Billeder på siden
PDF
ePub

50

ante fores subito non voltus, non color unus, non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, et rabie fera corda tument; majorque videri, nec mortale sonans, adflata est numine quando jam propiore dei. Cessas in vota precesque, Tros' ait 'Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent attonitae magna ora domus.' Et talia fata

conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit

60

ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 55 'Phoebe, graves Trojae semper miserate labores, Dardana qui Paridis direxti tela manusque corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras tot maria intravi duce te, penitusque repostas Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva, jam tandem Italiae fugientis prendimus oras; hac Trojana tenus fuerit Fortuna secuta. vos quoque Pergameae jam fas est parcere genti, dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates, praescia venturi, da, non indebita posco regna meis fatis, Latio considere Teucros errantisque deos agitataque numina Trojae.

tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
instituam, festosque dies de nomine Phoebi.

te quoque magna manent regnis penetralia nostris :
hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,
dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,
alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata volent rapidis ludibria ventis ;
ipsa canas oro.' Finem dedit ore loquendi.
At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro
bacchatur vates, magnum si pectore possit
excussisse deum; tanto magis ille fatigat

65

70

75

os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 80

ostia jamque domus patuere ingentia centum
sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:
' O tandem magnis pelagi defuncte periclis !
sed terrae graviora manent. In regna Lavini
Dardanidae venient; mitte hanc de pectore curam; 85
sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
defuerint; alius Latio jam partus Achilles,
natus et ipse dea; nec Teucris addita Juno
usquam aberit; cum tu supplex in rebus egenis
quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes !
causa mali tanti conjunx iterum hospita Teucris
externique iterum thalami.

tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.'
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
horrendas canit ambages antroque remugit,
obscuris vera involvens: ea frena furenti
concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
incipit Aeneas heros: Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.
unum oro: quando hic inferni janua regis
dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
ire ad conspectum cari genitoris et ora
contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
illum ego per flammas et mille sequentia tela
eripui his humeris, medioque ex hoste recepi ;
ille meum comitatus iter, maria omnia mecum
atque omnes pelagique minas caelique ferebat,
invalidus, vires ultra sortemque senectae.

90

95

100

105

IIO

quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, 115 idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,

-

alma, precor, miserere ; — potes namque omnia, nec te nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;

si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,
Threïcia fretus cithara fidibusque canoris,
si fratrem Pollux alterna morte redemit,

120

itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnum quid memorem Alciden? et mi genus ab Jove summo.' Talibus orabat dictis, arasque tenebat,

cum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divom, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; noctes atque dies patet atri janua Ditis;

sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit Juppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,

dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano juvat indulgere labori,

accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
aureus et foliis et lento vimine ramus,
Junoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
sed non ante datur telluris operta subire,
auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit. Primo avulso non deficit alter
aureus, et simili frondescit virga metallo.
ergo alte vestiga oculis, et rite repertum

125

130

135

140

145

carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant; aliter non viribus ullis

126 Anchisiada. H.

133 without est. R.

141 qui. R.

vincere, nec duro poteris convellere ferro. praeterea jacet exanimum tibi corpus amici heu nescistotamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes. sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto: sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore. Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum. Cui fidus Achates

150

155

it comes, et paribus curis vestigia figit. multa inter sese vario sermone serebant,

160

quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,

ut venere, vident indigna morte peremptum,
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
et lituo pugnas insignis obibat et hasta :
postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
addiderat socium, non inferiora secutus.
sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
demens, et cantu vocat in certamina divos,
aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
inter saxa virum spumosa inmerserat unda.

Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. Tum jussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri congerere arboribus caeloque educere certant. itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum; procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,

154 Stygios. H.

165

170

175

180

17 sepulchro. R.

185

VI. 213.] Doves guide to the Golden Branch. 163 fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos. Nec non Aeneas opera inter talia primus hortatur socios, paribusque accingitur armis. atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, adspectans silvam inmensam, et sic voce precatur : 'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto! quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.' Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora viri caelo venere volantes,

et viridi sedere solo. Tum maximus heros maternas agnoscit aves, laetusque precatur :

190

195

200

Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus, diva parens.' Sic effatus vestigia pressit, observans quae signa ferant, quo tendere pergant. pascentes illae tantum prodire volando, quantum acie possent oculi servare sequentum. inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit. quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento. corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae. Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.

195 derigite. R. 186 forte. R.

[ocr errors]

209 bractea. H.

205

210

« ForrigeFortsæt »