Billeder på siden
PDF
ePub

libri secundi quidquam dinumerationi nostrae obstat praeter disticha a Bentleio iure optimo abiecta II v 67 68 et II vI 23 24. inscriptio libri tertii adiecta fuit in calce p. (71), ut Georgicon scripta est in extrema pagina Bucolicon codicis Medicei: de quo antiquorum librariorum usu commemoravit Lachmannus ad Lucr. p. 72. capitula archetypi Lucretiani ita adhaerent paginis 159, 194, 263: inscriptio MESSALINO in Hamburgensi Pont. II II versui II I 68, MACRO II VIII 80 adiecta. p. (72) inepte resarcinatum habere videtur postremum distichon. p. (76) manifesta sunt additamenta duo, interpolatoris recentioris utrumque, a Kornio recte seclusa. p. (78) III I 143 144 Heinsius et alii expunxerunt, in p. (79) extrema lacuna suppleta, quod Kornius intellexit. etiam extrema p. (102) quae circumscripta dedi, habent insubidi multum et incompositi, nec mutaverim iudicium. in aliis eiusdem in paginis loci, (78), (81), (91) cancellos removi, aut sublatos velim: in media p. (90) nescio quo errore illati sint. reliqua omnia examussim collineant.

Post p. (110) quae restant paginae XXXVI lacunarum finalium supplementis satis manifestis et ineptis duobus IIII VIIII 94 95 et XV 34 dirimi atque inde paginas dimetiendas putabam. in paginis (111) ad (128) unum

distichon abundat: Bentleius IIII VIIII 25 26 tollendum putabat, quo sublato nec proximum, aeque fatuum et ex Fast. I 82 effictum, perstare poterit. versus paginae duó supremi suppleti, alterum distichon posthac adiectum videtur. pagina proxima pentametrum certe suffectum habuit, siquidem popa aut cultrarius, non consul boves trucidat.

Atque in his satius erat subsistere, cum paginarum quae restant XVIII descriptio aeque sit incerta atque in Ibide. IIII xv 34 si solus pentameter suppletus, clausisse paginam putandus est: si ad hanc a clausula superiore paginae XVI informantur, versus XII tamen exsuperant. versus decem epistolae X pridem suspecti mihi erant.

agno

versus 31 ad 20 commodius iungitur quam ad 30. qui intercedunt, comparant Ulixis et poetae res adversas, cum satis fuerit alteri sex annos insuavissimos continuos, alteri quattuor intercisos obtigisse. Phyacen commenticium putaverim, Heniochos et Achaeos a Plinio H. n. VI 16 et 30 sumptos, in quos locos incidit qui de fluviis Penio et Parthenio quaesivit: de regionum immani discrimine excusatione vv. 29 30 utendum vidit. scas tamen interpolationis non noviciae scholasticae, sed argutae, rhetoricae vetustioris colorem, qualis fere est in Heroidibus. accedit quod et hi XII versus et distichon epistolae VIIII 131 132, quod mirabile visum, in fragmento Guelferbytano extant, aut adfuisse videntur, quod archetypo nostro annis CC inferius esse prope liquet. sunt haec circumscribi, quamquam propemodum paenitet: paginarum modum et ordinem praestituere non debebant, quoniam nec epistolae XV distichon 33 34 a recenti interpolatore in media pagina, an versiculus ad supplendam lacunam additus sit, ullo modo exploratum est aut quicquam refert.

pos

Emendavi in Ponticis: I II 20 quod in libris est At semel intentus inresoluta manet. Tecta rigent veluti velata sagittis. constructionem illicitam non puto pro eo, quod esse debebat, simul atque insonuerit arcus'. vallata iam olim edideram, estque abunde munitum locutionibus, quas lexica habent, Sol radiis vallatus acutis Her. IIII 159, vallant tempora dentes Sen. Herc. Oct. 1935.

III 86 nolui mutare ea, quae neglegentius a poeta fortasse scribi potuerunt. Bentleius distichon damnabat. temptabam Qui facit ex dictis nomina magna; facit tamquam aes alienum, qui philosophorum sententias suscipit, ad effectum adducere nequit. v 6 sequor codicem Hamb., Ut capeant vitio ni moveantur: alii capiant vitium ni. conversio est orationis, omisso tantummodo, fere ut IIII x 74 vetat Tranquilli comitem temporis esse fidem. v 21, 22 Lissum ex Herodoto H 108 desumpseram. frondes Alpibus addat, quod editur, nihili

videtur, latere locutio satis usitata, IIII II 13 frondes erat addere silvis. VII 12 pugnet librorum mutavi ad exemplum IIII XIII 28 pulsetur ab hoste. 57 Ni claudum, uti est III 1 86 clauda officii pars, putavi latuisse in Nec tam librorum. 66 pati dederam pridem pro dati, in hunc sensum, 'haud gravate, quantum dignitas pateretur, ultro multos demerebas', antestabar Heinsii Adversaria, p. 537.

et praestat explicatum non habebat.

et de locutione VIII 23 quod

60 dare iam vi

67

tiosum videtur, porgam, dirimam non satisfaciunt. petentem libri: potens paulo singularius frequens est in Metamorphosibus, IIII 325 XIIII 657.

Lib. II II 91 libri diem quamque (qua quam, quaqua)

decreta: fuit DIENOUA, Q lectum pro 0.

'hanc diem colet prae illa, qua in bello Pannonico ipso ornamenta triumphalia decreta sunt'. Graeber, Quaest. Ov. p. XIX.

IIII 7 Hamburgensis: nostros tua .e. tua semper. VII 5 libri timor ipse. I III 13 nostrae de gurgite curae, tumor rerum apud Ciceronem, tumidae undae III VII 28. 24 emendavit pulchre Ellisius.

Quanta meridi, Quanta a te merui.

VIII 11 libri restat corruptela.

x 45 libri Ipse quidem certe (certo). celeberrimus.

49 libri

Lib. III I 126 libri falsa tulit. luit pro eo, quod est diluit, dictum puto. diluere crimen, diluere et falsum esse docere sunt apud Ciceronem, luere insontes errore apud Val. Flaccum. II 2 libri perveniatque precor.

23 antiquior nulla scriptura servata est, quam codicis Hamb., qui sientq;. id ortum fuisse censeo ex spentque cum compendio syllabae per. is codex ipse ubi scriptum perperam o pro i corrigendum erat, ut II XI 15 hermoone, 28 solo, i singulari forma superingerit, quod imitatus Korn in exemplo lithographico: effecta ita est priore certe loco figura litterae p, non qua ipse Hamburgensis, sed, puto, eiusdem fere aevi codices utuntur. librarium autem suspicor i reddidisse quod per erat.

83 libri alter ut e nobis. III 108 libri potat (portet)

aquas. correxi secundum Fast. I 286.

v 41 liber

Queror ut interdum tua mens. quod sequitur sui, est possessivum, ut Met. III 435, non ut Pont. IIII VIIII 100. proximo versu Utque librorum vix est, cur mutetur.

VIIII 21 librorum labor minuitque laborem non visum ferri posse; quod scripsi, suppeditabat versus proximus, in quo tamen Cumque suo crescens pectore non intelligebam. dedi quassum pectus, ut sunt tempora quassa Rem. 146, mentem quatit incola Pythius apud Horatium. 26 cupidi cursus librorum mutavi facili correctione: litterarum en lineola directa, ur crispata est compendium. censor Aristarchus potuit admonere census ordinis equestris, quem poeta subisse se commemorat Trist. II 542. cupidus equus paulum insolens; est minus apud Lucretium II 265 prorumpere equorum Vim eupidam.

Lib. IIII II 17 in undis minus bene positum videtur; temptabam hiulcas, quod expressisset Statius Theb. VIIII 450 hiulcis flumina venis Suggerit. proximo versu Laesaque librorum mutavi. VI 34 librorum tinctum non habebam, quo tuerer. VIIII 79 Troesmin inscriptio ha

bet, publicata in Bullet. di corrisp. arch. 1864. x 42 libri Et sumit vires a propiore loco. caeli morem, Hadriae mores habent Verg. Ge. I 51, Stat. Silv. III 11 87.

xv 25 libri Erroris nam, quod nisi aegre intelligi nequit, quamquam nec correctio satisfacit. XVI 15 Quique Sinatroncem Bergkius Opusc. I p. 664.

Postremo nec Fastorum quidem emendatio illa de archetypi paginis quaestione supersedere potest, si interpolationis diversitas animadvertenda est. cancellis pro

miscue de universa significationem feci.

Lacunae in libris aperte nullae traditae sunt, indicium, quale in Ibide, unum in quibusdam; supplementa, quae mihi videantur, similia plerisque Ponticorum, minus barbara quam Ibidis.

Paginam archetypi XXXXII desiisse existimo in versum II 201 ita, ut unus post eum pentameter evanidus fuerit. eius versus 201 duplex fuit scriptura, altera

[ocr errors]

....

וי

dextra est via proxima iano codicis Ursiniani, Petaviani a ma. sec., plurimorum, quae convenit cum Festo XIII 21, 5 Religioni est quibusdam porta Carmentali egredi et in aede Iani, quae est extra eam, senatum haberi, quod ea egressi sex et trecenti Fabii apud Cremeram omnes interfecti sunt et XV 7, 5 scele]rata autem quod per eam Fabii clum clientium millibus. ... Etruscos ad amnem inter]fecti. qua ex cau[sa intr]are egredive . unde glossema codicis recentis iano] templo iani. id igitur traditum legerunt Ovidius et Verrius Flaccus. altera scriptura est codicum paucorum saepe interpolatorum, dextro via proxima iano, quae Livium reddit II 48, infelici via dextro iano portae Carmentalis profecti, sed in qua proxima sensum non habet, quamquam credo enarrari 'quae proxima, sive brevissima via ad Cremeram ducebat'. illius igitur hexametri altera scriptura supplebatur pentametro 204 Porta vacat culpa, sed tamen omen habet, altera hoc, 202 Ire per hanc noli rell., ut per hanc et omen habet ad portam referantur, quae ad dextram viam non quadrant. uterque is pentameter in ordinem receptus est et interpositus hexameter 203, in quo Illa exisse ad portam spectat. atqui supplendum erat id, quod ad totius loci intellectum quam maxime deest, profectionem illam factum esse postero die post senatum habitnm, Liv. II 48, 49, die postriduano et atro, qui indicatur v. 197: susceperat, i. e. 'cum pridie suscepisset'. quod in pagina mea 241 positum est 14 EN coniungi debuit cum 13 DEID-N' prioris. siquid olim affuit huius modi, Carmentis portae dextra est via proxima Iano, Quae Fabios atra misit ad Urbe die, narrationis simul nexui, quae abruptior nunc est, provisum erit. Niebuhrius rectissime auch der Tag, an dem das Heldengeschlecht Rom verliess, konnte nicht vergessen sein', modo ne Idus infaustas putasset.

Paginam arch. LII claudebant vv. II 423 424, quod abruptum distichon' iudicabat Schraderus. non videtur tamen confictum ab interpolatore, quia, si demas, hiulca

« ForrigeFortsæt »