Billeder på siden
PDF

bimi cum patera meri:

mactata veniet lenior hostia.

XX.

Vile potabis modicis Sabinum
cantharis, Graeca quod ego ipse testa
condituui Ievi, datus in theatro
cum tibi plausus,

care Maecenas eques, ut paterni
fluminis ripae simul et iocosa
redderet laudes tibi Vaticani
montis imago.

Caecubum et prelo domitam Caleno tu bibes uvam: mea nec Falernae temperant vites neque Formiani pocula colles.

XXI.

Dianam tenerae dicite virgines,
intonsum, pueri, dicite Cynthium
Latonamque supremo
dilectam penitus Iovi.

vos laetam fluviis et nemorum coma,
quaecumque aut gelido prominet Algido,
nigris aut Erymanthi
silvis aut viridis Gragi.

vos Tempe totidcm tollite laudibus
natalemque, mares, Delon Apollinis
insignemque pharetra
fraternaque umerum Iyra.

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem pestemque a populo et principe Caesare in

Persas atque Britannos
vestra motus aget prece.

XXII.

Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra,

sive per Syrtis iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.

namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem,

quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
nec Iubae tellus generat, leonum
arida nutrix.

pone me, pigris ubi nulla campis
arbor aestiva recreatur aura,
quod latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget;

pone sub curru nimium propinqui solis, in terra domibus negata: dulce ridentem Lalagen amabo, dulce loquentem.

XXIII.

Vitas inuleo me similis, Chloe, quaerenti pavidam montibus aviis

matrem non sine vano
aurarum et siluae metu.

nam seu mobilibus vepris inhorruit
ad ventos foliis, seu virides rubum
dimovere lacertae,

et corde et genibus tremit.

atqui non ego te tigris ut aspera Gaetulusve leo frangere persequor: tandem desine matrem tempestiva sequi viro.

XXIV.

Quis desiderio sit pudor aut modus tam cari capitis? praecipe lugubris cantus, Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit.

ergo Quintilium perpetuus sopor urget? cui Pudor et Iustitiae soror, incoiTupta Fides, nudaque Veritas quando ullum inveniet parem?

multis ille bonis flebilis occidit, nulli fiebilior quam tibi, Vergili. tu frustra pius heu non ita creditum poscis Quintilium deos.

quid si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem, num vanae redeat sanguis imagini, quam virga semel horrida,

non lenis precibus fata recludere, nigro compulerit Mercurius gregi? durum: sed levius fit patientia quicquid corrigere est nefas.

XXV.

Parcius iunetas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi nec tibi somnos adimunt, amatque ianua limen,

quae prius multum facilis movebat cardines. audis minus et minus iam: me tuo longas pereunte noctes, Lydia, dormis?'

invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu, Thracio bacchante magis sub interlunia vento,

cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
saeviet circa iecur ulcerosum,
non sine questu,

laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
dedicet Euro.

XXVI.

Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae,

quid Tiridaten terreat, unice securus. o quae fontibus integris gaudes, apricos necte flores, necte meo Lamiae coronam,

Piplea dulcis. nil sine te mei
prosunt honores: hunc fidibus novis,
hunc Lesbio sacrare plectro
teque tuasque decet sorores.

XXVII.

Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est: tollite barbarum
morem verecundumque Bacchum
sanguineis prohibete rixis.

vino et lucernis Medus acinaces
immane quantum discrepat: impium
lenite clamorem, sodales,
et cubito remanete presso.

voltis severi me quoque sumere
partem Falerni? dicat Opuntiae
frater Megyllae, quo beatus
volnere, qua pereat sagitta.

cessat voluntas? non alia bibam
mercede. quae te cumque domat Venus,
non erubescendis adurit
ignibus ingenuoque semper

amore peccas. quicquid habes, age
depone tutis auribus. a miser,
quanta laborabas Charybdi,
digne puer meliore Hamma!

quae saga, quis te solvere Thessalis
magus venenis, quis poterit deus?
vix inligatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

« ForrigeFortsæt »