saria, vasa videlicet sacra, et vestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et sacerdotalia vel clericalia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non 10 et codices plurimos. Misit etiam literas in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat qualiter episcopos in Brittania constituere debuisset; quarum litterarum iste est textus. Reverentissimo et sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius servus servorum Dei. Cum certum sit pro omnipotente 15 Deo laborantibus ineffabilia æterni regni præmia reservari ; nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda con-20 cedimus: ita ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuæ subjaceant ditioni, quatenus Lundoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiat. Ad Eburacam vero civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse judicaveris ordinare; ita duntaxat, 25 ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur; quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus, quem tamen tuæ fraternitatis volumus dispositioni subjacere: post obitum vero tuum ita episcopis quos ordinaverit præsit, ut d Lundoniensis episcopi nullo 30 modo ditioni subjaceat. Sit vero inter Lundoniæ et Eburacæ civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus: communi autem consilio et concordi actione equæque sunt pro Christi zelo agenda; disponant unanimiter, recte sentiant, et ea quæ senserint, non sibimet discrepando perficiant. Tua vero fraternitas non solum eos episcopos 35 quos ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eburacæ episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittanicæ sacerdotes habeat Deo Domino nostro Jesu Christo auctore subjectos; quatenus ex lingua et vita tuæ sanctitatis, et recte credendi et bene vivendi & formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus c faciente V. d Londoniensis et Eboracensis V. Bened. cunque Bened. G. Conf. infra 32. et ii. 4. ad fin. f normam V.G. e quæ qui inter alia censentur, possunt illi potius esse quos Rothomagi ab Ilgyro acceptos Anselmus in Angliam tulit. Vid. Eadmer Hist. Nov. iv. Denique an hi codices omnes fuerint quos Gregorius misit jure dubitari potest. Nonnulla similia de his donis tradit Thorn p. 1763. 13. textus] Greg. Epist. xi. 65. Bened. 30. Lundoniæ et Eburace] Quas lites hæ literæ inter sedes Cantuariæ, Eburacæ, Lundoniæ, et S. Andreæ in Scotia sequioribus sæculis protulerint satis in historiis narratum est. Vide Will. Malmesb. Hovedenum, Eadmerum, T. Stubbs, &c. De Eburacæ finitimis quædam in Appendice adposui N. viii. S. 40 exsequentes, ad cælestia cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. 71 A.D. 601. Data die decima kalendarum Juliarum, imperante domino Jun. d. 22. nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem domini anno decimo octavo, indictione quarta. САР. XXX. Exemplar epistolæ quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit. ABEUNTIBUS autem præfatis legatariis, &misit post eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus 5 aperte quam studiose erga salvationem nostræ gentis invigilaverit, ostendit, ita scribens : Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius servus servorum Dei. Post discessum congregationis nostræ quæ tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens vos ad reverentissimum hvirum fratrem nostrum Augustinum episcopuт 10 perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi: videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quæ in eis sunt idola destruantur; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiæ ponantur: quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu dæmonum in obsequio veri Dei 15 debeant commutari; ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat, et Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca quæ consuevit, familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio dæmonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari : ut die dedicationis, g miserit V. h-tissimum fratrem V. Bened. St. G. Conf. inf. 32. ad fin. i obsequia V. obsequium 3. Abeuntibus autem præfatis legatariis] Constat eos profectos esse circiter d. Jun. 22. A. D. 601. et secum tulisse tres illas epistolas hoc die scriptas a Gregorio quas Beda hic inseruit. Porro alias novem scripsit Gregorius unius tenoris commendatorias Laurentii, Melliti, et sociorum, ad principes et episcopos Galliæ; Greg. Epist. xi. 54 usque ad 62. Harum una sola (56) notam temporis in se fert, falsam quidem, sed quæ facillime corrigi potest, scilicet d. x Jul. ind. iv. cum debebat esse x kal. Jul. (Jun. 22. 601.) Si hoc statuatur, sequitur reliquas commendatorias tum scriptas, et legatarios tum profectos esse, itaque latores fuisse omnium epistolaruin eodem tempore scriptarum. 5 scribens] Greg. Ep. xi. 76. 6. abbati] abbati in Francia Bened., scilicet in Francia iter facienti. Smith conjecit Mellitum abbatem fuisse monasterii S. Andreæ quod Gregorius fondaverat Romæ, persuasus verbis illis congregationis nostræ, &c. Append. Num. vi. 10. mecum cogitans] Scripserat Gregorius ad regem Ædilberctum ut idolorum cultus exsequeretur, fanorum ædificia everteret, sed veritus ne nimio ibi abreptus zelo fuerit, Mellitum cum aliis mandatis in ipso itinere insecutus est. Epistolain ad Ædilberctum habes infra cap. xxxii., nam hæc epistola ad Mellitum, plane extra suum ordinem posita est, sicut et aliæ. S. vel natalitii sanctorum martyrum quorum illic reliquicæ po- Jun.d.[17.] 35 Ut Augustinum per litteras, ne de virtutibus suis gloriaretur, 40 hortatus sit. Quo in tempore misit etiam Augustino epistolam super miraculis quæ per eum facta esse cognoverat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his verbis hortatur: Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem 72 tuam in Pgentem quam eligi voluit, magna miracula ostendit : unde necesse est ut de eodem dono cælesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animæ ævo. 1 sed V. Bened. St. G. m esum suum Bened. k natalitiis V.G. n abscindere V.G. o se om. V.G. Sed usitata fuit hæc forma sequiori Conf. agnitionem innotescens, infr. ii. 11. (ubi frustra agnitione habet Mansi;) et, quid viderit quidve audierit innotuit Eadıner. Hist. Nov. ii. p. 52. Eodem modo enotuit Edd. Vit. Wilfrid. 3. &c. P gente plurimi et vett. sed Mori et Chiffl. gentem. 27. Sic Israelitico populo] Lev. xvii. 35. Data die decima quinta kal. Jul.] In tempore hic erratum est. Sed quo die scripta sit hæc epistola non constat: modico saltem fuit intervallo temporis post discessum Melliti, nempe post d. 22 Junii: nam jam nuncium a Mellito remitti aliquandiu expectaverat Gregorius, cujus ob moram valde suspensus redditus hæc scripsit. In duobus codd. (aiunt editores Ben.) signum temporis nonnihil diversum est, scilicet xii kal. Jul., quod nihil proficit. Cæterum frustra conjecturis emendatur. r 5 per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur : pertimescas vero, ne inter signa quæ fiunt, infirmus animus in sui præsumptione se elevet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus quia discipuli cum gaudio a prædicatione redeuntes, dum cælesti Magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam dæmonia nobis 10 subjecta sunt; protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cælo. In privata enim et temporali lætitia mentem posuerant qui de miraculis gaudebant; sed de privata ad communem, de temporali ad æternam lætitiam revocantur quibus dicitur: In hoc gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cælo. Non enim omnes electi miracula faciunt; sed tamen eorum nomina omnium in cælo 15 tenentur adscripta. Veritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo finem lætitiæ non habent. Restat itaque, frater carissime, ut inter ea quæ operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter judices, ac subtiliter intelligas, et temetipsum quis sis, et 20 quanta sit in eadem gente gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et siquando te Creatori nostro seu per linguam, sive per opera reminisceris deliquisse, semper hæc ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quidquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, hæc non tibi sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute “collata sunt. a foris V. Bened. cum St. et G. a donata V. r privato S. et Editt. Vulg. Sed sequor Bened. S s fidem S. per errorem typ. ut videtur. t eis donata V. II. de miraculis] Hæc pars tantum est epistolæ, principio et fine omissis, de quibus vide Appendicem inter epistolas Brittanicas. Ex integra epistola perlecta nullus dubito quin responsio fuerit ad nuntium Augustini cap. 27, quo certior factus est de ejus consecratione et miraculis de quibus ad Eulogium Alexandrinum scripsit. S. Si vera sit hæc opinio epistola illa scripta fuit paulo prius, ante discessum Melliti. Itaque Ed. Ben. collocat ante epistolas modo citatas, scilicet in eodem anno, xi. 28, et in annott. habet, In collectione Pauli Diaconi et in Remig. additur, Data d. kal. Januar. dissimulata indictione. Longior est quam ut hic tota ponatur; sed finem ejus exscribere juvat: Hæc autem dico, quia auditoris mei animum in humilitate sternere cupio. Sed ipsa tua humi.. litas habeat fiduciam suam. Nam peccator ego spem certissimam teneo, quia per omnipotentis Creatoris ac Redemtoris nostri Dei et Domini Jesu Christi gratiam jam peccata tua dimissu sunt, et idcirco electus es, ut per te dimittantur aliena. Nec habebis luctum de quolibet reatu in posterum, qui de multorum conversione gaudium conaris facere in cælo. Idem vero Conditor et Redemtor noster cum de pænitentia hominis loqueretur, ait: Ita dico vobis, majus gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quain super nonaginta novem justis, quibus non opus est pœnitentia. Et si de uno pænitente grande sit gaudium in cælo, quale gaudium factum credimus de tanto populo a suo errore converso, qui ad fidem veniens, mala quæ egit pænitendo damnavit? In hoc itaque cæli et angelorum gaudio repetamus ipsas quas prædiximus voces angelorum. Dicamus igitur, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Ut Ædilbercto regi litteras et dona miserit. MISIT idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Ædilbercto epistolam, simul et dona in diversis speciebus y perplura: temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriæ cælestis suo labore et industria notitiam 30 provenisse gaudebat. Exemplar autem præfatæ epistolæ hoc est: Domino gloriosissimo atque præcellentissimo filio Ædilbercto regi Anglorum, Gregorius episcopus. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus quibus prælati fuerint, dona suæ pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum 35 cognovimus: cui vestra gloria idcirco est præposita, ut per bona quæ vobis concessa sunt, etiam subjectæ vobis genti superna beneficia præstarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam, solicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuæ in eorum conversione multiplica, indolorum cultus insequere, fanorum 40 ædificia everte, subditorum mores zex magna vitæ munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando ædifica: ut illum retributorem invenias in cælo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestræ quoque gloriæ nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quæritis et servatis in gentibus. 45 Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad aeum mente convertit. Unde 73 factum est ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione præcessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, et antiquos gentis sucæ reges 5 laudibus ac meritis transeat, et quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Reverentissimus frater noster Augustinus episcopus, in monasterii regula bedoctus, sacræ Scripturæ scientia repletus, bonis x et idem V. tacite S. y perpulcra V. z Ita V. St. G. in Beued. et a Deum V. b doctus V. 30. hoc est] Greg. Epist. xi. 66. 39. festina, zelum] Hujus quantum pœnituit Gregorium vide supra in epistola ad Mellitum. S. |