Billeder på siden
PDF
ePub

Saeculum Pyrrhae, nova monstra questae;

coelo veniens spiritus, qui in quatuor | etiam remotissimi, timere poterant hor

antecedentibus versibus apparet, tanto hic frigore excipitur, ut vel ea mutatio ingenium poëtae valde mediocris prodat. Mentio diluvii Deucalionei a re proposita abhorret. Ira Iovis, dicit Horatius, conspecta est in dira tempestate. Tactum de coelo Capitolium. Tiberis, super ripas effusus, regum monumenta deiecit. Ergo iterum imminent bella civilia. Quis populum servabit, nisi Augustus? Memorat duo prodigia, tempestatem nive, grandine, fulmine, mixtam, et Tiberis inundationem. Refer saeculum Pyrrhae utro velis; nix, grando et fulmina saepius in terras mittebantur: nemo inde diluvium timuit. Neque ea signa, quod quidem e Mythologia constat, antiquum diluvium praecesserant. Quid? quod ipsi veteres credebant mundum aliquando esse interiturum non aquis, ut tempore Pyrrhae, sed igne. v. Ciofan. ad Ovid. I. Metam. 256. Refers saeculum Pyrrhae ad Tiberim, qui partem Romae occupaverat? vide, ne fluctus in simpulo moveas, qui ab uno flumine, alveum egresso, interitum toti mundo intentes. Quamquam et hoc saepius accidebat, ut Tiberis plana urbis stagnaret. Sed quinam timebant grave saeculum Pyrrhae? Si Romani, forte aliquid dicis. Imo gentes timebant. Iupiter enim terruit urbem, terruit gentes. Iam gentes ita cum urbe coniunctae, sunt populi remotissimi et barbari. Liv. in Praefat. Ea belli gloria est populo Romano, ut tam hoc gentes humanae patiantur, quam imperium patiuntur. Martial. XII. Ep. 8. Terrarum Dea gentiumque Roma. Florus II. 7. Iam gentium reges praesidia sibi ab hac urbe petebant. Terrae autem, quas dicit Horatius vs. 1. sunt agri in vicinia Romae: ut I. Carm. 4. flore terrae quam ferunt solutae. Quomodo iam gentes, populi

[merged small][ocr errors][ocr errors]

rendam diluviem, quia Romae et in vicinia urbis tempestas saevierat, et Tiberis exundaverat? Ira Iovis, in prodigiis manifesta, Romanos petebat, non caeteras gentes. Iam igitur vel sic partes Deucalionis sunt nullae. Neque illa descriptio diluvii respondet caeteris Horatii laudibus. Quanto ille melius III. Carm. 29. depingit impetum Tiberis, nunc lapides adesos Stirpesque raptas et pecus et domos Volventis una; non sine montium Clamore vicinaeque silvae, Cum fera diluvies quietos Irritat amnes. Tales versus qui fecit de impetu unius fluminis, quales eum de communi diluvio facturum fuisse putemus! Et Horatii esse dicamus querentem e fabulis mulierculam, pastorem Proteum cum phocis, pisces in ulmo, natantes in acquore damas? Tam ridiculam miserrimae rei imaginem ne Scholiastae quidem ferre potuerunt. Porphyrio Horatium ita excusat, ut dicat, hos excessus Lyricis fuisse concessos. cusatio digna istis hominibus. Caeterum locus de diluvio aptum erat Grammatico ingenio argumentum. Auctor nonnulla imitatus est ex Ovidio, qualia sunt in I. Metam. 296 sq. Summa piscem deprendit in ulmo. Per gramina deformes ponunt sua corpora phocuе. Nereides sub aquis mirantur lucos urbesque domosque. Hoc mirari per visere expressit. Proteum e Virgilio IV. Georg. 394. sumsit, qui Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Non intelligebat Grammaticus, quantopere ita a sano iudicio deflecteret. Ovidius enim, ut nesciebat manum de tabula tollere, si semel sibi in aliqua re pla cuisset, imaginem diluvii Deucalionei depinxit versibus fere centum. Plena est illa imago variarum rerum, adeo ut minutiae istae minus animadvertantur, neque in oculos incurrant. Sed

Ex

Omne quum Proteus pecus egit altos
Visere montes;

Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat palumbis;
Et superiecto paridae natarunt

nihil refert. Et nomine Pyrrhae liben-
tius utuntur poëtae, quam Deucalionis,
quia versui aptius est. Sic et Valer.
Flacc. VI. Argon. 390. homines ap-
pellat Pyrrhae genus. Si versus, Ho-
ratio assuti, iam Claudiani tempore
exstiterint, Claudianus melioris erat
iudicii, quam ut eam fraudem non sen-
tiret. Atque haec iam disputaveram,
quum laetus cognovi, etiam Guietum
cosdem versus eiecisse. Philippus Butt
mannus in Mythologo Vol. II. p. 364.
vs. 9. et tres sequentes delet.

Qui versus pro Horatianis accipiunt,
illi et hoc cogitent: Horatius in Epist.
ad Pisones vs. 29, 30, scripsit: Qui
variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus
aprum. Risit, puto, ineptum aliquem

Grammaticus imaginem eiusdem diluvii
depicturus septem versibus, iisque Sap-
phicis, qui sunt breviores hexametris,
ipsas illas minutias, quod pessimum
erat in tabula Ovidiana, elegit. Se-
neca in Natur. Quaest. III. 27. iu-
dicavit, Ovidium ingenii impetum et
materiae ad pueriles ineptias reduxisse,
praecipue in versu isto: Nat lupus
inter oves, fulvos vehit unda leones.
Non rem esse satis sobriam, lascivire,
devorato orbe terrarum. Natari au-
tem in diluvio et in illa rapina potest?
Haec Seneca, ipse luxuriae minime
immunis, in Ovidio reprehendit. Quam-
quam lupi nantes inter oves magis
ferri possint, quam damae natantes.
Ostenditur enim tanta miseria, ut ani-
malia quoque odium naturale deposue-
rint. Praeterea Seneca Horatii car-poëtam, qui in describenda diluvie om-
mina saepe legerat. Cur igitur hic
Ovidium potius culpat quam Horatium,
cuius etiam gravior esset auctoritas?
Nimirum hos versus in Horatio non
legit, postea adicctos, sed iam ante
Servium pro Horatianis habitos. v.
Serv. ad Virgil. Eclog. VIII. 28. qui,
ut et aliis locis, partem laudavit. Clau-
dian. Bell. Gildon. vs. 41. scripsit: Aut
fluvium per tecta vagum, summisque
minantem Collibus, ingentes veri sub-
mersa carinas. Remorumque sonos, et
Pyrrhae saecula sensi. Ibi Gesnerus
censet Horatium ante oculos fuisse
Claudiano, praesertim in saecula Pyr-
rhae. Sed, si saecula Pyrrhae dem-
seris, nulla est similitudo. Si saeculum |
recondita quadam significatione apud
antiquum poëtam inveniretur, et Clau-
dianus cadem posuisset, de imitatione
concederem. Nunc quid cum saeculo
jungas, Homeri, Alexandri an Pyrrhae,

nes frenos ingenio et ardori remiserat.
Quid hic ipse fecit? Appingere pisces
ulmis, damas aequori superiecto, et,
appingere delphinum silvis, fluctibus
aprum, suntne alia, an eadem?

Terruit gentes. Sunt qui legant
mentes. Si ita dederit auctor, esset
aliqua similitudo huius loci et Senecae
in Octav. vs. 230. Mentesque nostras
ignibus terret sacris Novisque monstris.
Et est solennis dicendi formula: "Dei
mortale genus fulmine, ignibus, gran-
dine, tonitru, prodigiis terrent, non
fulmine terrent, ne hoc vel illud accidat.
Annotavimus nonnulla ad Epod. V. I.

Omne cum Proteus pecus egit. Scaliger in VI. Poëtic. pag. 812. et hoc, et alia quaedam vituperat. Ea defendere conatur L. Fruterius in Epistolis a Gabbema editis pag. 619. Sed vereor, ut amico suo Cantero probaverit. Et superiecto pavidae natarunt

[ocr errors]

Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim, retortis
Litore Etrusco violenter undis,
Ire deiectum monumenta Regis,
Templaque Vestae;

Iliae dum se nimium querenti

Aequore damae. Hoc est, damae sub aqua natarunt. Aliud Latine significari non potet. Interpretes sensere quam alienum hoc esset. Itaque explicare coguntur aequore superiecto terram, montes et rupes. Crederem, si talis vox praecessisset. Nunc intelligendum, "damae natarunt, aequore damas, ipsas, superiecto."

Ire deiectum monumenta regis, Templaque Vestae. In MSS. nonnullis lectum fuisse videtur regum. Schol. Franek. annotavit "Regis, vel regum?" Et monumenta regum, quamquam de solo Numa, gravius dictum. Sic Horat. IV. Carm. 12. Male barbaras Regum est ulta libidines. Ubi Tereus respicitur. Hanc mutandi numeri rationem attigit Longin. § XXIII. Eurip. Phoeniss. vs. 978. 'Akóλaor' ¿ácaç pávτɛwv | Θεσπίσματα. v. Valcken. Caeterum regia Numae ita iuncta erat templo Vestae, ut fere efficeret illius templi atrium. Iacebat in ima parte fori, Tiberim versus. Errant adeo interpretes, qui putant, regiam Numae et templum Vestae fuisse eadem In quo errore confirmati sunt a Rutgero Ouwensio in Noctib. Haganis pag. 353. Loca Ovidii, quibus utitur Ouwens. contrarium ostendunt, et verba Servii ad Virgil. VII. Aen. vs. 153. levi transpositione corrigenda sunt. Nam Servius, harum rerum peritissimus et in ipsis locis habitans, adeo falli non potuit. Legimus hodie: Nisi in augusto loco, consilium senatus habere non poterat: unde templum Vestae non fuit augurio consecratum, ne illuc conveniret senatus, ubi erant Virgines. Nam haec fuerat regia Numae Pompilii, ad atrium

[ocr errors]

autem Vestae convenicbant, quod fuerat a templo remotum. Apparet enim, vel ex male cohaerenti verborum or dine, haec ita esse transponenda: “Ubi erant Virgines. Ad atrium autem Vestae conveniebant, quod fuerat a templo remotum. Nam haec fuerat regia Numae." Hoc melius est, quam Servium erroris accusare, ut fecerunt Cruq. Burm. alii. In his Oudend, ad Sueton. August. 76, qui de regia Numae accurate exposuit, dicit, minus bene Serv. ad Aen. IX. 4. scripsisse, Vestae aedem fuisse Numae regiam. Ego ad illum Virgilii locum nihil tale inveni. Voluit fortasse vir diligens VII. Aen. 153.

Iliae dum se nimium querenti. Satis erat Vidimus flarum Tiberim. Quidquid addideris, gravitatem carminis minuit. Labitur ripa sinistra decet historicum vel geographum. Animus lyrici, dolore oppressi, non cogitat fluvius dextra an sinistra, ab Oriente an Occidente vagetur. Atque hoc iam antiquos interpretes offendisse videtur, quorum v. c. Comm. Cruq. sinistra etiam per infausta reddidit. Quid autem Iupiter non probabat Tiberim ripas supergredi, qui ipse urbem prodigiis terreret? Et quam longe petita causa, Iliam queri de nece Iulii Caesaris? Itaque frustra sudarunt interpretes, ut haec expedirent. Digna erat haec quaestio magistro illorum temporum. “Cur Tiberis deiiciebat regiam?" Dignum discipulo responsum. "Iliae dum se sq." Qui finxit Tiberim, sive Anienem, nam neque constat uter amnis h. 1. sit intelligendus, hoc fecisse in gratiam Iliac, ei opportune in mentem veniebat uro

Iactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa, Iove non probante,
Uxorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum,

Quo graves Persae melius perirent;
Audiet pugnas, vitio parentum
Rara, iuventus.

Quem vocet Divûm Populus ruentis
Imperî rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam?

rius Aeneas Virgilii. Cf. et Scalig. in Hypercrit. p. 881.

cum multo utilius converterentur arma contra Persas imperio Romano graves. Hoc ipsum volebam.

Prece qua fatigent. Operae pretium est cum toto Horatii carmine comparare Virg. I. Georg. vs. 465. sq. qui in eodem plane argumento versatur. Ex ea comparatione apparebit, Grammaticum, qui Horatium tot versibus auxit, Vestales Virgines quoque e Virgilio assumsisse. Quamquam Virgilius matrem Vestam imploret. Neque constat ex Romana historia, Virgines in summo reipublicae periculo Vestam publico et solemni ritu esse deprecatas. Tamen hoc dicit poëta meus, et simul dicit, has preces fuisse carmina, id est versibus conceptas. Quod si ita fuisset, ex aliquo certe scriptore sciremus. Sed carmina hic est vox plane otiosa, quam versui explendo excogitavit. Romanus, vim sui sermonis tenens, dixisset fatigant Vestam, non audientem, precibus. Vesta non audit sc. preces vel precantes. Hoc Latinum est. At docent interpretes carmina significare cer

Audiet cives acuisse ferrum. Glossa talis esse potuit: Haec prodigia ruinam imperii Romani portendunt. Imminent iterum bella civilia. Haec verba in metrum redacta sunt. Cives quoque acuunt ferrum contra Persas. Dicendum erat cives contra cives. Iuventus non sunt posteri, sed ipsa iuvenum praesens aetas, quae bella non audiet, sed videt. Sic. I Carm. 35. unde manum iurentus metu Deorum continuit? Melius Claud. B. Get. 149. Hannibalemque senem vix ad sua repulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus. Horatius eandem sententiam et Epod. VII. et XVI. elegantius expressit. Tenebant illa et imitabantur poëtae glossatores, non minus quam alios poëtas, praecipue Virgilium, Lucanum, Iuvenalem, Senecam. Ita hoc melius e Lucan. I. 251. habuit: melius Fortuna dedisset Orbe sub Eoo sedem. Guietus quoque hos versus non Horatii esse arbitratur. Quod autem supra scripseram Cives quoque acuunt ferrum | tas formulas. Enimvero tum dicencontra Persas, non sat perspicue scripsi. Mosero quidem, qui Epistolam Criticam de mea editione Petro Stephano Schullo I. U. D. misit a. 1834. visus sum hoc voluisse, ut eo melius perirent Persae, cum tamen haec esset sententia: acuunt ferrum cives contra cives,

dum erat carmen. Carmina sunt multae diversaeque formulae. De uno eodemque actu usurpatur carmen. Vestales recitant carmen precum, non carmina. Itaque nemo carmen, de formula, numero plurali adhibuit, neque inventum adhuc est hoc numero, nisi

Cui dabit partes scelus expiandi Iupiter? Tandem venias, precamur, Nube candentes humeros amictus, Augur Apollo.

Sive tu mavis, Erycina ridens, Quam Iocus circumvolat, et Cupido: Sive neglectum genus, et nepotes Respicis auctor,

Heu! nimis longo satiate ludo; Quem iuvat clamor, galeaeque leves,

apud Ciceron. pro Rabir. Perd. 4. cuius loci tamen diversa est ratio, ut inspicientibus patebit. Hic autem versus, ut Horatii, citatur a Schol. Statii Theb. IV. 633. preceque fatigent.

Cui dabit partes scelus expiandi Iupiter? Ambigue, quodnam scelus, bellum civile, an mors Caesaris. Quum Dei humanum scelus expiant, illud puniunt. Atque Iupiter erat rogandus, non ut Romanos propter scelera puniret, sed ea condonaret, et nova averteret.

Tandem venias precamur. Cur tandem, quem nunc primum orant? Neque hic tandem est valde urguentis, quia sequitur sive tu mavis Erycina, sive Mars, sive Mercuri. Choriambicum Callimachium, quod legitur apud Servium in Centimetro 5. "Armipotens Mars, genitor Romulidarum, venias precamur" fictum est ex hoc loco. Oudendorp. malebat legere Romulidum, te venias precamur.

Quam Iocus circumvolat et Cupido. Longe concinnior et gravior oratio, omissis his Mythologiae ornamentis, quae decere possunt carmen amatorium et laeti generis, a moesto et flebili aliena sunt. Qualis imago! Venus, Ioco et Cupidine circumvolante, ruinam Imperii Romani sistit! Verba autem hoc ordine ponenda sunt: Sive neglectum | genus et nepotes, Heu nimis longo satiate ludo, Respicis auctor.

Heu nimis longo satiate ludo. Mars, auctor gentis Romanae, cito satiari debet sanguine civili. Nimis longus erat illi vel brevissimus istiusmodi ludus. Quare mihi non placet coniectura Cuiacii, prolata a Claverio ad Claudian. de VI. Consul. Honorii vs. 275. Heu nimis longo satiare ludo, vel Heu minus longo satiate ludo. Imploratur auxilium Martis, tamquam amici numinis. Numina minus vel nondum satiata poenis, sunt infestissima, quae tamen vel ipsa tandem satiantur. Silius Ital. X. 202. veluti nondum satiasset Enyo Iras saeva truces. v. interpr. ad Claudian. II. Rufin. 206. Numina Romanis nondum satiata ruinis. Satiare autem et satia te dicebant in summo dolore, quando etiam numina magis irritare non timebant. Ovid. IX. Metam. 178. Cladibus pascere nostris, corque ferum satia. Petron. Sat. cap. 121. Tuque ingenti satiare ruina Pallida Tisiphone. v. Ciofan. ad Ovid. III. Trist. XI. 35. Guietus hunc et tres sequentes versus expungit.

Quem iuvat clamor galeaeque leves. Haec aliena sunt, et animum a re proposita nimis abducunt. Dixerat Horatius Martem iam esse satiatum bellis. Nunc idem laudaret amorem Martis erga bella? Qui hunc versum composuit, is noverat Sil. Ital. IX. 555. Martem lituique tubaeque Vulneraque

« ForrigeFortsæt »