Billeder på siden
PDF
ePub

Voce, modò hâc resonat quae chordis qua

tuor imâ.

Nil aequale homini fuit illi: saepè velut qui Currebat fugiens hostem; persaepè velut

qui

Junonis sacra ferret: habebat saepè ducen

tos,

Saepè decem servos: modò reges atque tetrarchas,

Omnia magna loquens; modò sit mihi mensa tripes, et

Concha salis puri, et toga, quae defendere

frigus,

Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses

Huic parco paucis contento, quinque diebus Nil erat in loculis: noctes vigilabat ad ip

sum

Mane; diem totam stertebat: nil fuit um

quam

Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi:

Nullane habes vitia?

Quid tu?

Immo alia, et for

tasse minora.

Maenius absentem Novium quum carperet;

Heus tu,

Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis

Verba putas? Egomet mî ignosco, Maenius inquit.

Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.

Quum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,

Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum Quàm aut aquila, aut serpens Epidaurius? At tibi contrà

:

Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. Iracundior est paulò minùs aptus acutis Naribus horum hominum. Rideri possit, eò quòd

Rusticiùs tonso toga defluit, et malè laxus In pede calceus haeret. At est bonus, ut

melior vir

Non alius quisquam: at tibi amicus: at ingenium ingens

Inculto latet hoc sub corpore. Denique te

ipsum

Concute, num qua

tibi vitiorum inseverit olim

Natura, aut etiam consuetudo mala: nam

que

Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam
ipsa haec

Delectant; veluti Balbinum polypus Hag

nae.

Vellem in amicitiâ sic erraremus, et isti Errori nomen virtus posuisset honestum. At, pater ut gnati, sic nos debemus amici, Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem Appellat paetum pater; et pullum, malè

Si cui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus hunc varum, distortis cruribus; illum

Balbutit scaurum, pravis fultum malè talis. Parciùs hic vivit? frugi dicatur: ineptus Et jactantior hic paulò est? concinnus ami

cis

Postulat ut videatur: at est truculentior, atque

Plus aequo liber? simplex fortisque habe

atur.

Caldior est? acres inter numeretur: opinor, Haec res et jungit, junctos et servat amicos. At nos virtutes ipsas invertimus, atque Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis

Nobiscum vivit ; multùm est demissus homo: illi

Tardo cognomen pingui damus: hic fugit

omnes

Insidias, nullique malo latus obdit apertum, Quum genus hoc inter vitae versetur, ubi

acris

Invidia atque vigent ubi crimina; pro bene

sano

Ac non incauto, fictum astutumque voca

mus.

Simplicior quis, et est qualem me saepè libenter

Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem Aut tacitum impellat quovis sermone? Molestus!

Communi sensu planè caret, inquimus. Eheu! Quàm temerè in nosmet legem sancimus iniquam!

Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est

Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est,

Quum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,

Si modò plura mihi bona sunt, inclinet: amari

Si volet hâc lege, in trutinâ ponetur eâ

dem.

Qui ne tuberibus propriis offendat amicum Postulat, ignoscet verrucis illius: aequum

est

Peccatis veniam poscentem reddere rursus. Denique, quatenus excidi penitùs vitium irae,

Cetera item nequeunt stultis haerentia: cur

non

Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac

res

Ut quaeque est, ita suppliciis delicta co

ercet ?

Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus

Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus, In cruce suffigat, Labeone insanior inter Sanos dicatur. Quantò hoc furiosius atque Majus peccatum est! Paulùm deliquit ami

cus,

Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus;

Odisti, et fugis, ut Drusonem debitor aeris, Qui, nisi, quum tristes misero venêre Kalendae,

Mercedem aut nummos unde unde extricat,

amaras

Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.

Comminxit lectum potus, mensâve catillum Evandri manibus tritum dejecit; ob hanc

rem,

Aut positum antè meâ quia pullum in parte

catini

Sustulit esuriens, minùs hoc jucundus ami

cus

Sit mihi. Quid faciam, si furtum fecerit,

aut si

Prodiderit commissa fide, sponsumve negâ

rit?

Queis paria esse ferè placuit peccata, laborant

Quum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant,

Atque ipsa utilitas, justi prope mater et ae

qui.

Quum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter,

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porrò

Pugnabant armis quae pòst fabricaverat usus;

« ForrigeFortsæt »