Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

De Arsenii violeto, hucusque inedito, magnam exspectationem movit Wyttenbachius, cum annuntiatione editionis, a Christiano Frid. Matthaei, Professore Moscovensi, praeparatae, in bibliotheca critica Vol. II. P. I. p. 126. facta, tum gravissimo judicio, quod in praefatione ad Plutarchum Tom. I. p. XLI. his verbis tulit:,, Collectio illa exempli Moscovensis quantivis est pretii, quippe quae multa habet nova, nec aliunde cognita, sive illa ex pleniore, quam munc fertur, Stobaeo, sive ex aliis perditis libris ducta: quod equidem affirmare haud dubito, qui ejus apographum ipse tractavi, ex eoque excerpta servavi." Quod quidem summi viri judicium eo magis apud me valuit, quo severiori examini idem similis argumenti librum, Eudociae violetum dico, in bibliotheca critica subjecerat. Itaque quum his quatuor abhinc annis, anno 1828 Dresdae versarer, admonitus ab amicissimo Bar

1) Matthaei apographum suum cum Ruhnkenio communicavit, isque inspiciendum dedit Wyttenbachio, Wyttenbachius excerpta sua transmisit ad Gaisfordium, Praefat. Stobaei p. IX.

vide

2

dili, apographum codicis Moscovensis, a Christiano Fr. Matthaei a. 1779 confectum, quod in illa bibliotheca adservatur, inspexi, et liberalissime permittente Eberto, bibliothecae praefecto illustrissimo, descripsi. Alius violeti codex 2 exstat in bibliotheca Mediceo - Laurentiana, a Moscovensi ita diversus, ut propriam recensionem continere videatur. Est enim multo locupletior, plurima in ordinem a Moscovensi diversum rédacta exhibet, et praeter proverbia, sententias et apophthegmata, quae ei cum illo communia sunt, quartam partem, historias mythicas, continet, contra sententias e sanctis patribus petitas, quas Moscovensis habet, plerumque omittit.

[ocr errors]

Nostrum jam est, ut, quid de indole libri compertum nobis sit, diligentius exponamus.

Michaël Apostolius, Byzantinus, medio seculo decimo quinto clarus, Caspari; Osmi in Hispania episcopo, παροιμιών συναγωγὴν compositu rum se pollicitus est. Quo consilio cum veteres auctores perlegeret, simul ad sententias et apophthegmata virorum sapientium animum advertit, totumque opus, hoc modo adornatum, iwviar appellavit 3. Proverbiorum collectionem postquam ad finem perduxerat, Caspari tradidit, reliqua se

2) Apographum, in vita Reiskii p. 172. memoratum ubinam existat, et utrum violetum integrum, an apophthegmata sola contineat, videant, qui possunt.

3) Vide praefationem Arsenii, coll. Fabricio Bibl. Gr. Vol. V. p. 110. ed. Harl.

III

cundis curis castiganda in aliud tempus rejecit. Super his quum morte abreptus esset, ARSENIUS, filius ejus, Monembasiae, quae hodie Napoli di Malvasia vocatur, archiepiscopus, paternae eruditionis haeres, loviav plurimis a se proverbiis auctam, Leoni decimo Pontifici Maximo dedicatam, Romam transmisit, et' aliquanto post eam partem, quae apophthegmata continebat, eidem Leoni dedicatam, typis imprimendam curavit 4, proverbiis quibusdam et sententias huc illuc immixtis. Apostolii adagiorum epitomen graece edidit Hervagius Basileae a. 1538. 8., plenam collectionem, latine versam et annotationibus illustratam, Petr. Pantinus Lugd. Bat. 1619. 4.

Jam, quaenam inter has duas violeti partes editas et violetum ineditum ratio intercedat, facilius erit explicatu.

Proverbia quidem maxima ex parte cadem sunt, quae in Apostolii edito libro, sed dimidiam fere partem Arsenius omisit, alia in brevius contraxit, alia amplificavit, alia de suo adjecit, quamquam discrimine inter proverbia et sententias minus severe observato. Sententiae fere omnes ex Stobaei florilegio, nonnullae ex Clemente Alexandrino aliisque scriptoribus sanctis petitae sunt: quod vero de pleniore Stobaeo co

4) Praeclara dicta philosophorum, imperatorum et poëtarum, ab Arsenio archiepiscopo Monembasiae collecta, sine loco et anno: 8. min. Vide Ebert. lex. bibliogr. nr. 1253.

gitavit Wyttenbachius, id quidem ad S. Maximi vel Antonii Melissae locos communes referre malim; nam hos fontes adiisse Arsenium liquet ex Pantelii in Cynaegirum et Callimachum, Atheniensium in pugna Marathonia duces, versibus, qui in violeto p. 214., in Maximi locis commun. T. II. p. 543. ed. Combefis. leguntur 5. Apophthegmata, quorum multa ex Diogene Laërtio et Plutarcho haustá sunt, in libello impresso numerosiora sunt, quam in violeti codicibus, ex qua re ipsa apophthegmata post violetum Leoni X. traditum impressa esse conjeci. Sed codices

"

etiam multa continent, quae desiderantur in impresso libello, ita ut difficile sit intellectu, cur Arsenius in secunda eaque pleniore violeti recensione, quam in codice Mediceo contineri censeo, quaedam omiserit, quae receperat in primam codicis Moscovensis, et in imprimenda apophthegmatum collectione non pauca, quae in violeto conscripta erant, ejecerit.

Quae cum ita sint, in violeto edendo hanc secutus sum rationem. Sententias, cum ad Stobaeum aditus cuique pateat, et lectionis varietas, ut in codicibus recentissimis levissima et plerumque mendosa, a Wyttenbachio cum Gaisfordio, quamquam minus accurate, in Stobaei usum communicata sit, omisi 6. Apophthegmata lectu

5) Vide Fabric. Bibl. Gr. Vol. IX. p. 662. ed. Harl. 6) Si quis vero hujus generis inedita desideret, ad

jucundissima, quum multa contineant; quae musquam alibi inveni, et exemplaria impressa non minus rara sint, quam codices, omnia, quaecunque seu collectio impressa seu codices suggererent, recepi; ita quidem, ut ea, quae collectioni impressae propria essent, asterisco, seu nominibus, seu singulis apophthegmatibus praefixo, notarem; alia quaedam in codicibus Vaticanis 151 et 711 inventa notis inserui, aliam collectionem minorem ex codice Monacensi 8. ad calcem libri subjeci; quae vero in codice Farnesino I. E. 48. conti-. nentur ἀποφθέγματα ἔξωθεν σοφῶν, eorum, cum ad unum omnia ex Diogene Laërtio descripta esse viderem, in Aristippo tantum p. 111. sqq. quasi speciminis loco rationem habui. Praecipuam vero curam proverbiis impendi. Saepe enim miratus, quin indignatus sum, nostra aetate, qua tot alii lesaepe momenti auctores ad taedium usque typis recuduntur, paroemiographos, in quibus tot egregia Graeci ingenii monumenta recondita sunt, in paucis cum publicis, tum privatis bibliothecis inveniri, prorsusque neglectos jacere. Toti vero collectioni publicandae et illustrandae cum nec vires nec tempus, edendis Graecis Rhetoribus satis occupatum, mihi suppetant, in eo certe operae preeat duos codices Barberinos, qui tanti aestimantur a bibliothecae illius praefecto, ut veniam eos accuratius investigandi ab eo petere verecundiae caussa non auderem, quantum autem raptim pervolanti ex frequentibus SS. Patrum locis conjicere licuit, aut S. Maximi et Antonii gnomologia aut simile opus esse suspicatus sum.

vioris

« ForrigeFortsæt »