Billeder på siden
PDF
ePub

quam postmodum pagani a quibus Æduini rex occisus, cum tota eadem villa succenderunt: pro qua reges posteriores fecere sibi villam in regione quæ vocatur Loidis. Evasit autem 5 ignem altare, quia lapideum erat: et servatur adhuc in monasterio reverentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi, quod Elmete. est in silva Elmete.

CAP. XV.

Ut provincia Orientalium Anglorum fidem Christi susceperit.

KTANTUM autem devotionis Æduini erga cultum veritatis Earpualdi 10 habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum Earpualdo filio conversio. Redualdi persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua provincia suscipere. Et quidem pater ejus Reduald jamdudum in Cantia sacramentis Christianæ fidei imbutus est, sed frustra: nam rediens domum, ab uxore sua et mquibusdam perversis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei depravatus habuit posteriora

i Tridulfi V. Erp- Eorp- V.

k Tantam autem, ut fertur, devotionem V. 1 Carpualdo.
met a C.L.G.

hæc Basilica a Paulino consecrata in memoriam s. Albani dedicata fuit. Non indignum tamen notatu est, quod paraphrasis Saxonica vertit Campodono, Donafelda, unde Galeus infert, fuisse forte Tanfield. quod quidem jacet juxta Rippon, propius fluvio Sualuæ, ubi Paulinus baptisavit. S. Vid. Cambden (et Gibson), p. 855.

4. regione Loidis] Non in ipso oppido, sed in villa de Osuinthorp quæ juxta jacet, et regem conditorem in nomine ostendit. Vide iii. 24. S. Loidis hodie

Leeds.

6. Elmete] Hujus sylvæ magnitudinem dedit antiqua schedula Saxonica, quæ in multis MSS. habetur, et a Galeo edita est Hist. Script. t. i. Secundum quain Elmedsætna continet sexcentas hidas. Ab ea denominatur villa de Berwick, ubi murorum rudera ansam præbuerunt conjiciendi villam Bedæ regiam eo loci. positam fuisse. Licet Beda nihil dicit de villa regia in sylva Elmete, sed de monasterio tantum Thryduulfi; quod in nupera Cambdeni editione huic etiam oppido assignatur, [p. 862. ed. Gibson.] sed certam aliquam de eo notitiam nemo huc usque invenit. In territorio Elmete non solum Bervicum, sed et alia circumvicina continentur. Robertus de Graystanes Angl. Sacr. 1. p. 739. dicit Robertum de Stichill ep. Dunelm. confirmatum fuisse a Godefrido Ebor. apud Scirburnam in Elmete. [Sed in textu est Elivete.] De hujus autem regionis antiquitatibus vide librum Thoresbei nuperrime editum. S.

10. Earpualdo persuaderet] Earpualdi conversionem Fl. Wigorn. M. Westm. et Chron. Sax. ponunt anno 632. Initium regni Sigbercti anno 636. Sed huic calculo series historiæ in Beda videtur adversari. Earpualdo enim statim post conversionem occiso, et Sigbercto, post tres annos usurpationis Ricbercti, in regnum succedente, Felix episcopus ad eum missus est ab Honorio Cantuar. Post 17 annos, ab eodem Honorio Thomas Felici successor datus est; et post 5 annos, ab eodem Honorio Berctgils sive Bonifacius Thomæ supponitur, et sic perducimur ad annum 653, quo Honorius obiit. Jam vero recollectis his 22 annis, i. e. 17 Felicis et 5 Thomæ, initium Sigbercti incidit in annum 631. et conversio et cædes Eorpualdi cum Ricbercti tyrannia, in annum 627. S. Verisimilis est hic calculus, quamvis non omnino certus. Non enim constat quamdiu post conversionem suam occisus sit Earpvaldus, neque quamdiu ante obitum suum Honorius Bonifacium consecraverit. Vid. infr. iii. 20. Sed certum est annos ad minimum xxviii. secundum Bedam intercessisse inter Earpvaldi baptismum et obitum Honorii A. D. 653. Itaque falsi sunt Florentius et cæteri in numero 632.

[blocks in formation]

Redualdi

pejora prioribus; ita ut in morem antiquorum Samaritanorum 15
et Christo servire videretur, et diis quibus antea serviebat.
Atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi,
et arulam ad victimas dæmoniorum. Quod videlicet fanum
rex ejusdem provinciæ Alduulf, qui nostra ætate fuit, usque
ad suum tempus perdurasse, et se in pueritia vidisse tes-
tabatur.

Erat autem præfatus rex Reduald natu nobilis quamlibet 20 Prosapia. actu ignobilis, filius Tytili, cujus pater fuit Vuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Vuffingas appellant. Verum Eorpuald non multo postquam fidem accepit tempore, occisus est a viro gentili, nomine Ricbercto; et exinde tribus annis provincia in errore versata est, donec accepit regnum frater ejusdem EorSigberct. pualdi Sigberct, vir per omnia Christianissimus atque doctissi- 25 mus, qui vivente adhuc fratre cum exularet in Gallia, fidei sacramentis imbutus est, quorum participem, mox ubi regnare cœpit, totam suam provinciam facere curavit. Cujus studiis Felix epi- gloriosissime favit Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum venisset ad Hono[A.D.631.] rium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit

scopus.

Sedes Domnoc.

eum ad prædicandum verbum vitæ præfatæ nationi Anglorum. 30
Nec vota ipsius in cassum cecidere; quin potius fructum in
ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis
cultor invenit. Siquidem totam illam provinciam juxta sui
nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate
liberatam, ad fidem et opera justitiæ, ac perpetuæ felicitatis
dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in civitate
9 Domnoc: et cum decem ac septem annos eidem provinciæ 35
pontificali regimine spræesset, ibidem in pace vitam finivit.

CAP. XVI.

Ut Paulinus in provincia Lindissi prædicaverit; et de qualitate regni

Æduini.

97

PRÆDICABAT autem Paulinus verbum etiam provinciæ LinProv. con- dissi, quæ est prima ad meridianam Humbræ fluminis ripam, 5 pertingens usque ad mare, præfectumque Lindocolinæ civitatis, cui nomen erat Blæcca, primum cum domo sua convertit ad Dominum. In qua videlicet civitate et ecclesiam operis

Lindissi

versio.

Ecclesia.

n Aldorlf V.
Dummoc V.

Richberto V.
r septemdecim V.

P Burgundionum V.

s præfuisset V.

Dumnoc,

34. Domnoc] Hodie Dunwich, jam mari obruta. Sedes divisa primo cum Helmaham, deinde illuc translata, postea Thetfordiæ posita, denique Nordovici. S. Vid. Cambden, p. 447.

6. Blæcca] Hujus nomen Beda referre contentus est, alii prosapiam etiam a Wodeno ad Eauferthum deductam tradiderunt, et præfecturam Castri Thongi ejus fidei ab Hengisto commissam, una cum universis agri Lincolniensis copiis, non alio, quod novi, fundamento, præter generalem Fl. Wigorn. conclusionem de Lindisfarorum prosapia. S.

egregii de lapide fecit: cujus tecto vel longa incuria, vel hostili manu dejecto, parietes hactenus stare videntur, et om10 nibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum qui fideliter quærunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Justo, Honorium pro eo consecravit episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.

De hujus fide provinciæ narravit mihi presbyter et abbas Baptismus quidam vir veracissimus de monasterio Peartaneu, vocabulo in Treenta.

15 Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, præsente rege Æduino, et multam populi turbam in fluvio Treenta juxta civitatem quæ lingua Anglorum Tiovulfingacæstir vocatur: qui etiam effigiem ejusdem Paulini referre esset solitus, quod esset xvir longæ staturæ, paululum incurvus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, venerabilis simul et terribilis 20 aspectu. Habuit autem secum in ministerio et Jacobum diaconum, virum utique industrium ac nobilem in Christo et ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.

duini.

Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquaversum Status imimperium regis Æduini pervenerat, fuisse perhibetur: ut, perii Æsicut usque hodie in proverbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato parvulo vellet totam perambulare insulam a 25 mari ad mare, nullo se lædente valeret. Tantum rex idem utilitati suæ gentis consuluit, ut plerisque in locis ubi fontes lucidos juxta publicos viarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium viantium, erectis stipitibus æreos caucos suspendi juberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere præ magnitudine vel timoris ejus auderet, vel amoris 30 vellet. Tantum vero in regno excellentiæ habuit, ut non

Z

t Partanei, Peartanig, Peortaneu V. fingcæstir V. * esset longæ V. z construxit err. typ. S, quem sequitur St.

u Tuilf Tuisf-Tulf. Uuly Tantum quoque rex utilitati V.G. Textus est cod. Mor.

10. ecclesia] Conjectura est stetisse hanc ecclesiam, ubi hodie s. Pauli est, eamque olim s. Paulini fuisse. Nominum similitudo facilem hic fidem conciliavit. S.

14. Peartaneu] De hujus monasterii fundatione nihil restat apud auctores: loci situs non procul a Bardney, in cujus dotatione absorptæ videntur vicinæ pietatis reliquiæ. Walterus de Gaunt in charta de restauratione cœnobii Bardneiensis concedit decimam de toto dominio suo in Parteney. In prædicta vero Parteney ecclesiam cum pertinentiis suis, hospitale s. Mariæ Magdalenæ-una cum visu franciplegii in Parteney. Mon. Ang. i. p. 143. Vide Bedam iii. 11. S. 16. Tiovulfingucæstir] In hujus loci situ parum certi est. Memoriam tamen baptismi Southwella sibi vendicat, et pietas regum, et possessiones episcoporum Ebor. Paulini successorum, et collegiata sacerdotum ecclesia inibi instituta privatæ ejus loci historiæ fidem consecrarunt. S.

27. caucos] M.Westm. habet, per calamos æreos conduxit, male: nam Beda expresse dicit, caucos suspendi juberet. Vasa ad bibendi usum posita. De his Treb. Pollio, Item in caucos et Scyphos pondo undecim. Ædilberctus rex Cantiæ ep. ad s. Bonifacium Mog. Caucum argenteum intus deauratum pensantem libras tres. S. Epist. Bonifac. xl. Serar. Et vid. Du Cange in v.

Tuuf.

Honorius I. papa.

solum in pugna ante illum vexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter civitates sive villas aut provincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset: necnon et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus vexilli, quod Romani Tufam, Angli vero appellant Tuuf, ante eum ferri solebat.

CAP. XVII.

Ut idem ab Honorio papa exhortatorias literas acceperit, qui etiam
Paulino pallium miserit.

98

Quo tempore præsulatum sedis apostolicæ Honorius Bonifacii successor habebat, qui ubi gentem Nordanhymbrorum 5 cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino evangelizante conversam esse didicit, misit eidem Paulino pallium, misit et regi Æduino literas exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide veritatis quam bacceperant, persistere semper ac proficere curarent. Quarum videlicet literarum iste est ordo:

[A.D.634.] Domino excellentissimo atque præcellentissimo filio Æduino 10 regi Anglorum, Honorius episcopus servus servorum Dei, salutem. Ita Christianitatis vestræ integritas circa sui conditoris cultum, fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnunciata, vestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim vos reges esse cognoscitis, dum Regem et Creatorem vestrum orthodoxa prædicatione edocti, Deum vene- 15 rando creditis, eique, quod humana valet conditio, mentis vestræ sinceram devotionem exsolvitis. Quid enim Deo nostro aliud

* Ut Æduinus V.

acceperat, curaret V.

33. Tufam] Muta signa sunt, Aquilæ, Dracones, Vexilla, Flamulæ, Tufæ, Pinna. Vegetius, lib. iii. cap. 5. Genus vexilli apud Romanos ex confertis plumarum globis. Sic apud nostrates etiam ad tempora Richardi 2. charta Gervasii de Clifton militis concedit et confirmat Roberto de Bevercotes une Tuffe de plume. [Vid. Du Cange in v.] Quidam Tufam per crucem et globum describunt, et crucem in Cantiam reportatam capite 20, Æduini Tufam fuisse volunt. S.

5. qui ubi] Hæc epistola ad Edwinum nullam temporis notam habet appositam, sed ex adjecta epistola capitis sequentis ad Honorium Cant. patet scriptas fuisse ambas anno 634, licet Edwinus tunc mortuus esset; sed ejus obitus papæ aures nondum attigerat. Quod autem tot anni effluxerint a conversione Edwini anno 627, usque ad ejus notitiam papæ transmissam, vel saltem ad papæ cum palliis responsum, id tribui potest, vel tardis fidei in magna parte Nordanhymbrani regni progressibus de quo vide ii. 12, 13. et iii. 2; vel difficultati enatæ de mutua consecratione metropolitanorum, quæ moram in hoc negotium injicere possent; quin nec necesse fuit pallia immediate a consecratione mitti; imo neque ulla Laurentio vel Mellito Justi decessoribus pallia missa in Beda legimus. S. Non constat Edvini conversionem Honorio non diu cognitam fuisse ante scriptam hanc epistolam: immo verba illa, Ita Christianitatis vestræ integritas a fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo annunciata, &c., innuunt illam jamdudum celebratam fuisse. Multæ tamen causæ esse potuerant cur antehac papa neque epistolas neque pallia mittere vellet. Videtur ex hac et sequenti epistola ea quæ nunc mittebantur missa esse rogatu regis et archiepiscopi, nec sine aliorum favente testimonio de regis fide.

offerre valebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitentes, eum colere, eique vota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna vos 20 caritate qua convenit, exhortamur, ut hoc quod vos divina misericordia ad suam gratiam vocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus servare omnimodo festinetis; ut qui vos in præsenti sæculo ex omni errore absolutos, ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et cælestis patriæ vobis præparet mansionem. Prædicatoris igitur vestri domini mei apostolicæ 25 memoriæ Gregorii frequenter lectione occupati, præ oculis affectum doctrinæ ipsius, quem pro vestris animabus libenter exercuit, habetote: quatenus ejus oratio, et regnum vestrum populumque augeat, et vos omnipotenti Deo inreprehensibiles repræsentet. Ea vero quæ a nobis pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, hæc pro fidei vestræ sinceritate, quæ nobis multimoda 30 relatione per præsentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere culla sine dilatione dprævidemus; et duo pallia eutrorumque metropolitanorum, id est, Honorio et Paulino direximus, ut dum quis eorum de hoc sæculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius galter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro vestræ 35 caritatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatiis quæ inter nos et vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestræ nostrum concursum, et juxta vestra desideria præberemus. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

[blocks in formation]

Ut Honorius, qui Justo in episcopatum Dorovernensis ecclesiæ successit, iab eodem papa Honorio pallium et literas acceperit.

HÆC inter Justus archiepiscopus ad cælestia regna suble-Justus obit. 5 vatus quarto iduum Novembrium die, et Honorius pro illo est Nov. d. 10. [A.D.630.]

c illis ulla s. M. illis sine u. V.G. f accersitus V.M.

que G. norio V.

d prævidimus V. e utrique V. utro& alterum V.M. h spatio M.

j sublatus est V.G.

i ab Ho

24. Gregorii frequenter lectione occupati] Gregorii scripta multum in usu fuisse per occidentem satis constat. Nonnulla eorum etiam vivente illo institutum fuit publice legi ad vigilias (vid. Greg. Epist. xii. 24.); et sæculis sequentibus libri illius sæpe memorantur, et lectio eorum commendatur.

4. Hæc inter] Annum obitus Justi Beda non dedit, et hinc illæ tenebræ huic historiæ parti offuse. Plurimi volunt Justum tres tantum annos sedisse et obiisse anno 627, et tunc vel Honorium successisse, vel sedem vacasse. Alii Justo plures annos tribuunt usque ad annum 632, 633, &c. De sede autem vacante nihil in Beda, nec de Justi obitu ante temporis periodum infra harum literarum conspectum; sed necesse fuit Honorium consecrari Lincolniæ, ante annum 633, prius quam Paulinus ab Eboracensi provincia secederet; nec tamen post annum 631, ut spatium daretur viginti duobus annis Felicis et Thomæ ante obitum Honorii, quem certum est obiisse anno 653; de quo vide notam supra ad cap. 15. Justi igitur obitum ego posui a. 630. Honorii consecrationem a. 631. Pallium a. 634. S.

« ForrigeFortsæt »