Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

quem Vulpius Nostri natalem statuit, quemque Jo. Christoph. Gatterer, in Handbuch der Universalhistorie, p. I, pag. 933, utrique poetæ, et Tibullo et Propertio, vindicat (namque A. M. 3926 incidit in A. U. C. 697), prima fronte præferendum quibusdam videri posse. Sed neque nos multum aberrabimus a vero. Ovidius enim in Trist. IV, 10, 41–54, sic enarrat tempora poetarum ævo suo celebratissimorum, ut Gallum, Virgilium, Tibullum, Horatium, non tam inter ηλικιώτας et plane συγχρόνους sibi, sed inter veteranos ac seniores quasi poetas recenseat. Propertium vero diserte vs. 46 ait sibi jure sodalitii junctum fuisse, quemadmodum etiam Ponticum et Bassum, amicissimos Propertio nostro, dulcia refert convictus sui fuisse membra :

[ocr errors]
[ocr errors]

Temporis illius colui fovique poetas ;

Quotque aderant vates , rebar adesse deos.
Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo,

Quæque necet serpens , quæ juvet herba, Macer.
Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes,

Jure sodalitii qui mihi junetus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo

Dulcia convictus membra fuere mei.
Et lepuit nostras numerosus Horatius aures,

Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum; nec avara Tibullo

Tempus amicitiæ fata dedere meæ.
Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi;

Quartus ab his serie temporis ipse fui.

Cornelius Gallus totis annis 30 (nempe A. U. C. 681) ante Ovidium natus, obiit morte voluntaria A. U. C. 728, secundum eumdem Dousam I. c. cujus rationes etiam Burmanno probari video ad Anthol. Lat. Tibullus nascitur secundum Dousam A. 697, ut inter hunc et Gallum 16 anni interjecti sint, totidemque dentur intervallo usque ad Ovidii natales. Propertius tamen successit Tibullo, sicut ipse Naso Propertio nostro. Hic certe non pauciores quam 6 vel 8 anni inter , utrumque adsumi posse videntur. Propertius quoque propior adhuc Nasoni fuisse videri possit , dum se ejus sodalem profitetur, quod in hominem multis annis majorem non cadit ,

[ocr errors]
[ocr errors]

uti agnovit quoque doctus Anglus Crusius in the Lives of the Roman poets, vol. I, p. 104, interpretatt. German. Christ. Henr. Schmidii, qui nobiscum facit, et eumdem A. U. C. 702 Propertio adsignat natalem , licet aliam æram sequi videatur, unico anno a nostra, quæ Varroniana est, differentem.

De patria Propertii nova subnascitur difficultas, dum non septem, sed vel novem urbes, uti e Donnolæ libello de Patria Propertii constat, de hoc inter se certant honore. Attamen plures harum urbium sunt vel recentioris originis, ita ut diu post Propertium ipsum natæ sint; vel ita situ suo dispositæ, ut descriptioni , quam poeta de sua subpeditavit patria, minime respondeant, adeoque, veritatis vi repulsæ, de petitione sua Propertium sibi vindicandi decedere cogantur. Quatuor igitur inprimis urbes restant, quæ celebres satis ac disertos causæ suæ patronos nactæ sunt, quarumque jura jam adcuratius ad examen vocanda sunt, ut adpareat, secundum quam illarum vindicias dare integrum judicem deceat.

Tribus in locis Propertius de patria sua egit. E primo loco , nempe lib. I, eleg. 22, adparet, Umbriam ejus esse patriam. Sic enim ait ad Tullum:

Si Perusina tibi patriæ sunt nota sepulcra,

Italiæ et duris funera temporibus,

Proxima subposito contingens Umbria campo

Me genuit, terris fertilis uberibus. Obiter tantum observo, Perusiam ipsam, quæ Ciatti opinio est, non posse patriam poetæ haberi, neque adeo in censum quatuor illarum urbium venire, quæ de patria poetæ nostri contendendi aliquam juris speciem habeant. Nam Perusia non in Umbria, sed in Etruria sita est.

Ex altero loco, IV, 1, 65 sq. adparet, Propertii patriam in valle Umbriæ ita sitam fuisse , ut arces ejus scanderent de vallibus. Ita enim canit Romanus Callimachus:

Scandentes si quis cernet de vallibus arces,

Ingenio muros xestimet ille meo.

E tertio denique ejusdem elegiæ loco, vs. 121–126, co

[ocr errors]

gnoscimus in Umbria sitam fuisse patriam ejus oram, et quidem ubi nebulosa cavo rorat Mevania campo. Hæc enim sunt verba Astrologi ad Propertium :

Umbria te notis antiqua Penatibus edit.

Mentior? an patriæ tangitur ora tuæ ?
Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo,

Et lacus æstivis intepet Umber aquis,
Scandentisque arcis consurgil vertice murus,

Murus ab ingenio notior ille tuo.
Hæc omnia si recte pensitamus loca , patria Propertii non erit
Mevania ipsa, quæ est plurimorum, et in his quoque Broukhu-
sii opinio, sed potius urbs in vicinia Mevaniæ sita (quod agno-
vit etiam Chr. Henr. Schmidius ad Crusii Vit. poet. Rom.
tom. I, pag. 100, n. o), qua parte lacus Umber æstivis aquis
intepet. Accedit, quod Mevania urbs in planitie sita est, non
vero, ut Propertii patria , in colle. Neque vero ipsa urbs
rorare dicitur, sed Mevania nebulosa cavo campo,

ut adeo Mevania h. 1. totum agrum significet, non urbem.

Sed neque Ameria, quæ Scaligeri sententia est, intelligenda
est. Namque illa urbs extra vallem Spoletinam sita est neque
Mevaniæ proxima, sed 30 prope passuum millibus ab ea, lon-
giusque a Perusiæ finibus abest.
Eadem ratio excludit

quoque
Assisium, 9

circiter millibus passuum a Mevania remotum; licet Maittairius in edit. Londin. post Mevaniam hoc oppidum nominet : accedit, quod hic quoque frustra lacus Umber quæratur.

Relinquitur ut HISPELLUM adsumamus Propertii patriam , eique civem hunc addicamus, qui, licet minor sit magno Homero aut Marone, inter elegiacos tamen poetas non ultimum locum obtinet, satisque decoris habet ad patriam suam ornandam. Hispellum nempe, cum agro suo, in valle Spoletina, unice situm illum habet, quem Propertius II. cc. designavit. Namque ejus murus, sicuti Donnola ex oculari docuit inspectione, acclivis est, et ex imo ad verticem consurgit. Verbum enim scandere , quo Propertius utitur, est, pedetentim et per diversos gradus sese adtollere, quod fit in urbe ad clivum quemdam reclinato situ posita. Tum lacus ipse Umber aperte est

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Clitumnus. Tandem Perusiæ obposita est ita, ut per campum Mevanatem et Clitumnum progrediendum sit ad urbem patriam Propertii, quæ consurgit vertice scandentis arcis, sive montis paulatim se cum urbe adtollentis. Adde quod Hispellum solum noti Penates vocari possunt ab Horoscopo, partim propter coloniam Romanam a Jul. Cæsare eo deductam , partim propter balneum ibi frequentatissimum. Hæc omnia Donnola fusius exposita testimoniorum auctoritatibus munivit, aliis etiam levioris momenti argumentis adjectis plurimis. Cæterum sepulcrum Propertii, recentiore ætate Hispelli detectum (vid. infra pag. 30), non leve pondus addit Donnolæ sententiæ , ut adeo Propertium in posterum Hispellatem habendum vix dubitari posse videatur. Satis interim ridicule auctor Memor. Trivolt. loco infra laudando : « J'accorderais « sans beaucoup de peine à Thaddée Donnola qu'il était de « Spello, quand il se serait épargné de prodiguer tant de « doctrine sur un sujet tel que celui-là. » Ne igitur et nos cuipiam prolixitate nimia in hac re occasionem demus fidem Donnolæ elevandi, verbum non amplius addemus.

[ocr errors]

A. U. C. 711; Propertii 10.
C. Vibius Pansa; A. Hirtius.

[ocr errors]
[ocr errors]

Bellum Mutinense. Ovidius natus. Circa hoc tempus, vel certe non ita multo post, fortasse anno sequente, pater Propertii mortuus sit necesse est. Vulgaris post P. Crinitum sententia , quam et Maittairius et Crusius, Angli, sequuntur, fert, eum, L.Antonium sequutum , in Perusina clade interiisse, et ad aram divi Julii cum aliis equitibus ac senatoribus immolatum fuisse. Enimvero haud dubie falsi sunt, hanc amplexi opinionem. Namque libro IV, 1, 130, pertica tristis, quæ in A. U. 713 incidit, subjungitur morti patris Propertii, quum Perusina deditio in A. U. sequentem 714 demum incidat. Neque poeta hæc tempora Augusto in memoriam revocaturus fuisse videtur. Phrasis quoque ossa legere indicat haud ob

1. Vide vos ad Propertii locum (IV, 1, 121). Ed.

scure, patrem Propertii domi potius suæ mortuum; num ex vulnere in eo bello accepto, an ex dolore quoque de fama agrorum militibus distribuendorum, incertum. Hoc dubitatione caret, poetæ nostri ætatem tum adhuc teneram fuisse , quum pater ipsi eriperetur : vid. A. U.,14.

A. U. C. 713; Propertii 12.

P. Servilius Vatia Isauricus II ; L. Antonius. Octavianæ perticæ metatio etiam Propertio nostro, patre jam orbato, maximam agrorum partem aufert; qua de re poeta IV, 1, 129 :

Nam tua quam multi versarent rura juvenci,

Abstulit excultas pertica tristis opes. Cf. Heynii Vit. Virgil. per annos digest. ad hunc annum. Circa hanc tempestatem Tibullus non potest puer novem annorum fuisse, quoniam longe aliter de hac clade loquitur, quam vel Noster, inprimis IV, 1, 184-191:

Nam mihi quum magnis opibus domus alta niteret,
Cui fuerant flavi ditantes ordine sulci
Horrea, foecundas ad deficientia messes,
Cuique pecus denso pascebant agmine colles.,
Et domino satis, et nimium furique lupoque;
Nunc desiderium superest : nam cura novatur,
Quum memor anteactos semper dolor admonet annos.
Sed licet asperiora cadant, spolierque relictis, etc.

[ocr errors]

Et I, 1, 19–22:

Vos quoque felicis quondam, nunc pauperis agri

Custodes, fertis munera vestra, Larcs.
Tunc vitula innumeros lustrabat cæsa juvencos ;

Nunc agna exigui est hostia magna soli.

[ocr errors]

Ubique tamquam dominus et paterfamilias , qui ipse rem suam familiarem curat et administrat, loqui mihi videtur. Præterea Propertius etiam majorem fecisse jacturam videtur, quam Tibullus: nam Propertio parva domi fortuna relicta erat (II, 34, 55), unde etiam Augusti et Mæcenatis maxime liberalitatem implorasse credendus est, quod Tibullus non fecit. Vide in hanc rem J. Dousæ Præcid, in Tibull.

сар.

18.

« ForrigeFortsæt »