Billeder på siden
PDF

'duci ventre levem, nasum nidore supinor,
inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
hi cum sis quod ego et fortassis ncquior, ultro
insectere velut melior, verbisque decoris
obvolvas vitium?' quid, si me stultior ipso
quingentis empto dragmis deprenderis? aufer
me voltn terrere; manum stomachumque teneto,
dum, quae Crispini docuit me ianitor, edo.

te coniunx aliena capit, meretricula Davum: peecat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me natura intendit, sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae, clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, dimittit neque famosum neque sollicitum, ne ditior aut formae melioris meiat eodem. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama turpis, odoratum caput obscurante lacerna: non es quod simulas? metuens induceris atque altercante libidinibus tremis ossa pavore. quid refert, uri virgis ferroque necari auctoratus eas, an turpi clausus in arca, quo te demisit peccati conscia erilis, contractum genibus tangas caput? estne marito matronae peccantis in ambo iusta potestas? in corruptorem vel iustior. illa tamen se non habitu mutatve loco peccatve superne, cum te formidet mulier neque credat amanti. ibis sub furcam prudens dominoque furenti committes rem omnem et vitam et cum corpore famam. evasti: credo, metues doctusque cavebis; quaeres, quando iterum pavcas iterumque porire possis, o totiens servus! quae belua ruptis, cum semel effugit, reddit se prava catenis?

'non sum moechus' ais: neque ego, hercule, fur, ubi vasa praetereo sapiens argentea. tolle periclum: iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque imposita haut umquam misera formidine privet? adde super, dictis quod non levius valeat: nam sive vicarius est, qui servo paret, uti mos

80 vester ait, seu conservus: tibi quid sum ego? nempe tu, mihi qui imperitas, alii servis miser atque dueeris, ut nervis alienis mobile lignum.

quisnam igitur liber? sapiens, sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,

85 responsare cupidinibus, contemnere honores
fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
externi nequid valeat per leve morari,
in quem manca ruit semper fortuna. potesne
ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta

90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
colla iugo, 'liber, liber sum' dic age! non quis:
urget enim dominus mentem non lenis et acris
subiectat lasso stimulos versatque negantem.

95 vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,

qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
aut Pacideiani contento poplite miror
proelia rubrica picta aut carbone, velut si
re vera pugnent, feriant vitentque moventes

100 arma viri? nequam et cessator Davus: at ipse
subtilis veterum iudex et callidus audis.
nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
virtus atque animus cenis responsat opimis?
obsequium ventris mihi perniciosius est cur?

105 tergo plector enim. qui tu inpunitior iila,

quae parvo sumi nequeunt, obsonia eaptas?

nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,

inlnsique pedes vitiosum ferre recusant

corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam

furriva mutat strigili? qui praedia vendit, 110

nil servile gulae parens habet? adde quod idem

non horam tecum esse potes, non otia recte

ponere, teque ipsum vitas fugitivus et erro,

iam vino quaerens, iam somno fallere curam.

frustra: nam comes atra premit sequiturque fngacem.' 115

unde mihi lapidem? 'quorsum est opus?' unde sagittas? 'aut insanit homo aut versus facit.' ocius hinc te ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.

VIII.

Ut Nasidieni iuvit te cena beati?

nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

de medio potare die. 'sic, ut mihi numquam

in vita fuerit melius'. dic, si grave non est,

quae prima iratum ventrem placaverit esca. 5

"in primis Lucanus aper leni fuit Austro captus, ut aiebat cenae pater; acria circum rapula, lactucae, radices, qualia Iassum pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.

his ubi sublatis puer alte cinctus acernam . 10

gausape purpureo mensam pertersit, et alter sublegit, quodcumque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere: ut Attica virgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes, Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. 15 hic erus: 'Albanum, Maecenas, sive Falernum te magis appositis delectat, habemus utrumque'.

divitias miseras! sed quis cenantibus una,

Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.

20 'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,
si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras;
Nomentanus erat super ipsum, Forcius infra,
ridiculus totas semel absorbere placentas;

25 Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
indice monstraret digito: nam cetera turba,
nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
longe dissimilem noto celantia sucum,
ut vel continuo patuit, cum passeris atque

30 ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.

post hoc me docuit melimela rubere minorem
ad luuam delecta: quid hoc intersit, ab ipso
audieris melius. tum Vibidius Balatroni:
'nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,'

35 et calices poscit maiores. vertere pallor

tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acris potores, vel quod male dicunt liberius vel fervida quod subtile exurdant vina palatum. invertunt Allifanis vinaria tota

40 Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.

adfertur squillas inter murena natantis in patina porrecta. sub hoc erus 'haec gravida' inquit. 'eapta est, deterior post partum carne futura.

45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri pressit cella, garo de sucis piscis Hiberi, vino quinquenni, verum citra mare nato, dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non hoc magis ullum aliud), pipere albo, non sine aceto,

50 quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. erucas viridis, inulas ego primus auiaras monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, ut melius muria quod testa marina remittat.'

interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinani fecere, trahentia pnlveris atri qnantum non Aquilo Campanis excitat agris. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli sensimus, erigimur: Rufus posito capite, ut si filius inmaturus obisset, flere. quis esset finis, ni sapieus sic Xomentanus amicum tolleret: 'heu, Fortuna, quis est crudelior in nos te deus? ut semper gaudes inludere rebus humanis!' Varius mappa compescere risum vix poterat. Balatro, suspendens omnia naso, 'haec est condicio vivendi' aiebat, 'eoque responsura tuo numquam est par fama labori. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius apponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent? adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, ut modo, si patinam pede lapsus frangat agaso. sed convivatoris, uti ducis, ingenium res adversae nudare solent, celare secundae.' Xasidienus ad haec: 'tibi di, quaecumque preceris, commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis' et soleas poscit. tum in lecto quoque videres stridere secreta divisos aure susurros.'

nullos bis mallem ludos spectasse; sed illa redde age, quae deinceps risisti. 'Vibidius dum rmaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte emendaturus fortunam. deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentes

« ForrigeFortsæt »