcano superante domus, iam proxumus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.

310

325

Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis ;
Sed glomerare manum bello et concurrere in arcem 315
Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
Sacra manu victosque deos parvumque nepotem 320
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
Gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
Transtulit: incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Milia quot magnis umquam venere Mycenis;
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.
Talibus Othryadae dictis et numine divom
In flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
Quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maxumus armis
Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque, 340
Et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonides. Illis ad Troiam forte diebus

Venerat, insano Cassandrae incensus amore,
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
Infelix, qui non sponsae praecepta furentis
Audierit.

Quos ubi confertos audere in proelia vidi,

330

335

345

« ForrigeFortsæt »