Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

PRÆFAΤΙΟ.

C

YONSILIUM hujus editionis Bædæ Historiæ Ecclesiasticæ fuit, ut librum utilem et, cum textu probæ fidei, parabilem, in studiosam juventutem conferrem. Quem in finem curavi imprimis imprimendum textum editionis Smithii, Cantabrig. 1722, paucissimis tantummodo locis immutatum, cum integris Smithii notis, sed non Appendices; Alias notas adjeci quæ e re esse videbantur, quatenus sineret angustum temporis spatium, intra quod exemplarium penuria opus præstandum exigebat.

Hæc in summo fuit instituti mei ratio. De singulis vero plura sunt dicenda. Textus Historiæ Ecclesiasticæ editionis Smithii desumptus est e codice Mori, cujus præstantiam ut lectori notum faciam, operæ pretium erit ipsius Smithii verba citare, qui in præfatione sua ita rem exponit.

66

"Codex MS. omnium vetustissimus non ita pridem erat penes egregium illum literarum fautorem Joannem Morum "episcopum nuper Eliensem, hodieque in bibliotheca regia "Cantabrigiæ asservatur, antiquioribus literis Anglo-Saxoni"cis exaratus circa annum 737, post nostri auctoris obitum "secundum, ut patet ex quibusdam notulis chronologicis ad "calcem libri positis, quæ in hunc annum concurrunt. His "autem verbis scribuntur :

“Anno dxlvii Ida regnare cœpit a quo Regalis Nor“danhymbrorum prosapia originem tenet et xii annos in regno "permansit. Post hunc Glappa i annum. Adda viii, Ædilric "iv, Theodric vii, Friduuald vi, Hussa vii, Ædilfrid xxiv, “Æduini xvii, Osuald ix, Osuiu xxviii, Ecgfrid xv, Aldfrid

66

xx, Osred xi, Coinred i, Osric xi, Ceoluulf viii.

"Baptizavit Paulinus ante an. cxi.

" Eclipsis ante an. lxxiii.

"Penda moritur ante an. lxxix.

"Pugna Ecgfridi ante an. lxiii.

" Ælfuini ante an. lviii.

Monasterium æt Uiuræmoda ante an. lxiv.

"Cometæ visæ ante an. viii.

" Eodem an. Pater Ecgberct transivit ad Christum.
“Angli in Brittania ante an. cexcii.

« ForrigeFortsæt »