Billeder på siden
PDF
ePub

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT,

GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

HISTORIÆ NATURALIS

LIBRI XXXVII

CUM SELECTIS J. HARDUINI, DALECAMPII, BODEI, GERARDI, SPRENGELII,
ATQUE ALIORUM NOTIS ET EXCURSIBUS

PARS QUARTA CONTINENS REM HERBARIAM

CURANTE L. DESFONTAINES

REGIE SCIENTIARUM ACADEMIE SOCIO, NECNON IN BORTO REGIO
PARISIENSI BOTANICES PROFESSORE

[merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]
[merged small][graphic][merged small][subsumed][ocr errors][subsumed]

NATURALIS HISTORIE

LIBER XXI.

I. (1.) In hortis seri et coronamenta jussit Cato, inenarrabili florum maxime subtilitate: quando nulli potest facilius esse loqui, quam rerum naturæ pingere ', lascivienti præsertim et in magno gaudio fertilitatis tam variæ ludenti. Quippe reliqua usus alimentique gratia genuit; ideoque sæcula annosque tribuit iis. Flores vero odoresque in diem gignit: magna, ut palam est, admonitione hominum, quæ spectatissime floreant, celerrime marcescere. Sed ne pictura quidem sufficiente imagini colorum reddendæ, mixturarumque varietati, sive alterni" atque multiplices inter se nectantur, sive privatis generum funiculis

I. 1. Pingere. « Tot fuerant illjo quot habet natura colores; Piety que dissimili flore nitebat humus? De campis Ætneis, in quibus rapta Proserpina est. Dalec.

2. Reliqua. Arbores nempe fru gesque et hortensia, utilitatibus hominum; flores vero voluptatibus tantum genuit. Cf. XXII, 1. Mox varia; Gron. et Al. varie. ED.

3. Vero. Gron. et Al. vere. ED. 4. Sive alterni. Sive alterni flores atque multiplices nectantur in coronam sive singulorum generum diversi funiculi modo in orbem ducantur, modo in obliquum: etiam quandoque toto coronæ ambitu, coronæ complures in una corona ductæ videantur. HARD.

privatis generum funiculis. Bis tentavit hunc locum Salmasius ad, Solinum: p. 371, reddit « sive privati generis funiculis: p. 1068,

20

"

se pro brevitate generis funigulis: quod sit in Thuaneo privati generis. Nostri quinque generum, sed auúp.ov cod. privati. Vide an fuerit: Sive alterni atque multiplices inter se nectantur, sive privorum generum fasciculi, in or bem, in obliquum, in ambitum. Eam enim vocem huic rei aptarunt Cicero, Tuscul. lib. III: «Fasciculum ad nares admovebis. » Tertullianus, de Coron. militar. cap. v: Coronam si forte fascem existimas florum per seriem comprehen. sorum. GRON.

[ocr errors]

5

[ocr errors]
[ocr errors]

2

in orbem, in obliquum, in ambitum, quædam coronæ per

coronas currunt.

3

II. (11.) Tenuioribus' utebantur antiqui', stroppos appellantes: unde nata strophiola. Quin et vocabulum ipsum tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. Quum vero e floribus fierent serta, a serendo serviæ appellabantur :

II. 1. Tenuioribus. Coronis videlicet, non e floribus quidem, sed duabus tribusve tæniis, sive corollis invicem tortis; sic ut e pluribus una fieret. Erpópia dicebantur, hoc est, fascia capitis. Nomen ex eo, quod essent eæ tortiles. Virgil. in Copa: Et gravidum roseo necte caput strophio.» Hard.

2. Antiqui, stroppos. Sic et Chiffl. stropos Turn. strophia Gron. et Al. ED.-Antiqui. Janum omnium primum nummum percussisse, rates et naves invenisse, coronas reperisse, illisque fuisse usum, tradito Athenæus, lib. XV, ac ideo multas civitates Italiæ ac Siciliæ in sua pecunia, altera parte bicipitem eum cudere, altera vel navem, vel ratem, vel coronam. Victorius, lib. XXXVI, cap. 16. Dal. Stroppos. Hoc est, strophia. Sic stroppos priore loco exhibent MSS. Regg. Colb. Chiffl. etc. Et vero Festus: « Stroppus est, inquit, ut Atteius Philo. logus existimat, quod græce σrpÓpicy vocatur, et quod sacerdotes pro insigni habent in capite. Quidam coronam esse dicunt, aut quod pro corona insigne in caput imponatur, quale sit strophium. Itaque apud Faliscos diem festum esse, qui vocatur Strupearia, quia coronati ambulent, etc. » Alio longe significatu, strophium dactylicum Pruden

tius cecinit hymno 3 ante cibum, vers. 26: Sperne, Camena, leves ederas, Cingere tempora queis solita es: Sertaque mystica dactylico Texere docta liga strophio, Laude dei redimita comas. » Dactylicum strophium vocat carminis genus, quod grammatici dactylicum, a dactylo pede, quo fere constat, ap, pellarunt. Sic idem hymno tertio, Tepi σrepávcu, vers. 208: « Ast ego serta choro in medio Texta feram pede dactylico. » Strophium vero pro carmine usurpavit, quod orpo

Græcis, ut dǹ, carmen est, quo deorum laudes continentur. H. Stroppos. Brot. ex MSS. Regg. 1, 2, et Camerac. struppos. En.

3. Inter sacra tantum. Quæ coronati peragebant. Dalec.

4. E floribus fierent serta. Apud Apul. X Asini, Gratiæ et Horæ Venerem deam suam propitiant jaculis floris serti, et soluti. Coronas ex floribus, σrspávous ic0aeas Philoxenus vocat apud Athen. lib. IX, pag. 203. Apud eumdem oñopivcùs Dromon vocat, quæ singulis convivis dispertiebantur. DALEC.

5. A serendo serviæ. Serere porro intellige ligare: unde et conserere. Ita MSS. omnes proxime appellati. Forte rectius tamen a serendo serieve. Nam et a sero, hoc est, necto, series dicta est. Rationem

5

[ocr errors]

« ForrigeFortsæt »