Billeder på siden
PDF
ePub

Dido's Soul is released by Iris.

IV. 705.]
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos,
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
ter sese attollens cubitoque adnixa levavit ;
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

129

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,

685

690

700

quae luctantem animam nexosque resolveret artus. 695 nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo.' sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una dilapsus calor, atque in ventos vita recessit. 683 comma after lymphis. H.

705

BOOK V. SICILY.

ÆNEAS, departing, sees the blaze of Dido's funeral pile. A storm threatens, and he turns his course towards Sicily, where he is received in welcome by Acestes (1-41). He prepares to celebrate with sacrifice and funeral games the anniversary of his father's death (42-103). First contest, race of four Galleys: incidents of the race the first prize is won by Cloanthus (104-285). Second contest, Foot-race: Nisus and Euryalus (288-361). Third contest, the Cestus: Dares and Entellus: the gigantic strength of the latter, who wields the gauntlets of Eryx (362-484). Fourth contest, Archery: the dove shot in mid-air by Eurytion: the fiery flight of Acestes' arrow (485-544). The Equestrian game, Trojanus, led by Ascanius in skilful evolutions (545-603). Juno moves the Trojan women to repining at their long wandering: led by Pyrgo, they set fire to the fleet: the flames cannot be stayed, until Jupiter sends a timely rain, by which all the ships but four are rescued (604-699). Æneas purposes to found a colony in Sicily; but is warned in a vision by Anchises to proceed with his stoutest followers to Latium: those who desire remain behind under protection of Acestes; the rest set sail (700-778). At the entreaty of Venus, Neptune, with the Tritons and sea-nymphs, attends his course. The fleet passes safe upon the waters, with the loss of the pilot Palinurus alone, who, overcome by the god of sleep, falls into the sea, and perishes (779-871).

INTEREA medium Aeneas jam classe tenebat certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae jam infelicis Elissae conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem, causa latet; duri magno sed amore dolores polluto, notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :

5

ΤΟ

Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus colligere arma jubet validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:

[ocr errors]

Magnanime Aenea, non, si mihi Juppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,

si modo rite memor servata remetior astra.'

[ocr errors]

Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos jamdudum et frustra cerno te tendere contra: flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves,

15

20

25

quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, 30 et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae advertuntur arenae.

At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates, occurrit Acestes, horridus in jaculis et pelle Libystidis ursae, Troïa Criniso conceptum flumine mater

quem genuit: veterum non immemor ille parentum
gratatur reduces, et gaza laetus agresti
excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

35

40

Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur : 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, 45

[blocks in formation]

annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias divinique ossa parentis

condidimus terra maestasque sacravimus aras.

jamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum sic di voluistis

habebo.

hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exsequerer, strueremque suis altaria donis.
nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
adsumus et portus delati intramus amicos.
ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem ;
poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
bina boum vobis Troja generatus Acestes
dat numero capita in naves; adhibete Penates
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,

50

55

60

65

cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'

Sic fatus, velat materna tempora myrto.

hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes, 0,3. C.
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
ille e concilio multis cum milibus ibat

ad tumulum, magna medius comitante caterva.
hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,

[blocks in formation]

75

purpureosque jacit flores, ac talia fatur:

'Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae. non licuit fines Italos fataliaque arva,

80

nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thy

brim.'

Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille jacit varios adverso sole colores. obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo tandem inter pateras et levia pocula serpens libavitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit. hoc magis inceptos genitori instaurat honores, incertus, Geniumne loci famulumne parentis esse putet: caedit binas de more bidentes, totque sues, totidem nigrantis terga juvencos; vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisae magni Manisque Acheronte remissos. nec non et socii, quae cuique est copia, laeti dona ferunt, onerant aras, mactantque juvencos; ordine aëna locant alii, fusique per herbam subiciunt veribus prunas et viscera torrent. Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat; laeto complerant litora coetu, visuri Aeneadas, pars et certare parati. munera principio ante oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes viridesque coronae,

81 nequidquam. H.

[ocr errors]

85

90

95

100

105

IIO

« ForrigeFortsæt »