Billeder på siden
PDF

ut inmerentis fluxit in terram Remi sacer nepotibus craor.

VIII.

Rogare longo putidam te saeculo,

vires quid enervet meas, cum sit tibi dens ater, et rugis vetus

frontem senectus exaret, hietque turpis inter aridas natis

podex velut crudae bovis? sed incitat me pectus et mammae putres,

equina quales ubera, venterque mollis et femur tumentibus

exile suris additum. esto beata, funus atque imagines

ducant triumphales tuum, nec sit marita, quae rotundioribus

onusta bacis ambulet. quid quod libelli Stoici inter Sericos

iacere pulvillos amant? inlitterati num minus nervi rigent,

minusve languet fascinum? quod ut superbo provoces ab inguine,

ore adlaborandum est tibi.

IX.

Quando repostum Caecubum ad festas dapi

victore laetus Caesare tecum sub alta (sic Iovi gratum) domo,

beate Maecenas, bibam, sonante mixtum tibiis carmen lyra,

hac Dorium, illis barbarum? ut nuper, actus cum freto Neptunius

dux fugit ustis navibus,

minatus urbi vincla, quae detraxerat

servis amicus perfidis. Romanus eheu (posteri negabitis)

emancipatus feminae fert vallum et arma miles et spadonibus

servire rugosis potest, interque signa turpe militaria

sol aspicit conopium! at hinc frementes verterunt bis mille equo»

Galli canentes Caesarem, hostiliumque navium portu latent

puppes sinistrorsum citae. io triumphe, tu moraris aureos

currus et intactas boves? io triumphe, nec Iugurthino parem

bello reportasti ducem, neque Africanum, cui super Carthaginem

virtus sepulcrum condidit. terra marique victus hostis punico

lugubre mutavit sagum. aut ille centum nobilem Cretam urbibus,

ventis iturus non suis, exercitatas aut petit Syrtis Noto,

aut fertur incerto mari. capaciores affer huc, puer, scyphos

et Chia vina aut Lesbia, vel, quod fluentem nauseam coerceat,

metire nobis Caecubum: curam metumque Caesaris rerum iuvat

dulci Lyaeo solvere.

X.

Mala soluta navis exit alite ferens olentem Mevium:

ut horridis utrumque verberes latus,

Auster, memento fluctibus;
niger rudentis Eurus inverso mari

fractosque remos differat;
insurgat Aquilo, quantus altis montibus

frangit trementis ilices;
nec sidus atra nocte amicum appareat,

qua tristis Orion cadit;
quietiore nec feratur aequore,

quam Graia victorum manus,
cum Pallas usto vertit iram ab Ilio

in impiam Aiacis ratem.
o quantus instat navitis sudor tuis

tibique pallor luteus,
et illa non virilis heiulatio,

preces et aversum ad Iovem,
Ionius udo cum remugiens sinus

Noto carinam ruperit!
opima quodsi praeda curvo litore

porrecta mergos iuveris,
libidinosus immolabitur caper

et agna Tempestatibus.

XI.

Petti, nihil me sicut antea iuvat

scribere versiculos amore percussum gravi, amore, qui me praeter omnis expetit

mollibus in pueris aut in puellis urere. hic tertius December, ex quo destiti

Inachia furere, silvis honorem decutit. heu me, per urbem (nam pudet tanti mali)

fabula quanta fui! conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium

arguit et latere petitus imo spiritus!

'contrane lucrum nil valere candidum

pauperis ingenium?' querebar adplorans tibi, simul calentis inverecundus deus

fervidiore mero arcana promorat loco. 15 'quodsi meis inaestuet praecordiis

libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat fomenta volnus nil malum levantia,

desinet imparibus certare summotus pudor. ' ubi haec severus te palam laudaveram, •20 iussus abire domum ferebar incerto pede

ad non amicos heu mihi postis et heu

limina dura, quibus lumbos et infregi latus. nunc gloriantis quamlibet mulierculam

vincere mollitia amor Lycisci me tenet; 25 unde expedire non amicorum queant

libera consilia nec contumeliae graves, sed alius ardor aut puellae candidae

aut teretis pueri longam renodantis comam.

XII.

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?

munera cur mihi quidve tabellas
mittis, nec firmo iuveni neque naris obesae?

namque sagacius unus odoror, 5 polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,

quam canis acer, ubi lateat sus. qui sudor vietis et quam malus undique membris

crescit odor, cum pene soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi 10 iam manet umida creta colorque

stercore fucatus crocodili, iamque subando

tenta cubilia tectaque rumpit;
vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:

'Inachia langues minus ac me;

Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum 15

mollis opus. pereat male, quae te
Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,

cum mihi Cous adesset Amyntas,
cuius in indomito constantior inguine nervus,

quam nova collibus arbor inhaeret. 20 muricibus Tyriis iteratae vellera lanae

cui properabantur? tibi nempe,
ne foret aequalis inter conviva, magis quem

diligeret mulier sua quam te.
0 ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris 25

agna lupos capreaeque leones.'

XIII.

Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres

nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae Threicio Aquilone sonant: rapiamus amici

occasionem de die, dumque virent genua et decet, obducta solvatur fronte senectus. 5

tu vina Torquato move consule pressa meo, cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna

reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea

levare diris pectora sollicitudinibus, 10 nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:

'invicte mortalis dea nate puer Thetide, te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

findunt Scamandri flumina, lubricus et Simois, unde tibi reditum certo subtemine Parcae 15

rupere, nec mater domum caerula te revehet. illic omne malum vino cantuque levato,

deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.'

« ForrigeFortsæt »