Unguibus ora soror fœdans et pectora pugnis, Per medios ruit, ac morientem nomine clamat : "Hoc illud, germana, fuit ? me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant ? Quid primum deserta querar? comitemne sororem Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses: Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. His etiam struxi manibus, patriosque vocavi Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? Exstinxti me teque, soror, populumque, patresque Sidonios, urbemque tuam. Date, vulnera lymphis Abluam, et, extremus si quis super halitus errat, Ore legam." Sic fata gradus evaserat altos, Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. Illa, graves oculos conata attollere, rursus Deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. Ter sese attollens cubitoque annixa levavit : Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto Quæsivit cœlo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo, Quæ luctantem animam nexosque resolveret artus. Nam, quia nec fato merita nec morte peribat, Sed misera ante diem, subitoque accensa furore, Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per cœlum roscida pennis, Mille trahens varios adverso sole colores, Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo." Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.
INTEREA medium Æneas jam classe tenebat Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat, Monia respiciens, quæ jam infelicis Elissæ Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem, Causa latet; duri magno sed amore dolores Polluto, notumque, furens quid femina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla Occurrit tellus, maria undique et undique cœlum; Olli cæruleus supra caput adstitit imber,
Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :
"Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras ?" Sic deinde locutus Colligere arma jubet, validisque incumbere remis, Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: “Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cœlo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum Sufficimus. Superat quoniam fortuna, sequamur, Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe Fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
Si modo rite memor servata remetior astra." Tum pius Æneas: "Equidem sic poscere ventos Jamdudum, et frustra cerno te tendere contra. Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, Quove magis fessas optem demittere naves, Quam quæ Dardanium tellus mihi servat Acesten, Et patris Anchise gremio complectitur ossa?" Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi Intendunt zephyri; fertur cita gurgite classis, Et tandem læti notæ advertuntur arena.
At procul excelso miratus vertice montis Adventum sociasque rates occurrit Acestes, Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursæ ; Troja Crimiso conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum Gratatur reduces, et gaza lætus agresti Excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera quum primo stellas oriente fugarat Clara dies, socios in cœtum litore ab omni
Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur :
"Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divum, Annuus exactis completur mensibus orbis, Ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra, mæstasque sacravimus aras. Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum, Semper honoratum (sic di voluistis), habebo. Hunc ego, Gætulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ, Annua vota tamen solemnesque ordine pompas Exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, Haud equidem sine mente reor, sine numine divum, Adsumus, et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem ; Poscamus ventos; atque hæc me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troja generatus Acestes Dat numero capita in naves; adhibete penates Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes. Præterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, Prima cita Teucris ponam certamina classis; Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis, Seu crudo fidit pugnam committere cestu ; Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ. 70 Ore favete omnes, et tempora cingite ramis." Sic fatus, velat materna tempora myrto. Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes, Hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. Ille e concilio multis cum millibus ibat
Ad tumulum, magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro; Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:
Salve, sancte parens, iterum; salvete recepti Nequidquam cineres, animæque umbræque paternæ. Non licuit fines Italos fataliaque arva,
Nec tecum Ausonium, quicumque est, quærere Thybrim." Dixerat hæc; adytis quum lubricus anguis ab imis Septem ingens gyros, septena volumina traxit, Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras ; Cæruleæ cui terga notæ, maculosus et auro Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus Mille jacit varios adverso sole colores. Obstupuit visu Eneas: ille agmine longo Tandem inter pateras et levia pocula serpens Libavitque dapes, rursusque innoxius imo Successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, Incertus, Geniumne loci famulumne parentis Esse putet: cædit binas de more bidentes,
Totque sues, totidem nigrantes terga juvencos; Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisæ magni manesque Acheronte remissos. Nec non et socii, quæ cuique est copia, læti Dona ferunt, onerant aras, mactantque juvencos: Ordine ahena locant alii, fusique per herbam Subjiciunt veribus prunas, et viscera torrent. Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant ; Famaque finitimos et clari nomen Acestæ Excierat læto complerant litora cœtu, Visuri Eneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur In medio, sacri tripodes, viridesque coronæ, Et palmæ, pretium victoribus, armaque, et ostro Perfusæ vestes, argenti aurique talentum: Et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt gravibus certamina remis Quatuor ex omni delecta classe carinæ : Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin; Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmî; Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram, Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu Impellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna; Scyllaque Cloanthus Cærulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
Est procul in pelago saxum spumantia contra Litora, quod tumidis submersum tunditur olim Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori; Tranquillo silet, immotaque attollitur unda Campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic viridem Eneas frondenti ex ilice metam Constituit signum nautis pater, unde reverti Scirent, et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
« ForrigeFortsæt » |