Billeder på siden
PDF

membra gruis sparsi sale multo non siue farre,
pinguibus et ficis pastum iecur anseris albi,
et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,

90 quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto
vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
suavis res, si non causas narraret earum et
naturas dominus: quem nos sic fugimus ulti,
ut nihil omnino gustaremus, velut illis

95 Canidia adflasset peior serpentibus Afris'.

EPISTULARUM

LIBER PRIMUS.
I.

Prima dicte mihi, summa dicende camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo:
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis

5 Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne populum extrema totiens exoret harena.
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
'solve senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat\

io nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;

quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum; condo et compono, quae mox depromere possim.

ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: nullius addictus iurare in verba magistri,

15 quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
virtutis verae custos rigidusque satelles;

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor

et mihi res, non me rebus subiungere conor.

ut nox longa quibus mentitur amiea, diesque

longa videtur opus debentibus, ut piger annus

pupillis, quos dura premit custodia matrum:

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem

consiliumque morantur agendi naviter id, quod

aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,

aeque neclectum pueris senibusque nocebit.

restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.

non possis oculo quantum contendere Lynceus: non tamen idcirco contemnas lippus inungui; nec, quia desperes invicti membra Glyconis, nodosa corpus nolis prohibere cheragra. est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

fervet avaritia miseroque cupidine pectus: sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem possis et magnam morbi deponere partem. laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello. invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem.

virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse. vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, quanto devites animi capitisque labore; impiger extremos curris mercator ad Indos, per mare, pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: ne cures ea, quae stulte miraris et optas, discere et audire et meliori credere non vis? quis circum pagos et circum compita pugnax magna coronari contemnat Olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?

vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

'o cives, cives, quaerenda pecunia primum est, virtus post nummos!' haec Ianus summus ab imo

55 prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque
[laevo suspensi loculos tabulamque lacerto].
est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,
sed quadringentis sex septem milia desunt:
plebs eris. at pueri ludentes lrex eris' aiunt,

60 'si recte facies'. hic murus aeneus esto,
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus ofiert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?

65 isne tibi melius suadet, qui 'rem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo rem,
ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi,'
an qui Fortunae te responsare superbae
liberum et erectum praeseus hortatur et aptat?

7o quodsi me populus Romanus forte roget, cur
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam, quae diligit ipse vel odit,
olim quod volpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: 'quia me vestigia terrent,

75 omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.'

belua multorum es capitum: nam quid sequar aut quem?

pars hominum gestit conducere publica; sunt qui frustis et pomis viduas venentur avaras excipiantque senes, quos in vivaria mittant;

80 multis occulto crescit res faenore. verum
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt horam durare probantes?
'nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis'
si dixit dives, lacus et mare sentit amorem

85 festinantis eri; cui si vitiosa libido

feeerit auspicium, 'cras ferramenta Teanum
tolletis, fabriP — lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
si non est, iurat bene solis esse maritis.
quo teneam voltus mutantem Protea nodo? —
quid pauper? — ride: mutat cenacula, lectos,
balnea, tonsores, conducto navigio aeque
nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.

si curatus inaequali tonsore capillos occnrri, rides; si forte subucula pexae trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar, rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, aestuat et vitae disconvenit ordine toto, diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? insanire putas sollemnia me neque rides nec medici credis nec curatoris egere a praetore dati, rerum tutela mearum cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem de te pendentis, te respicientis amici. 105

ad summam: sapiens uno minor est Ioye, dives, liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

II.

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,

dum tu declamas Romae, Praeneste relegi:

qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,

planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi. . 5

fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento conlisa duello, stultorum regum et populorum continet aestus.

Roratius. Ed. Keller et Haussner. 13

[ocr errors]

95

100 Antenor censet belli praecidere causam:

10 quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus, cogi posse negat. Nestor componere litis inter Peliden festinat et inter Atriden: hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.

15 seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.

rursus, quid virtus et quid sapientia possit, utile proposuit nobis exemplar Ulixen, qui domitor Troiae multorum providus urbes

•20 et mores hominum inspexit, latumque per aequor, dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa pertulit, adversis rerum inmersabilis undis. Sirenum voces et Circae pocula nosti: quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,

i'o sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis inmundus vel amica luto sus.

nos numerus sumus et fruges consumere nati, sponsi Penelopae nebulones Alcinoique in cute curanda plus aequo operata iuventus,

30 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et ad strepitum citharae cessatum ducere curam.

ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones: ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui si noles sanus, curres hydropicus; et ni

35 posces ante diem librum cum lumine, si non intendes animum studiis et rebus honestis, invidia vel amore vigil torquebere. nam cur, quae laedunt oculum, festinas demere: siquid est animum, differs curandi tempus in annum?

40 dimidium facti, qui cocpit, habet: sapere aude; incipe! qui recte vivendi prorogat horam, rusticus expectat, dum defluat amnis: at ille

« ForrigeFortsæt »