Billeder på siden
PDF
ePub

Jam

[blocks in formation]

am Veris comites, quae mare temperant, Impellunt animae lintea Thraciae :

Jam nec prata rigent, nec fluvii strepunt Hibernâ nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, Infelix avis, et Cecropiae domus Aeternum opprobrium, quòd malè barbaras Regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistulâ,
Delectantque Deum cui pecus et nigri
Colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Virgili :
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, juvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum
Qui nunc Sulpitiis accubat horreis,
Spes donare novas largus, amaraque
Curarum eluere efficax.

Ad quae si properas gaudia,

properas gaudia, cum tuâ Velox merce veni: non ego te meis

Immunem meditor tingere poculis,
Plenâ dives ut in domo.

Verum pone moras, et studium lucri; Nigrorumque memor, dum licet, ignium, Misce stultitiam consiliis brevem:

Dulce est desipere in loco.

ODE XIII.

AD LYCEN.

Audivere, Lyce, Dî mea vota, Dî
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri;

Ludisque et bibis impudens,

Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctae psallere Chiae
Pulchris excubat in genis.

Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te, quia luridi
Dentes te, quia rugae
Turpant, et capitis nives.

Nec Coae referunt jam tibi purpurae,
Nec clari lapides, tempora quae semel
Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quò fugit Venus? heu! quòve color decens?
Quò motus? quid habes illius, illius,
Quae spirabat amores,

Quae me surpuerat mihi,

Felix post Cynaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cynarae breves
Annos fata dederunt,
Servatura diù parem

Cornicis vetulae temporibus Lycen;
Possent ut juvenes visere fervidi,
Multo non sine risu,
Dilapsam in cineres facem.

Quae

ODE XIV.

AD AUGUSTU M.

uae cura patrum, quaeve Quiritium, Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum

Per titulos memoresque fastos

Aeternet? o, quà sol habitabiles
Illustrat oras, maxime principum,
Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper

Quid Marte posses? Milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,

Brennosque veloces, et arces

Alpibus impositas tremendis,

Dejecit acer plus vice simplici.
Major Neronum mox grave proelium
Commisit, immanesque Rhaetos
Auspiciis pepulit secundis :

Spectandus, in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae
Quantis fatigaret ruinis,
Indomitas propè qualis undas

Exercet Auster, Pleiadum choro
Scindente nubes, impiger hostium
Vexare turmas, et frementem
Mittere equum medios per ignes.

Sic tauriformis volvitur Aufidus

Qui regna Dauni praefluit Appuli,
Quum saevit, horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris;

Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu,
Primosque et extremos metendo,

Stravit humum, sine clade victor,

Te copias, te consilium, et tuos
Praebente divos: nam, tibi quo die
Portus Alexandrea supplex

Et vacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.

Te Cantaber non antè domabilis,
Medusque, et Indus, te profugus Scythes
Miratur, o tutela praesens

Italiae, dominaeque Romae :

Te, fontium qui celat origines
Nilusque, et Ister, te rapidus Tigris,
Te belluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis,

Te non paventis funera Galliae,
Duraeque tellus audit Iberiae:
Te caede gaudentes Sicambri
Compositis venerantur armis,

[blocks in formation]

Phoebus volentem proelia me loqui
Victas et urbes increpuit lyrâ,
Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem. Tua, Caesar, aetas

Fruges et agris rettulit uberes,
Et signa nostro restituit Jovi

« ForrigeFortsæt »