50 ante fores subito non voltus, non color unus, non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, et rabie fera corda tument; majorque videri, nec mortale sonans, adflata est numine quando jam propiore dei. Cessas in vota precesque, Tros' ait 'Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent attonitae magna ora domus.' Et talia fata conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit 60 ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 55 'Phoebe, graves Trojae semper miserate labores, Dardana qui Paridis direxti tela manusque corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras tot maria intravi duce te, penitusque repostas Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva, jam tandem Italiae fugientis prendimus oras; hac Trojana tenus fuerit Fortuna secuta. vos quoque Pergameae jam fas est parcere genti, dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates, praescia venturi, da, non indebita posco regna meis fatis, Latio considere Teucros errantisque deos agitataque numina Trojae. tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum te quoque magna manent regnis penetralia nostris : 65 70 75 os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 80 ostia jamque domus patuere ingentia centum tu ne cede malis, sed contra audentior ito, 90 95 100 105 IIO quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, 115 idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque, - alma, precor, miserere ; — potes namque omnia, nec te nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis; si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus, 120 itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnum quid memorem Alciden? et mi genus ab Jove summo.' Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divom, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; noctes atque dies patet atri janua Ditis; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit Juppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae, accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca 125 130 135 140 145 carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant; aliter non viribus ullis 126 Anchisiada. H. 133 without est. R. 141 qui. R. vincere, nec duro poteris convellere ferro. praeterea jacet exanimum tibi corpus amici heu nescistotamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes. sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto: sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore. Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum. Cui fidus Achates 150 155 it comes, et paribus curis vestigia figit. multa inter sese vario sermone serebant, 160 quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. Tum jussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri congerere arboribus caeloque educere certant. itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum; procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, 154 Stygios. H. 165 170 175 180 17 sepulchro. R. 185 VI. 213.] Doves guide to the Golden Branch. 163 fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos. Nec non Aeneas opera inter talia primus hortatur socios, paribusque accingitur armis. atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, adspectans silvam inmensam, et sic voce precatur : 'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto! quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.' Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora viri caelo venere volantes, et viridi sedere solo. Tum maximus heros maternas agnoscit aves, laetusque precatur : 190 195 200 Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus, diva parens.' Sic effatus vestigia pressit, observans quae signa ferant, quo tendere pergant. pascentes illae tantum prodire volando, quantum acie possent oculi servare sequentum. inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit. quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento. corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae. Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. 195 derigite. R. 186 forte. R. 209 bractea. H. 205 210 |