Billeder på siden
PDF

5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
frigus quo duramque famem propellere possit.
hunc si perconteris, avi cur atque parentis
praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
omnia conductis coemens obsonia nummis:

10 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,
[dives agris, dives positis in faenore nummis1:
quinas hic capiti mercedes execat, atque

15 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; nomina sectatur modo sumpta veste virili sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non 'Iuppiter!' exclamat, simul atque audivit? 'at in se pro quaestu sumptum facit hic.' vix credere possis,

20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti fabula quem miserum gnato vixisse fugato inducit, non se peius cruciaverit atque hic.

siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

25 Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui inguen ad obscenum subductis usque facetus; pastillos Rufillus olet, Gargouius hircum. nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas, quarum subsuta talos tegat instita veste:

30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte virtute esto' inquit sententia dia Catonis: 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, huc iuvenes aequum est descendere, non alienas

35 permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.

audire est operae pretium, procedere recte qui moechis non voltis, ut omui parte laborent, utque illis multo corrupta dolore voluptas atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla: 40 hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, hunc permixerunt calones; quin etiam illud accid.it, ut quidam testis caudamque salacem 45 demeteret ferro. 'iure' omnes: Galba negabat. ratior at quanto merx est in classe secunda, libertinarum clico, Sallustius in quas non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, qua res, qua ratio suaderet. quaque modeste 50 munifico esse licet, vellet bonus atque benignus esse, daret quantum satis esset, nec sibi damno dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango.' nt quondam Marsaeus, amator Originis ille, 55 qui patrium mimae donat fundumque laremque, nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde personam satis est, non illud, quicquid ubique 60 , officit, evitare? bonam deperdere famam, rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter est in matrona, ancilla peccesne togata? Villius in Fausta Syllae gener, hoc miser uno nomine deceptus, poenas dedit usque superque 65 quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, exclusus fore, cum Longarenus foret intus. huic si muttonis verbis mala tanta videnti diceret haec animus: 'quid vis tibi? numquid ego a te magno prognatum deposco consule cunnum 70 velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' quid responderet? 'magno patre nata puella est.'

at quanto meliora monet pugnantiaque istis
dives opis natura suae, tu si modo recte

75 dispensare velis ac non fugienda petendis
inmiscere. tuo vitio rerumne labores,
nil referre putas? quare, ne paeniteat te,
desine matronas sectarier, unde laboris
plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.

80 nec magis huic inter niveos viridisque lapillos

(sit licet hoc, Cerinthe, tuum) tenerum est femur aut crus rectius, atque etiam melius persaepe togatae. adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte quod venale habet ostendit, neque, siquid honesti est,

85 iactat habetque palam, quaerit quo turpia celet. regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos inspiciunt, ne, si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.

90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia!' verum
depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
matronae praeter faciem nil cernere possis,

95 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
hoc facit insanum), multae tibi tum officient res,
custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
ad talos stola demissa et circumdata palla,
100 plurima quae invideant pure apparere tibi rem.
altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est
ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
metiri possis oculo latus. an tibi mavis
insidias fieri pretiumque avellier ante

105 quam mercem ostendi? 'leporem venator ut alta
in nive sectetur, positum sic tangere nolit'

eantat et apponit 'meus est amor huic similis: nam

transvolat in medio posita et fugientia captat.'

hiscine versiculis speras tibi posse dolores

atque aestus curasque gravis e pectore pelli? 110

nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,

quid latura, sibi quid sit dolitura negatum,

quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?

num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris

pocula? num esuriens fastidis omnia praeter 115

pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si

ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem

continuo fiat, malis tentigine rumpi?

non ego: namque parabilem amo venerem facilemque.

illam 'post paulo,' 'sed pluris,' 'si exierit vir' 120

Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno

stet pretio neque cunctetur, cum est iussa venire.

candida rectaqiie sit, munda hactenus, ut neque longa

nec magis alba velit, quam dat natura, videri.

haec, ubi supposuit dextro corpus mihi laevum, 125

Hia et Egeria est; do nomen quodlibet illi,

nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,

ianua frangatur, latret canis, undique magno

pulsa domus strepitu resonet, vae! pallida lecto

desiliat mulier, miseram se conscia clamet, 130

craribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.

discincta tunica fugiendum est et pede nudo,

ne nummi pereant aut puga aut denique fama.

(leprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

III.

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
nt numquam inducant animum cantare rogati,
iniussi numquam desistant. Sardus habebat
ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,

5 si peteret per amicitiam patris atque suam, no
quicquam proficeret; si collibuisset, ab ovo
usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa
voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui

10 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et
concha salis puri et toga, quae defendere frigus

15 quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses
huic parco, paucis contento: quinque diebus
nil erat in loculis. noctes vigilabat ad ipsum
mane, diem totum stertebat. nil fuit umquam
sic impar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu?

20 nullane habes vitia?' immo alia, et fortasse minora., Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' quidam ait 'ignoras te, an ut ignotum dare nobis verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. stultus et improbus hic amor est dignusque notari.

25 cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum vitiis tam cernis acutum qnam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis

30 naribus horum hominum; rideri possit eo, quod rusticins tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum

35 concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim natura aut etiam consuetudo mala: namque neclectis urenda filix innascitur agris.

illuc praevertamur, amatorem quod amicae

« ForrigeFortsæt »