quinta parte sui nectaris imbuit. felices ter et amplius, quos inrupta tenet eopula nec malis divolsus querimoniis suprema citius solvet amor die. 20 XIV. 0 navis, referent in mare te novi et malus celeri saucius Africo 5 aequor? non tibi sunt integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo. 10 quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile, nil pictis timidus navita pnppibus fidit. tu nisi ventis 15 debes ludibrium, cave. nuper sollicitum quae mihi taedium, nunc desiderium curaque non levis, interfusa nitentis vites aequora Cycladas. 20 • XV. Pastor cum traheret per freta navibus r Nereus fata: 'mala ducis avi domum, heu heu, quantus equis, quantus adest sudor! quanta moves funera Dardanae genti! iam galeam Pallas et aegida currusque et rabiem parat. nequicquam Veneris praesidio ferox pectes caesariem grataque feminis inbelli cithara carmina divides; nequicquam thalamo gravis hastas et calami spicula Cnosii vitabis strepitumque et celerem sequi Aiacem: tamen heu serus adulteros crines pulvere collines. non Laertiaden, exitium tuae gentis, non Pylium Nestora respicis? urgent inpavidi te Salaminius Teucer, te Sthenelus sciens pugnae, sive opus est imperitare equis, non auriga piger. Merionen quoque nosces. ecce furit te reperire atrox Tydides, melior patre: quem tu, cervus uti vallis in altera visum parte lupum graminis immemor, sublimi fugies mollis anhelitu, non hoc pollicitus tuae. iracunda diem proferet Ilio matronisque Phrygum classis Achillei: post certas hiemes uret Achaicus ignis Pergameas domos'. XYI. 0 matre pulchra filia pulchrior, non Dindymene, non adytis quatit tristes ut irae, quas neque Noricus fertur Prometheus addere principi limo coactus particulam undiquc desectam et insani leonis vim stomaeho apposuisse nostro. irae Thyesten exitio gravi stravere et altis urbibus ultimae stetere causae, cur perirent funditus imprimeretque muris hostile aratrum exercitus insolens. compesce mentem! me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa fervor et in ccleres iambos misit furentem: nunc ego mitibus mutare quaero tristia, dum mihi fias recantatis amica obprobriis animumque reddas. XVII. Velox amoenum saepe Lucretilem mutat Lycaeo Faunus et igneam defendit aestatem capellis usque meis pluviosque ventos. impune tutum per nemus arbutos quaerunt latentis et thyma deviae olentis uxores mariti, nec viridis metuunt colubras nec Martialis baediliae lupos, utcumque dulci, Tyndari, fistula valles et Usticae cubantis levia pcrsonuere saxa. di me tuentur, dis pietas mea et Musa cordi est. hinc tibi copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu. hic in redueta valle Caniculae vitabis aestus et fide Teia dices laborantis in uno Penelopen vitreamque Circen. hic innocentis pocula Lcsbii duces sub umbra, nec Semeleius cum Marte confundet Thyoneus proelia, nec metues protcrvum suspecta Cyrum, ne male dispari incontinentis iniciat manus et scindat haerentem coronam crinibus inmeritamque vestem. XVIII. Xnllam, Vare, sacra vite prius severis arborem circa ruite solum Tiburis et moenia Catili: siccis omnia nam dura deus proposuit, neque mordaces aliter diffugiunt sollicitudines. qnis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? ps non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus? ac nequis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero (lebellata, monet Sithoniis non levis Euhius, emn fas atque nefas exiguo fine libidinum fernunt avidi. non ego te, candide Bassareu, invifum quatiam nec variis obsita frondibus sib divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio Mnn tympana, quae subsequitur caecus amor sui HSllens vacuum plus nimio gloria verticem sranique fides prodiga, perlucidior vitro. XIX. Mater saeva Cupidinum Thebanaeque iubet me Semelae puer et lasciva Licentia finitis animum reddere amoribus. urit me Glycerae nitor splendentis Pario marmore purius, urit grata protervitas et voltus nimium lubricus aspici. in me tota ruens Venns Cyprum deseruit, nec patitur Scythas et versis animosum equis Parthum dicere nec quae nihil attinet. hic vivum mihi caespitem, hic verbenas, pueri, ponite turaque Horatius. Ed. Keller ct Haussner. 2 |