Billeder på siden
PDF
ePub

iudico, neque ipse meliorem habeo. Quodsi igitur, dices, Horatius neque ipse sit obscurus, neque interpretes indocti, statuamus necesse est, hoc carmen ab imperitis librariis, sermonem Latinum nescientibus, adeo esse corruptum, ut verba perverse scripta, a Criticis restitui non potuerint. Sed neque hoc verum est. Nam singula vocabula, fere est ut dicam, omnia, probe Latina sunt, neque magna eorum in MSS. apparet diversitas, eaque fere huiusmodi, ut, quomodocunque legantur, parum ad meliorem intelligentiam intersit: ut mobilium et nobilium, certat et certet, detestata et detestanda, fidelibus et sagacibus. In aliis manifestus error describentium cernitur, ut vertitur pro verritur, neque Polymnia pro nec Polyhymnia.

Quoniam igitur difficultates neque ab auctore, neque a legente, neque a corruptis per inscitiam librariorum vocabulis proficiscuntur, aliam esse suspicabar caussam, versus scilicet spurios; et, uno alteroque hinc illine eiecto, vidi sententiam fieri perspicuam et meliorem, orationem magis Latinam, et augeri plerumque nativam illam venustatem, qua poëtae aetatis Augustae censentur. Laetus primo successu, incredibili cum voluptate omnes quinque carminum libros sordibus istis purgavi: editionem vero diu distuli. Nam primum verebar, ne amore inventi abreptus, calido nimis consilio, germanos pro spuriis eiecissem. Deinde meo unius iudicio esse diffidendum putabam, qui viderem immensam doctissimorum interpretum, paucissimis exceptis, multitudinem de assutis Horatio centonibus non modo non cogitasse, sed etiam ita rem gessisse, ut Horatium et suo et aliorum iudicio probe intellexisse viderentur. Ubi ego saxa et salebras, hi planum iter et amoenum; ubi ego meras tenebras, hi solem meridianum; ubi ego colorem non Latinum, affectatas elegantias, repetitiones ineptas, orationem humilem, nullam sententiarum connexionem, alia vitia, hi omnia fere contra cernebant. Itaque meam tam audacem sententiam diu esse celandam putavi, animoque et cogitatione iterum atque iterum volvendam, prius quam proferrem, si forte tempus et aetas meliorem suaderent. Tempus et aetas confirmarunt, neque parvum ex Ieremiae Marklandi auctoritate accessit momentum, cuius verba, olim quidem a me lecta, nunc demum optime intellecta, omni me timore ac religione liberaverunt.

Marklandus in Epistola, subiecta editioni Supplicum Euripidearum, haec scribit: In Horatio, post omnia, quae in eum scripta vidi, innumera sunt, quae non intelligo. In toto opere vix una est Ode, Sermo vel Epistola, in quibus hoc non sentio,

B

dum lego. Neque adeo miror; cum haec obscuritas a posteris invecta fuerit. Horatius enim, Virgilius, Ciceronis nonnulla, Caesar, Livii quaedam, Iuvenalis, in scholis praelegebantur pueris, et in singulis fere Monasteriis lectitabantur: inde tot spurii et inepti versus in Horatii et Iuvenalis Hexametris, tot explicationes et immutationes elegantiarum linguae Latinae in contextu Caesaris, Ciceronis et Livii, ut, si isti auctores reviviscerent, in multis sua scripta non agnoscerent.

Haec Marklandus, cuius doctrinam, iudicium et felicitatem in restituenda veterum scriptorum manu, modestiam animi et veritatem admirantur fere omnes; qui, censente Wyttenbachio in Vita Ruhnkenii, insignem iudicandi subtilitatem ostendit, hoc nimirum agens, ut mutuas Bruti et Ciceronis Epistolas et huius aliquot Orationes esse spurias doceret; qui denique et Latine sciebat egregie, et poëtas accurate intelligebat, deque iis eleganter et recte iudicabat: in qua re vehementer a Burmanno, in Praefatione Virgiliana Marklandum reprehendente 1, dissentio.

Neque ita Marklandus iuvenili aetate scripsit, neque virili, sed iam senex, immortale nomen egregiis libris adeptus, et pristina literarum studia continuo agitans: adeo ut hoc iudicium tamquam fructus diuturnae operae sit postremus. Idque apud me etiam plus valuit, quum Valckenario multum placuisse ex Koppiersii Observatis Philologicis pag. 133. cognoveram. Et quidni Valckenario placuisset, qui ipse iam ante annos fere triginta in Epistola ad Roverum pag. XIV. scripserat: Quis nostrum dixerit, quot versus spurii in quibuscunque poëtis veteribus nos ludificentur? Utinam hanc partem pertractandam sumsisset Bentleius, felicissimus ille fraudum istiusmodi in Manilio repertor!

Et profecto mirum esset, si sola Horatii carmina sortem evasissent, quae omnibus omnium veterum libris incubuit. Non historici, non poëtae, non oratores, non philosophi, neque Graeci neque Romani, ea labe manserunt immunes. Sed in poëtis manus fallaces praecipue grassatae, non singulos tantum versus huc illuc intruserunt, verum integra etiam carmina alienis nominibus inscripta finxerunt. Iam a. 180. ante Christum et deinde multae ferebantur fabulae, Plauti dictae, quas Plautus nunquam scripserat. Hinc indices Aelii, Sedigitii et aliorum de Plauti fabulis genuinis et ambiguis, et Varro viginti et unam a caeteris segregavit, quae ideo vocatae sunt Varronianae. Fabulis, quae

1 Iam Ruhnkenius Epist. Vol. III. ed. Mahnii, Burmannum de Marklando nunquam fere sine invidia iudicasse, arbitratus est.

nunc supersunt, totos actus et scenas videmus adiectas. Sic Pervigilium Veneris aliquando habitum est opus Catulli, Carmen Panegyricum de Messala Tibulli; Elegia de morte Maecenatis tributa Pedoni Albinovano; Ciris, Culex, Copa, Moretum Virgilio. Fuere qui sex Elegias, Cornelii Galli appellatas, illius, quem Ovidius notum Hesperiis et Eois dixit, eo auctore non indignas putarent. Praetereo Nucem, Halieutica, Philomelam et alia Ovidii, Phoenicem Claudiani, et plures eiusmodi libellos nobilium poëtarum titulis venditatos. Et si Muretus, ut aliquid de recentioribus addam, tacere et deceptum a se Iosephum Scaligerum in sinu ridere potuisset, hodie Mureti 1 versus tamquam Q. Trabeae, nobilissimi Romanorum Comici, legeremus. Pricaeus et Boxhornius carmen Michaëlis Hospitalii, Franciae Cancellarii, pro vetusto acceperunt, Boxhornius quoque edidit cum Satyra Sulpitiae, et annotationibus et coniecturis illustravit. Sed poëtam antiquum in maiori carmine mentiri, difficile est. Quo enim plures sunt versus, eo frequentius peccandi nascitur periculum. Itaque nemo fraudatorum personam, quam agebat, tam benc usque ad finem tuitus est, quin partium saepe oblitus, intelligentibus et rerum peritis sese ipse prodiderit. Hinc adeo accidit, ut isti artifices raro diu latuerint. Sed eosdem deprehendere in brevi carmine, genuinis intermixto, et in singulis versibus, quos mediae poëtarum orationi aptissime inserebant, res est longe maioris curae et diligentiae, et quae continuam multorum annorum lectionem meditationemque postulat.

[ocr errors]

De caussis, cur veterum libri adeo interpolati sint, multi multa dixerunt: ego nonnulla dicam, quae ad Horatium pertinent. Ac primum laudare mihi lubet fortunas nostras, qui artem cognos

1 Guellius versus Mureti pro Catullianis habuit. v. Heyn. ad Virg. VII Aen. 48. Omitto Annium Viterbiensem, quem multi pro Fabio Pictore, Carolum Sigonium, quem pro Cicerone, alios, qui recentiores pro antiquis accepere. Quae de fraude ista memoravi vetera exempla, iis multa alia addi possunt, ut Homeri et Hesiodi apud Plutarch. in Theseo 20. Aeschyli, apud Quintil. Inst. Orat. X, I, 66. Carminum Sibyllinorum, apud Tacit. Annal. VI, 12. et quae de aliorum scriptis suppositis passim leguntur in Strabone, Plutarcho, Diogene Laërtio, A. Gellio, aliis. Et quam cito talis fraus committebatur! Sueton. Caesar. 55. narrat illius Orationes iam tempore Augusti falsas exstitisse. Seneca Praefat. Controv. Fere enim aut nulli Commentarii maximorum Declamatorum exstant, aut, quod peius est, falsi. Et hi erant, quos omnes Seneca audiverat. Quintil. VII, 2, 24. Cuius actionem equidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenili cupiditate gloriae fateor. Nam caeterae, quae sub meo nomine feruntur, negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae, minimam partem mei habent. Si talis actio ad nos pervenisset, haberemus eam pro manu Quintiliani.

[blocks in formation]

camus chalcographam. Quum Ernestius in Opusculis Philologicis quaerebat, quibus literarum disciplinis et quatenus Chalcographia prodesset, hanc illius utilitatem universam omisit, quod ea nobis libros praebuit, erroribus describentium fere vacuos, minusque fraudibus falsa addentium opportunos: adeo ut post multa saecula ipsa auctoris manus, praecipue in peregrina lingua, plerumque reddi ac referri possit. Quod longe secus est in libris manu scriptis, quae, quo saepius describebantur, eo saepius corrumpebantur. Quaevis nova editio novos errores secum ferebat. Nec profecto est, cur miremur, quum idem nonnumquam in libris per Chalcographiam frequenter repetitis acciderit, multique adeo, v. c. Voltairiani, cum varietate lectionis editi sint.

Horatius mortuus est a. 9. ante Christum. Eo tempore exempla carminum erant, quale si unum habuisset qui a. 1470, post Christum primam editionem ex typographeo Mediolanensi curavit, interpretum opera hodie minus egeremus. Ea editio, ut deinde aliae, ad MSS. factae sunt. Antiquissima Horatii carmina MSS. adhuc cognita saeculum decimum non antecedere videntur. Quamquam pro certo affirmare non possimus, quando et quibus modis tale MS. saeculi decimi corruptum, quamque mutatum sit ab exemplo, quod Horatius ipse et amici illius correxerunt, coniectura tamen assequemur, quod a vero non abhorreat.

Horatius libros Sermonum, Epodôn, Carminum, Epistolarum, separatim diversis temporibus edidit. Ipse, subito mortuus, neque extremam manum operi suo admovit, neque libellos in unum corpus collegit. Carmina, eo mortuo reperta 1, amici ediderunt, addita deinde suo quaeque generi, Hexametra Hexametris, Lyrica Lyricis. Quum postea in unum volumen cogebant librarii, alii alium ordinem sequebantur, principio ordinem temporis, quo Horatius sua edidisset, tum suam quisque rationem et iudicium. Vestigia ordinis ad tempus exacti supersunt in iis MSS., ubi Ars poëtica, ut appellatur, Sermones, Epistolae, et Carmina, vel Carmina, Ars poëtica, Epodi, vel alio ordine posita sunt. Qui suum ipsi iudicium et rationem secuti sunt, hi carmina Lyrica cum Lyricis omnia, Hexametra cum Hexametris coniunxere. Unde factum est, ut Carminum liber quartus, Epodi, Epistola ad Pisones, locum plane alienum occupaverint. Alii deinde ulterius. progressi, carmina argumenti dissimilioris ad similius transposuerunt, ex uno longiore duo, ex duobus brevioribus unum fecere;

Quid Tucca et Varius in Virgiliana Aeneïde fecerint, non latet. Nec latet, quid in Satyris Persii fecerint alii. vide Suetonium,

tum nomina hominum, ad quos Horatius carmina miserat, superposita, ubi neminem alloquitur, argumenta carminum addita, quod tandem in omnibus factum est. Iam ista recti ordinis perturbatio, praeterquam quod historica utilitas periit, multas difficultates legentibus peperit, neque eum ordinem sine melioribus MSS. unquam restitui posse arbitror.

Singula vocabula in omnibus Romanorum scriptis iam statim corrumpebantur. Nocuit primum dictandi consuetudo, servi enim. plerumque ex ore dominorum excepta literis consignabant, deinde librariorum festinatio et imperitia. Iam Cicero III. Epist. 5. ad Quintum fratrem queritur: De Latinis libris, quo me vertam, nescio: ita mendose et scribuntur et veneunt 1. Atque ista calamitas in MSS. Horatianis latius patuit, quia novum erat Carminis Lyrici genus; quia orationem Latinam magis quam reliqui poëtae ad Graecam normam effinxit, et vocibus antea inusitatis ditavit; quia sententias ex intima Graecorum philosophia petitas adspersit; quia denique, ut dicit Quintilianus, variis figuris et verbis felicissime audax est. Hinc multa Horatii non intelligebantur ab aequalibus, nisi qui Graece scirent, Graecos legissent poëtas, et cum eleganti ingenio iudicii subtilitatem coniungerent. Tales vulgo non erant Romani, multo minus librarii et antiquarii, qui deinde ita distinguebantur, ut antiquarii tantum vetera scriberent, librarii vetera et nova. Quae illi non intelligebant, ea saepe mutabant, cuius rei in Catone, Cicerone, Sallustio, Virgilio, aliis multa exempla ostendit A. Gellius. Alii versus tollebant. Servius ad Virgilii VI. Aen. 289. Quidam dicunt alios hos a poëta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint. Huic malo extremus accessit cumulus, Carminum et versuum adulterinorum seges.

Nemo poëta, ut supra dixi, talibus additamentis non conta. minatus est. Si nesciremus, vel inde constaret, quod, quum officium Critici Graeci tribus partibus contineretur, trium partium nobilissima et gravissima semper habita fuit, quae ad tollendos versus Tapeμßeßλnμévovs pertinebat. Quod idem apud Romanos obtinuisse, ex Suetonio de Illustribus Grammaticis et aliunde

1 Adde et arrogantiam. Quintil. IX, 4, 39. Quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et, dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. Libri igitur pretiosiores habiti, si a modestis et peritis descripti essent. Fronto Epist. ad Anton. Pium, p. 26. Quid Scipioni aut Numidico? Quid M. Tullio tale usu venit? quorum libri pretiosiores habentur, et summam gloria retinent, si sunt descripti a Lampadione, aut Staberio, aut Aelio, aut Attico, aut Nepote. Mea oratio exstabit, Caesaris manu scripta.

« ForrigeFortsæt »