Billeder på siden
PDF
ePub

EXCUDEBAT JULIUS DIDOT

NATU MAJOR

REGIS TYPOGRAPHUS.

PROPERTII

ELEGIARUM

LIBRI QUATUOR

CUM NOVA TEXTUS RECENSIONE, ARGUMENTISQUE

ET COMMENTARIO NOVO,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

IN PROPERTIUM

PRÆFATIO.

ut

Quod volumen istud nullius interpretis nomine inscriptum prodeat, mirum forsitan tibi videbitur, lector optime; sed quum notas et cætera totius operis ornamenta diligenti animo recognoveris, admirationem profecto majorem futuram tibi facile crediderim. Doctrinam etenim, studium industriamque adeo non huic libro defuisse invenies, tamque patientem ubique et peritam interpretis deprehendes manum, laudem satis amplam, quicumque curam hanc gravem susceperit, vindicare tibi fóruisse:censeas, zieduni cognosci vereretur. Totum enim hưse laborem vir nobis amicissimus confecit, et pace iftius dicam, perfecit. Quum autem summam speri. manun vondum imposuisse sibi videretur, et minus probarentur quædam etiamnunc partes, præsertim quod ad Indices attinet, nec jam sineret tempus, urgente hujus editionis lege , sedulitati nimium argutæ immorari, nomen suum vir doctus nobis invidit, ne, si quid adhuc castigatius desideraretur, reus fieret, singularique illa religione et ut ita dicam ambitiosa modestia se merita laudis fructu defraudavit.

Cedendum igitur fuit huic voluntati, quanquam quum unum e tanto numero Latinorum auctorum sine certo interpretis nomine evulgari, tum doctissimum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

aliquem laboris illius nostri participem in partem, etiam laudis non venire haberemus iniquum. Annuimus tamen, et te monitum voluimus, lector benevole, ne ipse in suspicionem incidas non peculiarem Propertio curam, neque Eruditissimi viri facultates adbibitas fuisse. In tuis autem manibus habes, quanta diligentia et sagacitate emendata simul poetæ verba et enucleatæ sententiæ sint, ita ut Romanus iste Callimachus ab integro retractatus studiosis omnium animis novus omnino commendetur.

Accedit etiam huic editioni proprium quiddam , Imitationes scilicet, id est, loca Gallicorum scriptorum selecta , quæcumque cum Propertii verbis, aut sententiis certe congruunt. Quorum ampla et sagax collectio tibi , ut spero, oblectamento pariter et fruc

, tui erit. Illic enim oculis occurrent nota sæpius nec non interduni jgdota: quarum alterum dulcem animis memoriam acuet; alteruit discendi studio amoenam materiem dabit

: : Quid-Irulta ?.Ultimum illud est Bibliothecæ nostræ volumen. Ësactiön est.inultorum annorum, multorum tædiorum opus ; nec illius piguit patrúum meum, quem tantis laboribus minime imparem et ad ipsius vitæ jacturam in difficillimo 'consilio constantem novisti. O utinam saltem tanti conditorem monumenti, quum jam perducto ad optatum finem incæpto oblivisci curarum et fama operose nimium empta frui liceret, securo suorum amori non subripuisset improvisa mortis acerbitas!

P. A. LEMAIRE.

« ForrigeFortsæt »