Billeder på siden
PDF
ePub

LIBER PRIMUS.

'Non satis videntur adtendisse critici, quum titulum CYNTHIA MONOBIBLOS, in scriptis Codicibus inditum Propertii carminibus, ad primum tantum hunc librum referrent. Ex duobus enim, quibus inter cætera, locis auctorum insistunt, Martialis, epigramm. XIV, 189, et Ovidii, Remed. Amor. 764, alterum illum eruditus vir Lachmannus ostendit efficere nihil, quod talem opinionem comprobet (vide not. ad lib. IV, carm. 7, vs. 77); alterum, Ovidii, « Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, Vel tua, cujus opus Cynthia sola fuit? ipse non majoris in hoc esse ponderis arbitror. Cynthiam Ovidius unicam Propertio scribendi causam exstitisse dicit : quid erit jam, cur illum ad primam tantum Propertii partem respexisse velimus, non potius ad universa quæ sub Cynthiæ nomine carmina prolata sint? Dari quidem prius illud posset, ea conditione, si, quum ita loqueretur Ovidius, Propertium elegias omnes suas nondum in lucem edidisse constaret; sed aliud temporum series indicat: videtur scilicet annus U. C. 739 finem scribendi Propertio fecisse, nec nisi ann. 754 ab Ovidio prodierunt Amoris Remedia. Præmissa hæc firmemus locis, qui propria defunctæ Cynthiæ verba sunt ad Propertium, IV, 7, 50, «Longa

[ocr errors]

mea in libris regna fuere tuis, » et mox vs. 77, « Et quoscumque meo fecisti nomine versus, Ure mihi, nec dubium erit, quin CYNTHIE titulus librum poetæ nostri non unum complectatur, sed plures eos, qui celebratam Cynthiam referunt.

Jam vero, Nasonis distichon si paulo diligentius perpendatur, in quo scriptam solam Cynthiam Propertio tribuit, nulla carminum mentione facta, quæ liber ejus quartus exhibet, poterit etiam inde colligi, quartum hunc librum, uti Barthius Lachmannusque statuunt, non ab ipso Propertio, sed vita quum jam decessisset, ab amicis, fortasse etiam non nisi post annum 754, editum fuisse ; vel, si lucem prius viderit (ante scil. ann. 754), auctoris sui nedum famam extenderit, inchoatum nec perfectum opus tantum esse judicatum, cæteris poetæ carminibus nequaquam adnumerandum, qualem plane Lachmannus posteriorem hanc partem habendar contendit.

Cæterum in extremis iis conjecturam ponimus, quam levissimam ipsi sentimus esse, siquidem ut evertatur illa, distichon Ovidii satis erit aliter, atque cepimus, interpretari, de Cynthia nimirum, quam Propertius unicam cecinerit, quum Delia primo, deinde et Ne mesis Tibullo celebratæ sint.

ELEGIA I.

AD TULLUM.

ARGUMENTUM.

Amicam Cynthiam Propertius deseruit, et per annum vixit his et illis deditus. Miser, nec nisi frustra factus infidus, conditionem suam luget, reddique sibi Cynthiam exoptat. Ut irata flectatur, sagas advocat et magicas artes: ut malis remedium sit, extremas ad usque terras, qua feminis demum ignotus lateat, raptum se ferri precatur. Durissima pœna levitatis sibi culpam expiari: caute esse in amore servandam, quam primam quisque fidem obligaverit.

CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis,

Contactum nullis ante cupidinibus.

1. Cynthia, vero nomine Hostia, quam per annos quinque levem et infidam Propertius amavit (III, 25, 3), avum (lib. III, 20, 8, memoratum) habuit Hostium, qui Jul. Cæsaris ætate bellum Istricum cecinit (cujus operis exstant apud Festum, Servium, et Macrobium fragmenta). Romæ domus ejus in Subura fuit, IV, 7, 15; nupta se dabat illa Propertio (notata vide ad II, 6, 26); ante Propertium moritur, IV, 7 ; in agro Tiburtino ad Anienis undam sepulta, ibid. vs. 85 sq. Fictis autem hujus modi nominibus dissimulatas esse, quas amatas sibi puellas Romani celebrarent, docet in Apo

log. pag. 11 (edit. Pricæi) Apuleius Eadem opera adcusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit; et Ticidam similiter, quod, quæ Metella erat, Perillam scripserit ; et Propertium, qui Cynthiam dicat, Hostiam dissimulet; et Tibullum, quia ei sit Plania in animo, Delia in versu. » Scilicet et erat illud pro regula positum, quod ex Apuleii loco patet, ut syllabas et numeros veri nominis in falso consimilia repeterent.- Me cepit, victum captumque me fecit suum. Capere et mox ocellus, verba scriptoribus amorum frequentia. — Contactum, etc. Scribe cum Lachmanno cupidini

Tum mihi constantis dejecit lumina fastus
Et caput impositis pressit Amor pedibus ;
Donec me docuit castas odisse puellas

Improbus, et nullo vivere consilio.

Et mihi jam toto furor hic non deficit anno,
Quum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores

Sævitiam duræ contudit Iasidos.

Nam modo Partheniis amens errabat in antris,
Ibat et hirsutas ille videre feras.

bus minore litera e, non, ut cæteri, Cupidinibus. Nam nimis ineptum est, ait ille, captum a puella, quem ante Cupidines nulli petiverint, tum ab uno ex ea turba Amore perdomitum narrari. Aut eumdem, cui tum servire cogebatur, Amorem pepercisse sibi Propertius dicere debuit, aut ablegatis diis istis, simpliciter, contactum se nullis cupidinibus; contactum scilicet, ut jam non vulneratum, sed tentatum ac temeratum significet, quomodo manifesta se libidine contactam exclamat apud Ovidium Byblis, Metam. IX, 482. Cæterum, quod se rudem adhuc voluptatis, quum cœperit amare Cynthiam, Propertius testatur, in hoc verba non ad literam urgenda sunt; infra enim III, 15, 3-6, prima sibi vere præcepta Veneris a Lycinna quadam esse tradita, claris verbis fatetur.

3. Tum mihi dejecit Amor lumina constantis fastus, fiduciam, arrogantiam tantam illam, quæ mihi ante in oculis erat. Decepit sensus eos, qui locum aliter exposuerunt.

Et caput impositis, etc. victor victum proculcans.

5

10

[blocks in formation]

Ille etiam Hylæi percussus vulnere rami,
Saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
Ergo velocem potuit domuisse puellam?

Tantum in amore preces et benefacta valent?
In me tardus Amor non ullas cogitat artes,
Nec meminit notas, ut prius, ire vias.

ultra, Turbatum visura nemus. »
Virgil. Georg. II, 68, « casus abies
visura marinos. » Æneid. VI, 133,
<< si tanta cupido est Bis Stygios in-
nare lacus, bis nigra videre Tarta-
ra. » Ovid. Metam. XIV, 125, « quæ
me loca mortis adire, Quæ loca
me vise voluisti evadere mortis. "

13. Hylæus, Centaurus. Atalantam hic amavit, et Milaniona rivalem vulneravit clava. Atalantæ quum vim inferre vellet, ab ipsa confossus est. Apollod. III, 9, 2. - Percussus vulnere rami. Rectum hoc, vulnere percuti et vulnus rami, id est, ramo inflictum. Utram→ que formam Lachmannus adlato Ciceronis loco tuetur, Academ. I, 3, 11, Nunc vero et Fortunæ gravissimo percussus vulnere, et administratione reipublicæ liberatus, etc. » ut frustra nonnullis probetur, quod in MSS. duobus est, perculsus pondere rami, in terpolatum hoc et falsum. De vulneris vocabulo, significationem quam hic habet obtinente, Gellius, Noct. Attic. IX, 12. Ramus pro clava, ut IV, 9, 15. Cæterum, Hylai et versu 9 Milanionis nomina quam varie sint a librariis corrupta, examinare longum foret, nec magnam pro consilio nostro ponemus in his et similibus operam.

15. Ergo, etc. Interrogationem in hoc disticho editiones omittunt, criticis, ut videtur, particulam

15

Ergo pro demum, tandem, positam accipientibus. Nos cum Lachmanno distinctione mutata, vocabulum istud statuimus ab igitur non differre. Conf. not. ad III, 3, Potuit domuisse, pro do

29.
mare, præteritis duobus conjun-
ctis, ut infra eleg. 17, 1; II, 16,
3; Ovid. Amorr. III, 2, 30. Vide
infra not. ad el. 10, 2. Nota et alia
forma est, qua verbum posse, ubi
facile abesset, orationi inserunt :
vide II, 16, 20; Ovid. Heroidd.
V, 86; Horat. Carm. III, 3, 43.
Sic et Noster, eleg. 2, 12, sciat
currere pro simpl. currat; ne pu-
gnare cupias, ne pugnes, el. 10,
21. - De Milanione et Atalanta
sic Ovidius, Art. Amat. II, 185:

Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta? Succubuit meritis trux tamen illa viri. Sæpe suos casus nec mitia facta puellæ Flesse sub arboribus Milaniona ferunt. Sæpe tulit jusso fallacia retia collo; Sæpe fera torvos cuspide fixit apros. Sensit et Hylæi contentum saucius arcum: Sed tamen hoc arcu notior alter erat. »

17. Tardus Amor, segnis, lentus.

Ut prius; ante, quam eriperet mihi culpa mea Cynthiam; quum prior illa nobis esset in amore concordia. Notas ire vias, ut Phasidos isse viam eleg. 20, 18; Fidenas ire vias IV, 1, 36; currere indociles vias eleg. libri hujus nostri 2, 12.

« ForrigeFortsæt »