Billeder på siden
PDF
ePub

248 MIXTA LOCIS. librorum hanc scripturam ferri non posse rectissime Schraderus monuit. si mixta repetendum est ab Arati Phaen. 104 ἀναμίξ ἐκάθητο, quod Germanicus 109, 124 de tectis hominum, lare et penatibus interpretatus, Ovidius meminisse debebat, quae ipse de more prisco Italico, puto, etiam Saturni et Iani aevo, tradit VI 301, At focus in primis aedibus ante fuit Ante focos olim scamnis considere longis Mos fuit, et mensae credere adesse deos. edendum fuit mixta focis. 264 PER FORA. ita dedi e codicibus optimis; etiam in Ursiniano, qui et sane a prima manu habet, vidi subesse rasuram, sub qua dignoscebam p. interpretabar de clivo Capitolino, qui praeter forum Romanum ad arcum Sept. Severi, deinde versus septentrionem porrectus inter carcerem Mamertinum et parietem illum veterem, qui extabat in crypta aedis S. Martinae gradibus XXII infra solum, quod erat ante annos viginti, protenus inter fora Augusti et Romanum iter praebuerit in valles, quae sunt post montem Quirinalem; per fora dictum ut IIII 567 Perque urbes Asiae. obiciebat optimus Beckerus pp. 349 et 222, clivum Capitolinum ultra forum non produci. sed id non ita esse deprehendebam: transit vetus clivi pavimentum arcum Severi aliquot passibus, pertinebat ad murum usque transversum impositum; ac legebam nuper in ephem. Allgem. Zeit. 1883 p. 1203 de effosso eo tractu und wer von der Gegend der Kaiserfora her sich nach dem Capitol oder der Tiber begiebť (p. 1204 die Strecke der Sacra via vom Severusbogen bis hinter den Saturntempel)', 'wandelt wieder auf dem Lavapflaster der Sacra via'. qui hodie viri docti de clivo aliter praecipiunt, descendisse post aedem Saturni in forum affirmant, eo in itinere fora ut VI 401, fora et valles ut II 391 392, sed non Lautolas aut aediculam Iani praesto habituros putaverim. 296 PARS

[ocr errors]

ita

STET ET IPSA. liber optimus pars sit et ipsa. supra 190 pars mihi de festo ne labet ulla, Ib. 88 Et sit pars voti nulla caduca. 589 ONERIS PROVINCIA VESTRI.

quod olim conieci immunis provincia, non potest sine ambagibus etymologicis effici, ut significet quas Tacitus tribus locis inermes provincias dixit. vulgatum omnis provincia scio a viro eximio acceptum de republica in senatus populique Romani tarbitrium translata, quod Augustus ipse in monumento Ancyrano de se professus. de vocabuli provincia proprietate non ausim iudicare: Ovidium crediderim potissimum de summa potentia denuo feliciter accepta praedicaturum fuisse. apud Dionem certe de provinciarum divisione tam plana ac diserta mentio est, ut leni emendatione ad eam redire liceat. onis est omnis, oñis oneris. vestri scripsi pro eo, quod est vestro in codicibus vetustissimis Petaviano et Ursiniano, quorum ille syllabam ue adrasam, alter integram a prima manu, super scripto a secunda no, habebat. orbis onus proxime est v. 616, civitatis onus apud Livium II 49. genetivus est qualis apud Livium XXII 40 consulum anni prioris M. Atilium, Ciceronem de prov. cons. 2 § 4 provincias, quarum Macedonia vexatur. provincia pro parte provinciarum offensionis nihil habet.

LIB. II 103 METU VIDUUS. libri metu pavidus.

195 VEIENTIBUS ARMIS. ita libri meliore uno excepto omnes. versum sequentem spurium habeo, quod cladis ad Cremeram acceptae memoria cum Alliensi coniuncta adeo constanter prodita est, ut Ovidium ipsum I 59 eius respectu scripsisse credendum sit. de exitu Fabiorum hic agi etiam v. 235 indicare videtur: coepta tamen est narratio ab actione consulari in senatu, quam pridie eius diei fuisse constabat: inde a v. 197 ad a. d. XV Kl' Mart. pergitur, cui rei non obstat v. 245, cum quae sidera Idibus latent, non appareant nocte sequenti, nisi altero die interiecto. ante v. 197 vero reponendum indicavi 198: eum cum librarius momento omisisset, subiunxit proximo, binos hexametros et pentametros copulavit; qua incuria saepissime in codice Hamburgensi Ponticorum, omisso pentametro I II 12, 36, VIII 20, II VII 42, sine causa I II 86 aliquamdiu pentametri promoventur, hexametri subducuntur,

C*

[ocr errors]

id

postquam exemplar, quod neutros a linea reductos habuit, mandato magistri ad alteram normam conversum est. cum in his fieret, si adeo recens corruptela existimari debet visi sunt, quia 197 198 haud ita male conveniebant, unus hexameter et unus pentameter deesse, confecti sunt importunus 196 et de castris eisdem ineptiens 199. constructio fuit dies, qua sumunt nihilo insolentior quam VI 769 superat et cecidit. sumunt arma illud est, quod Kaeso Fabius apud Livium dixit, II 49, bellum privato sumptu gerere in animo est. dativum, quem dedi, armis, pendere existimo a participio professa; profiteri dictum de eo, qui ex provocatione ad pugnam congressurus sit, haud aliter ac parasitus apud Plautum Capt. 430 postulat parochum; dativum id verbum admittere, uti verba condicere, promittere, quibus ad cenam se venturos spondent. arma professa Veientibus armis erunt Fabiorum, qui provocantibus Veientibus 'hostes dantur', ut est apud Livium. arma coerceat armis est I 715, Mutinensia perculit arma IIII 629, arma Persica contudit armis Pont. I III 69. 398 NESCIO QUEM VENIS SUSPICOR ESSE DEUM. Petav. quem vobis, Ursin. quem e vobis. Volnus alit venis Verg. 457 IAM IOVIS. libri Iam levis. QUOT HABENT CARMINA NOSTRA PEDES. quod in loco difficillimo temptaveram, non longe aberat a rationibus Orphei aut Pythiae, qui hexametrum dixerunt opetov ἑξαμερὲς τετόρων καὶ εἴκοσι μέτρων, sed abhorret a sermonis latini consuetudine. octiduum designari putaveram, quod est inter Feralia et Kalendas; Feralia dici hanc lucem v. 569 et proximo illam diem: quae pronomina solent de rebus diversis opponi, III 401 IIII 432 433 V 700 VI 85 86. est vero duplex rei sacrae genus, de quo agitur: alterum Feralia, in fastis perscripta, quorum ex ordine post Quirinalia a poeta ratio habenda erat; atque eo potissimum refero quod v. 569 est, Hanc. sed interposuit de altero genere, diebus parentalibus 548, ferali tempore V 486, quod post Quirinalia initium cepisse non videtur: nam si Iunius mensis quinque Lemuriorum diebus

cod.

568

partem veteris sacri servavit, V 428, Februarium, ad quem totum translatum, aliquanto plures habuisse oportet. nisi forte poeta ipse incertus haesit, ut III 792, vero similius totum mensem, diebus forsitan aliquot exceptis, deorum. inferorum religioni cessisse, hoc est, ad Terminalia usque, quod II 50 legimus, Tu quoque sacrorum, Termine, finis eras et olim ex Augustino protuli. atque hic mihi videtur ille dies 570, VII Kl' Mart., post quem restant de mense dies quinque. nolo, quod, cum bissextum intercalatur, dies sex sunt, facetiam poetae imputare, quasi id ad versuum suorum pedum discrimen rettulerit. sed car

mina sunt elegi, qui nomen habent ab elego, hoc est, pentametro: Diomed. p. 503, 20 geminum comma, id est elegus. ita graeci grammatici certe èλeɣeîov de disticho et de pentametro: nec dubium apud Critiam fr. III 3. quae igitur versuum mensura propria elegiaco carmini, haec est. LIB. III 229 DIEM, QUAE PRIVA. libri boni quae prima, interpolati primasque. diem privam Matronalium intellegi volui, qua tota solae matronae feriatae sint. dies Matraliorum III Id. Iun. praeterquam Matris Matutae etiam Fortunae ferias habebat; in his quamquam et ipsis matronae VI 621 nominantur, tamen matronarum singularis dignatio, quod munus est V 190 VI 210, neutro in sacro denotatur. versu proximo Hac quia scripsi, quod in libris est Aut quia, in Ursiniano An quia. 411, 412 spuria putabam de eo genere, quo insolentior aliqua locutio expletur. ramus dictum fuit ut rami Met. V 299 X 510 Verg. Aen. III 650. 573 non eget emendatione, quamquam intellectum non puto. et transpositum, ut III 8 et quod inermis, IIII 699 Et tamen assiduis, V 400 Et gemit Alcides, Trist. V x 27 et tamen intus. servasset, sine signo ullo, est 'servare debebat', ut Trist. III XIII 8. 664 IN SACRI VERTICE MONTIS EGET. libri monegere absolute dictum, quo convenit tempora verborum variata ut IIII Met. XIIII 460 462. 693 AMA

tis erat, montis abit. quod sequitur quoque; 696 697 V 131 132 TOREM, CARA EST.

libri amatorem carae, quod fuerit

libri

cara é, ut Met. XIII 423, 556 libri hecube, hoc est, he cubae, Hecuba est, Hecuba et, ubi mira constantia editur quod nihili est. 716 SARCINA MATRIS ERAS. parvus inermis eras, e male diremptis syllabis, PARC INAMRIS, qualia plurima in Petaviano, I 397, 658, 671 matre stellus, II 155 425 796 regi star..q, Ursiniano I 593 aleris aura, II 397 voltum si, 444 abest rusca; addita syllaba vel apiculo. 829 TURBA PHARI. libri turba feri. recepi veterem coniecturam. f et ph in Petaviano aeque promiscuae sunt, atque in Mediceo Vergilii. intellego grammaticos vel grammatistas graecos, quales in inscriptionibus a latinis discernuntur, Alexandrinos, vel qui dici cupiebant, inter insignes aevi Nasoniani Urbis doctores, Trist. IIII x 16, Verrium Flaccum, Crassitium, Hyginum, Clodium Tuscum, Caecilium Epirotam, contemni coeptos.

LIB. IIII 209 CLIPEOS MANIBUS. revocavi scripturam librorum meliorum, quia tympana certe 183 213 342 manibus pulsantur. de Lactantii scriptura sudibus non satis mihi constat: si constaret, Lobeckii correctio tudibus, quae neque e Festo satis tuto depromitur et in Aetna spreta est ab editore doctissimo, poterat tamen placere. rudibus est codicum interpolatorum, quod ad cymbala recte conveniret, vix ad galeas, ad scuta nullo modo: gracile et inefficax ad pulsum id ferramentum fuit, ferulae ad modum, secundum Plinium Nat. h. XXXIIII 170. 329 TIBEBINA PRIORES ATRIA DIXERUNT. cum hanc scripturam primum e codicibus introduxi, incertus eram de interpretatione, p. CXLVII ed. Reim. ibi quae posthac Romae adscripsi, ad verbum hic posita sunto: ist so. die Via portuensis zuerst den fluss berührt, ohngefähr drei miglien von Porta flumentana, ist das ufer höher als irgendwo in den ersten miglien. in ihm tritt ein senkrechter viereckiger fels hervor, links neben ihm feigenbäume und myrten, etwas rechts vier grosse felsblöcke im halbkreis aus dem wasser ragend. der fluss biegt selbst nach links aus, fast im halbkreis, so dass man nach einigen hundert schritten den romantischen punkt ziemlich gegenüber betrachten kann.

wo

« ForrigeFortsæt »