Billeder på siden
PDF

et cantu tremulo pota Cupidinem
lentum sollicitas. ille virentis et
doctae psallere Chiae
pulchris excubat in genis.

importunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te, quia luridi
dentes te, quia rugae
turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
notis condita fastis
inclusit volucris dies.

quo fugit venus, heu, quove color? decens
quo motus? quid habes illius, illius,
quae spirabat amores,
quae me surpuerat mihi,

felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? sed Cinarae brevis
annos fata dederunt,
servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen,
possent ut iuvenes visere fervidi
multo non sine risu

dilapsam in cineres facem.

XIV.

Quae cura patrum quaeve Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,
Auguste, virtutes in aevum
per titulos mcmoresque fastus

aeternet, o qua sol habitabilis illustrat oras, maxime principum? quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper,

quid Marte posses. milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, Breunosque velocis et arces Alpibus impositas tremendis

deiecit acer plus vice simplici. maior Neronum mox grave proelium commisit immanisque Raetos auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio, devota morti pectora liberae quantis fatigaret ruinis, indomitas prope qualis undas

exercet Auster Pleiadum choro
scindente nubes, impiger hostium
vexare turmas et frementem
mittere equum medios per ignes.

sic tauriformis volvitur Aufidus,
qui regna Dauni praefluit Apuli,
cum saevit horrendamque cultis
diluviem meditatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina
ferrata vasto diruit impetu,
primosque et extremos metendo
stravit humum, sine clade victor,

te copias, te consilium et tuos
praebente divos. nam tibi, quo die
portus Alexandrea supplex
et vacuam patefecit aulam,

fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus,
laudemque et optatum peractis
imperiis decus arrogavit.

te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scytln
miratur, o tutela praesens
Italiae dominaeque Romae!

te fontium qui celat origines Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis

obstrepit Oceanus Britannis,

te non paventis funera Galliae
duraeque tellus audit Hiberiae,
te caede gaudentes Sygambri
compositis venerantur armis.

XV.

Phoebus volentem proelia me loqui
victas et urbes increpuit lyra,
ne parva Tyrrhenum per aequor
vela darem. tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes
et signa nostro restituit Iovi
derepta Parthorum superbis
postibus et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum evaganti frena licentiae
iniecit emovitque culpas
et veteres revocavit artes,

per quas Latinum nomen et Italae
crevere vires famaque et imperi
porrecta maiestas ad ortus
solis ab Hesperio cubili.

custode rerum Caesare non furor
civilis aut vis exiget otium,
non ira, quae procudit enses
et miseras inimicat urbes.

non qui profundum Danuvium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
non Seres infidive Persae,
non Tanain prope flumen orti.

nosque et profestis lucibus et sacris
inter iocosi munera Liberi,
cum prole matronisque nostris
rite deos prius adprecati,

virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis
Troiamque et Anchisen et almae
progeniem Veneris canemus.

CARMEN SAECULARE.

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas pucrosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.

alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas, aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius!

rite maturos aperire partus lenis, Jlithyia, tuere matres, sive tu Lucina probas vocari seu Genitalis:

diva, producas subolem patrumque prosperes decreta super iugandis feminis prolisque novae feraci lege marita,

certus undenos deciens per annos orbis ut cantus referatque ludos, ter die claro totiensque grata nocte frequentis.

vosque veraces cecinisse, Parcae, quod semel dictum est stabilisque n terminus servet, bona iam peractis iungite fata.

fertilis frugum pecorisque tellus spicea donet Cererem corona; nutriant fetus et aquae salubres et Iovis aurae.

condito mitis placidusquc telo supplices audi pueros, Apollo; siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas.

lloma si vestrum est opus lliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare lares et urbem sospite cursu,

« ForrigeFortsæt »