Billeder på siden
PDF

190 fabula, quae posci volt et spectanda reponi. nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit; nec quarta loqui persona laboret.

actoris partis chorus officiumque virile defendat, neu quid medios intercinat actus,

195 quod non proposito conducat et haereat apte. ille bonis faveatque et consilietur amice et regat iratos et amet pacare timentis; ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem iustitiam legesque et apertis otia portis;

200 ille tegat commissa deosque precetur et oret, ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.

tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco adspirare et adesse choris erat utilis atque

205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu; quo sane populus numerabilis, utpote parvus, et frugi castusque verecundusque coibat. postquam coepit agros extendere victor et urbes latior amplecti miirus, vinoque diurno

210 placari Genius festis impune diebus,

accessit numerisque modisque licentia'maior.
indoctus quid enim saperet liberque laborum
rusticus urbano confusus, turpis honesto?
sic priscae motumque et luxuriem addidit arti

215 tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
sic etiam fidibus voces crevere severis,
et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
utiliumque sagax rerum et divina futuri
sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

220 carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo, quod inlecebris erat et grata novitate morandus

spectator functusque sacris et potus ct exlex.

verum ita risores, ita commendare dicacis 225

conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,

ne quicumque deus, quicumque adhibebitur hcros,

regali conspectus in auro nuper et ostro,

migret in obscuras humili sermone tabernas,

aut, dum vitat humum, nubes et inania captet. o30

eifutire levis indigna tragoedia vcrsus,

ut festis matrona moveri iussa diebus,

intererit Satyris paulum pudibunda protervis.

non ego inornata ct dominantia nomina solum

verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo, 235

nec sic enitar tragico differre colori,

ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax

Pythias emuncto lucrata Simone talentum,

an custos famulusque dei Silenus alumni.

ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis 240

speret idem, sudet multum frustraque laboret

ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,

tantum de medio sumptis accedit honoris.

silvis deducti caveant me iudice Fauni,

ne velut innati triviis ac paene forenses 245

aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam,

aut inmunda crepent ignominiosaque dicta:

otfenduntur enim, quibus est equus et pater et res,

nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,

aequis accipiunt animis donantve corona. 250

syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit nomen iambeis, cum senos redderet ictus, primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, tardior ut paulo graviorque veniret ad auris, 255 spondeos stabilis in iura paterna recepit commodus et patiens, non ut de sede secunda

cedcret aut quarta socialiter. hic et in Acci
nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni

•260 in scaenam missos cum magno pondere versus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.

non quivis videt inmodulata poemata iudex, ct data Romanis veuia est indigna poetis.

265 idcircone vager scribamque licenter? an omnis visuros peccata putem mea, tutus et intra spem veniae cautns? vitavi denique culpam, non laudem merui. vos excmplaria Graeca nocturna versate manu, versate diurna.

270 at vestri proavi Plautinos et numeros et laudavere sales, nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto legitimumque sonum digitis callemus et aure.

'275 ignotum tragicae genus invenisse camenae dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, quae cancrent agerentque peruucti faecibus ora. post hunc personac pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis

280 et docuit magnumquc loqui nitique coturno. successit vetus his comoedia, non sine multa laude; sed in vitium libertas excidit et vim dignam lege regi: lex est accepta chorusquc turpiter obticuit sublato iure nocendi.

280 nil intemptatum nostri liquere poetae, nec miuimum meruere decus vestigia Graeca ausi descrerc ct celebrare domcstica facta, vel qui practextas vel qui docuere togatas. nec virtute foret clarisve potentius armis

2<jo quam lingua Latium, si non ofFendcret uuum qucmquc poetarum limae labor et mora. vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non multa dies et niulta litura coercuit atque perfectum deciens non castigavit ad unguem.

ingenium miscra quia fortunatius arte 295 credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non unguis ponerc curat, non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. nanciscetur enim pretium nomenque poctac, si tribus Anticyris caput insanabile numquam 300 tonsori Licino commiscrit. 0 ego laevus, qui purgor bilem sub verni tcmporis hoiam! non alius faceret meliora poemata: vcrutn nil tanti est. ergo fungar vicc cotis, acutum reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi; --505 munus et officium nil scribens ipsc, docebo, unde parentur opes, quid alat formctque poetam, quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.

scribendi recte sapere est et principium et fons: rem tibi Socraticae poterunt ostenderc chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis: ille profecto 315 reddere personac scit convenientia cuique. respicere exemplar vitae morumque iubebo doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. interdum speciosa locis morataque rccte fabula nullius veneris, sine pondere et arte, 320 valdius oblectat populum meliusque moratur quam versus inopes rerum nugaeque canorae.

Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. Romani pueri longis rationibus assem 325

discunt in partis centum diducere. 'dicat
lilius Albini: si de quincunce remota est
uncia, quid superat? poteras dixisse. ' 'triens.' 'eu!
rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?'

330 'semis'. at haec animos aerugo et cura peculi
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse linenda cedro et levi servanda cupresso?

aut prodesse volunt aut delectare poetae
aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.

335 quicquid praecipies, csto brevis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles:
omne supervacuum pleno de pectore manat.
ficta voluptatis causa sint proxima veris,
ne, quodcumquc volet, poscat sibi fabula credi,

340 neu pransac Lamiac vivum puerum extrahat alvo.
centuriae seniorum agitant expertia frugis,
celsi praetereunt austera poemata Eamnes:
omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
lectorem delectando pariterque monendo.

345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
et longum noto scriptori prorogat aevum.

sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
nam neque chorda sonum reddit, quem volt manus et mens,
poscentiquc gravem persaepe remittit acutum,

350 nec semper feriet quodcumquc minabitur arcus.
verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
offendar maculis, quas aut incnria fudit
aut humana parum cavit natura. quid ergo est?
ut scriptor si peccat idem librarius usque,

355 quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus
ridetur, chorda qui .semper oberrat eadem:
sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
quem bis terquc bonum cum risu miror, et idem
indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;

« ForrigeFortsæt »