Billeder på siden
PDF
ePub

correctum, in quo Codice, ut testatur N. Heinsius, passim emendationes conspiciuntur, appareret quantum Mavortio deberemus. Nunc praeter coniecturam nihil superest. Ubi consideramus tempora Mavortii, et videmus omnia, quae supersunt, MSS. Horatiana in paucis tantum a se invicem differre, operam Mavortii et Felicis haud ita magni fuisse momenti iudico. Optimi poëtae saeculo V. fuerunt Rufus Festus Avienus, Claudius Rutilius, et initio VI. Boëthius, non ille indignus Augusta aetate, ethnici omnes. Caeteri Christiani, Prudentius, Prosper Aquitanus, Sedulius, Dracontius, Sidonius Apollinaris, Paullinus, Ennodius, res Christianas et doctrinam novo dicendi genere ex libris sacris petito explicantes, novum poëseos genus constituerunt, a Romano plane diversum. Christianos poëtas Christiani ethnicis longe praeferebant, quare iudicium de vera Latinitate ita corruptum est, ut discrimen inter Horatium et Paullinum solo argumento metirentur. Mavortius et Felix, etiam Christiani, non, ut veteres illi Critici, erant literatissimi, neque usu et legendo hoc consecuti, ut formam sui poëtae mente tenentes impressam, dicere possent, "hic versus est Horatii, hic non est." Sed carmina et versus spurios, ita ut in exemplo suo inveniebant, reliquerunt intactos. Addidissent potius, credo, nonnulla, quam delevissent. Itaque emendarunt tantum corruptelas in singulis vocabulis a festinatione et imperitia describentium ortas. Quae imperitia quanta saepe fuerit, ut supra verbis Ciceronis declaravi, eandem nunc libet mihi declarare verbis Senecae de Ira II. 26. Librum, quem minutioribus literis scriptum saepe proiecimus, et mendosum laceravimus. Incidit ergo Mavortius in Codicem spuriis iam inquinatum. Et spurii versus non sunt monachalis ingenii, ut interdum dicuntur, sed elegantiores plerique, quam pro isto captu. Tam inquinati et reliqui codices erant, ex quibus omnia MSS. quae hodie habemus, manarunt. Nam non credibile est, quod nonnulli statuunt, omnia MSS. fluxisse e sola illa Mavortii recensione. In paucissimis enim addita sunt illa: Vettius Agorius emendavi; et quamvis alterum ab altero non ita differat, ut aliquam maioris momenti varietatem deprehendamus, nonnulla tamen ex alio fonte derivanda esse apparet; ubi v. c. duo carmina vel coniunguntur, vel unum in duo separatur, vel Carmina, Epodi, Ars poëtica, Sermones et Epistolae alio ordine leguntur, vel nonnullae meliores lectiones in hoc quam in altero reperiuntur. Praeterea librarii omnia, quae in MS. legebantur, describebant, ne illud quidem, Mavortius emendavi, omittentes. V. Rykius in Praefatione Taciti, et Heynius

in Praef. Virgil. p. xxvII. Quae verba Mavortius emendavi quum in paucissimis tantum exemplis reperiantur, alia aliunde orta sunt. Viri docti, in his Relandus in Fast. Consul. pag. 496. verba Bentleii non recte intellexerunt. Bentleius in Praefatione scripserat: ut Virgilium ex Asterii, ita Flaccum ex Mavortii recensione hodie habemus. Voluit Bentleius, ut Asterium carmina Virgilii, ita Mavortium Horatii aliquando recensuisse, easque recensiones ad nos pervenisse.

Nam satis constat alia MSS. Virgiliana a Cod. Mediceo, in quo emendationes Asterii notatae sunt, in multis abire, et plures habere versus. Praeterea tenemus ipsam Asterii manum, et Codicem anno 494. antiquiorem, quum Horatiana MSS. vix ante saeculum x. sint confecta.

Atque ea MSS. similitudo et variarum lectionum inopia viam Horatii emendandi fecere etiam difficiliorem, adeo ut longe maxima pars interpretum in explicatione substiterit, et alii alios sequentes, antiquam explicationem, interdum paullo mutatam, auctam, ornatam, ediderint, quam pueri et adolescentes audimus, ac deinde Horatium animi caussa subinde legentes, facile ac lubenter pro vera habemus. Quorum ego interpretum rationem, tantum abest ut probem, ut unam ingeniosam Bentleii coniecturam longis de sententia versus disputationibus saepe multum praefeSi Horatius tam obscure et negligenter scripsit, ut centeni homines eruditi sententiam carminis et singulorum versuum probabiliter explicare non potuerint, legi non dignus est.

ram.

Plurimi sine dubio mirabuntur, me tot versus spurios eiecisse, de qua re nemo fere ex tanta tam doctorum hominum multitudine, ne Bentleius quidem, cogitaverit. Sed hi, credo, mirari desinent, si audiverint, quae dicturus sum. Ruhnkenius in Epist. Critica I. pag. 5. universe disputans, quomodo factum sit, ut hanc Critices partem recentiores tam turpiter neglexerint, dicit: Primum complures ex his, qui ad veteres auctores castigandos accedunt, hebetiore sunt ingenio, et ab ipsa natura ad eam inertiam abiecti, ut plane tam severi res iudicii ab iis tractari nequeat. Tum saepe etiam hi, quos ingenii sagacitas et interioris doctrinae cultus supra vulgus evexit, tamen hanc viam vel non ingrediuntur, vel ingressi pedem offendunt, propterea quod in veterum monumentis evolvendis desultoria levitate vagantur. Atqui nemo, modo hunc, modo illum auctorem arripiens, nec cum ullo intimam familiaritatem contrahens, falsa et suppositicia distinguat a legitimis et germanis. Is demum se sciat ad hanc iudicandi facultatem perventurum, qui saepius repetita lectione in iustam scriptoris

consuetudinem venerit, eiusque ingenium dicendique formam ita cognorit, ut, quid yrhour, quid væоßoλquator sit, sentire et quasi gustare possit. Nam saepe haec sentiuntur facilius, quam rerbis explanantur. Denique multo plurimos nescio quae puerilis incessit superstitio, ut non audeant ea supposita dicere, quae tot homines eruditi tot saeculis pro veris et germanis habuerunt. Quo hominum genere, nescio, an nullum sit impudentius, et literis nobisque magis molestum. Nam quod angustiae pectoris sui non capiunt, non solum gravi supercilio damnant, sed etiam invidiose clamant, hoc demum esse urere, secare, mutilare. Quoniam me tam libere de ista interpretum negligentia queri non decebat, quamvis longiora Ruhnkenii verba attuli. Et de aliis Horatii enarratoribus tacebo, quorum laudibus nihil omnino detractum velim, et si mihi dictum exciderit, quod non satis modestum videatur, quamquam studiose caverim, hoc indictum cupio; sed in uno Bentleio abunde omnia erant, quae Ruhnkenius postulabat, et ipse Ruhnkenius Bentleium cum Iosepho Scaligero et N. Heinsio honorificentissime excipit. Cur illi igitur non fecerunt, qui potuissent? De Scaligero et Heinsio facile est responsum, neque de Bentleio admodum difficile. Scaliger et Heinsius Horatium non eo consilio legerunt, ut in lucem ederent, neque adeo assidua lectione triverunt, ut intus, quod dicitur, et in cute pernoverint. Aliud est, difficultatem loci unius felicissima coniectura expedire, quod subito fit, ab iis etiam, qui Horatium nunquam antea legerint: aliud, diuturna meditatione formam et consuetudinem ita tenere perceptam, ut sentias falsum, et quid solidum crepet, quid non crepet, aure distinguas. Bentleius de se ipse loquatur: Qualiacunque vero haec sunt, aestivis tantum mensibus (ita tamen ut uno alteroque biennio fuerint prorsus intermissa), et primo impetu ac calore sine lima curisve secundis descripta, sic madida fere charta ad typographos deferebantur 2. Commentarii igitur Bentleiani, quamquam

1 Constat Heinsium, partim auctoritate MSS., partim coniectura, multos versus in Ovidio, Lucano, Silio, Claudiano, delevisse. Scripsit v. c. Gronovio Sylloge Epist. Burm. T. III, p. 458. "In Lucano versus multos adulterinos deprehendi, quos miror, summum virum, Hugonem Grotium, fugisse."

2 Vir doctus in Epistola Critica de Phaedro Bentleiano in edit. Phaedri Burmann. p. 5, verba ista interpretatus est, ut ira et studio commoti talia interpretari solent: "Horatium non hic commemoro, cum ibi tam lente tam curate vir doctissimus singula pensitarit, ut illi edendo tantum temporis impensum fuerit, quantum expugnandae Troiae." Bentleius meis laudibus maior est, landatus praesertim a Ruhnkenio in Epistola ad Heynium: "Est felicissimus et elegantissimus omnium Criticus, quos unquam cognovi. Aliquando verum esse

divinum opus, subitum tamen opus sunt. Explicationem, quippe ab aliis satis tractatam, retractare noluit. Quodsi Horatium eo quoque consilio semel tantum legisset, versus adulterini hanc sagacitatem non latuissent. Bis tamen, ni fallor, hoc genus Critices adhibuit, in IV. Carm. 8. 17. Ubi se agnoscere, ait, versum Monachalis plane genii et coloris: et in Epod. V. 87. quem, ut spurium et interpolatum, sola spongia sanari posse, nulla alia medicina. Atque in istis locis opus erat explicatione, quam cum in aliis minus curaret, de spuriis ei in mentem non veniebat. De qua re caeteroquin quid censeret, satis in Manilio ostendit. Quam verum autem sit, oportere aliquem de ista librariorum fraude cogitare, ni imprudens et aliud agens falsa pro veris accipiat, testimonio est Valckenarius. Ruhnkenius in Epistola Critica de Hymnis Homeridarum multos versus subditicios expulit. Consultus ab eo Valckenarius, qui et ipse Hymnos diligentissime lectos probe intelligebat, interdum respondit: Spurios esse monitus non dubito: dubitanti consensum extorques. Et quum Ruhnkenius paullo calidius scripsisset: hi versus sunt adeo inficeti, ut, qui aliquem harum literarum gustum habeat, non possit non interpolatoris manum agnoscere, Valckenarius placide: Cogita, quaeso, quantum fuerit hominum eruditissimorum, qui hos versus legerunt ut genuinos. Ad spuria secernenda de genuinis, minus animum hactenus attenderunt. Haec ex epistolis Valckenarii et Ruhnkenii a Mahnio nuper editis. Ad hanc igitur Critices partem recte exercendam, primum requiritur animus fraudi deprehendendae intentus; deinde consuetudine, forma, et habitu scriptoris adeo imbutus, ut, quidquid ab his diversum sit, eo statim afficiatur, idque sentiat. Hunc sensum explicare atque in alios transfundere interdum difficile est. Quare nonnulli iudicio sensus minorem tribuunt auctoritatem, quam par est. Non ignoro perversum eius adhibendi usum, et multos in eo fuisse nimios: sed hoc rem ipsam neque minuit neque tollit. Wyttenbachius Opusc. T. I. pag. 464. homines in hac caussa difficiliores, verissime ita monuit: Si forte rationum mearum vim minus perceperint ac senserint, secum reputent, hunc sensum non nisi longo Auctoris usu comparari, nec rationibus explicandis in aliorum animos inferri, sed auctoritatis instar obtinere; igitur si usum

reperies, quod Hemsterhusius noster, Bentleio ingenio et doctrina simillimus, dicere solebat: Bentleium multa movere non movenda: sed plerisque locis veteres scriptores, si ita scripsissent, ut Bentleius legendum decernit, melius fuisse facturos."

C*

mihi concedunt, necesse esse, ut etiam sensum mihi concedant, eiusque auctoritatem apud se valere patiantur.

Praeter duo loca a Bentleio, pauca alia ab aliis fuere notata. Versus qui leguntur IV. Carm. 4. 19-22. primum Lambino fuere suspecti. Tanaquillus Faber mirabatur eos ab Horatio esse scriptos, et factum nolebat. Guietus delevit, cum Guieto Sanadonus, deinde alii. Neque hodie, credo, quisquam aliter iudicabit. In III. Carm. 17. versus 2-5 Sanadonus expungit; hoc laudarunt Ionesius, Ianus, neque improbavit Gesnerus. Atque idem ille Franciscus Guietus multo plures Horatio suppositos iudicavit, ut cognovi ex Sanadono, non addita, ut videtur, iudicii caussa, vehementer a Sanadono reprehensus, non refutatus. Unde Sanadonus istas Guieti annotationes acceperit, in editione a. 1756. explicatum non video: fortasse Sanadonus explicavit in editione a. 1728. quam ipse curavit. Huius inspiciendae mihi nunc copia non est. Guietus, vir multi iudicii et doctrinae, de quo operae pretium est legere Baylium, quae ipsi antiquos scriptores legenti in mentem veniebant, ea in marginibus exemplorum scribere solebat: edidit nihil. Mortui Guieti omnes libros emit amicus Menagius. Menagii Bibliotheca, ut et Huetii, tota facta est, emtione an donatione, Iesuitarum. In ea erat exemplum Horatii, in quo Guietus spurios versus notaverat, quod Sanadonus vidit. Bibliotheca Iesuitarum mense Decembri a. 1763. Parisiis publice vendita est: et ex praefatione isti Catalogo praemissa, haec de libris Guieti et Menagii cognovi, quae ex Baylio, Saxio et aliis frustra cognoscere studui 1. Atque opinionem Guieti de singulis versibus et strophis tum demum vidi, postquam meas annotationes absolveram. Paucis exceptis, omnia eadem deleveram. Anno MDCCLXXVIII. Caspar Pallavicini Romae in Bibliotheca Palatina invenit duo Carmina, adiecta ad finem libri primi, adeoque Carmen XXXIX et XL. Haec Carmina secum a Franco communicata edidit Villoisonus ad Longi Pastoralia pag. 311, deinde Ianus et alii, licet iam in editione quadam Pragensi a. 1760. exstare dicantur. Sunt valde inepta, et omnes Horatio abiudicant. Quare? Quia in nullo antiquiore MS. inveniuntur, et in recens inventis homines acutius vident, animumque et aures applicant. Iam finge ea apparere in omnibus MSS. etiam in iis quae ex recensione Mavortii profluxere;

1 De Guieto vide et Huetium Comment. de Rebus suis p. 398. Ruhnken Epist. Crit. I, p. 80. Oudendorpium in Praefat. ad Lucanum, et Eichstadium in Progr. Paradoxorum Horat. Part. VIII, a. 1837.

« ForrigeFortsæt »