Oderat Aenean propior Saturnia Turno: Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, Verba miser frustra non proficientia perdo. Quocumque aspicio, nihil est nisi pontus et aër, Nam modo purpureo vires capit eurus ab ortu, 35 Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti Ore necaturas accipiemus aquas . At pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: 40 Nescit agi ventis, nescit adesse necem . O bene, quod non sum mecum conscendere passus, Ne mihi mors misero bis patienda foret! At nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo, Dimidia certe parte superstes ero 45 Ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! Nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes; 50 Posterior nono est undecimoque prior. Nec letum timeo; genus est miserabile leti. 55 Et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum Fingite me dignum tali nece, non ego solus Quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, Si, quantam merui, poena me perdere vultis, Est illi nostri non invidiosa cruoris Copia. quodque dedit, cum volet, ipse feret. Vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, 70 Contenti nostris iam, precor, este malis! Nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, Quod periit, salvum iam caput esse potest. Ut mare considat ventisque ferentibus utar, Ut mihi parcatis, non minus exul ero! 75 Non ego divitias avidus sine fine parandi Latum mutandis mercibus aequor aro: 79 Non ut Alexandri claram delatus ad urbem 80 Delicias videam, Nile iocose, tuas; 77 Nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, 78 Oppida non Asiae, non loca visa prius. Quod faciles opto ventos quis credere posset Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt. Obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti; Quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. 85 Nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, Exilem facio per mea vota viam . Seu me diligitis, tantos conpescite fluctus, Seu magis odistis, iussae me advertite terrae: 90 Supplicii pars est in regione mei. Ferte quid hic facio ? - rapidi mea corpora venti! Noluit hoc Caesar. quid, quem fugat ille, tenetis ? 95 Et iubet et merui. nec quae damnaverit ille, Si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, Immo ita, si scitis, si me meus abstulit error, 105 Si fuit hic animus nobis, ita parcite divi! Non casu! vos sed sub condicione vocati, 110 Fallere quos non est, hanc mihi fertis opem. III. Cum subit illius tristissima noctis imago, 5 Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar Finibus extremae iusserat Ausoniae. Nec spatium fuerat, nec mens satis apta parandi : Torpuerant longa pectora nostra mora. Non mihi servorum comites non cura legendi, 10 Non aptae profugo vestis opisve fuit. Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, 15 Adloquor extremum maestos abiturus amicos, Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, Femina virque meo, pueri quoque funere maerent, Inque domo lacrimas angulus omnis habet: 25 Si licet exemplis in parvis grandibus uti, Haec facies Troiae, cum caperetur, erat. Iamque quiescebant voces hominumque canumque, Lunaque nocturnos alta regebat equos. Hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens, 30 Quae nostro frustra iuncta fuere lari, 'Numina vicinis habitantia sedibus', inquam 35 Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, Caelestique viro, quis me deceperit error Ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor, 40 Placato possum non miser esse deo.' Hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, Singultu medios impediente sonos. Illa etiam ante lares passis adstrata capillis Iamque morae spatium nox praecipitata negabat, A quotiens aliquo dixi properante 'Quid urgues? A quotiens certam me sum mentitus habere 60 Respiciens oculis pignora cara meis. Denique 'Quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam 'Roma relinquenda est. utraque iusta mora est. Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, Et domus et fidae dulcia membra domus, 65 Quosque ego dilexi fraterno more sodales, O mihi Thesea pectora iuncta fide! Dum licet, amplectar. numquam fortasse licebit Amplius in lucro est quae datur hora mihi.' Nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo, 70 Complectens animo proxima quaeque meo. Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, 75 Sic doluit Mettus tunc, cum in contraria versos Ultores habuit proditionis equos. Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, |