Billeder på siden
PDF
ePub

70 Haec quoque erant pedibus non adeunda meis. Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, Atria Libertas tangere passa sua est.

In genus auctoris miseri fortuna redundat, Et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. 75 Forsitan et nobis olim minus asper et illi Evictus longo tempore Caesar erit.

Di, precor, atque adeo neque enim mihi turba

[ocr errors]

roganda est

Caesar, ades voto, maxime dive, meo!

Interea, quoniam statio mihi publica clausa est, 80 Privato liceat delituisse loco!

Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae Sumite plebeiae carmina nostra manus!

II.

Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
Quaeque Lycaonio terra sub axe iacet?

Nec vos, Pierides, nec stirps Letoia, vestro
Docta sacerdoti turba tulistis opem.

5 Nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest,
Quodque magis vita Musa iocata mea est,
Plurima sed pelago terraque pericula passum
Ustus ab assiduo frigore Pontus habet.
Quique fugax rerum securaque in otia natus,
10 Mollis et inpatiens ante laboris eram,

Ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
Perdere, diversae nec potuere viae,

Suffecitque malis animus. nam corpus ab illo
Accepit vires vixque ferenda tulit.

15 Dum tamen et terris dubius iactabar et undis,
Fallebat curas aegraque corda labor:

Ut via finita est et opus requievit eundi,
Et poenae tellus est mihi tacta meae,
Nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
20 Lumine, de verna quam nive manat aqua.

Roma domusque subit desideriumque locorum,
Quicquid et amissa restat in urbe mei.
Ei mihi, quod totiens nostri pulsata sepulcri
Ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
25 Cur ego tot gladios fugi totiensque minata
Obruit infelix nulla procella caput?

Di, quos experior nimium constanter iniquos,
Participes irae quos deus unus habet,
Exstimulate, precor, cessantia fata meique
30 Interitus clausas esse vetate fores!

III.

Haec mea,
si casu miraris, epistula quare
Alterius digitis scripta sit: aeger eram.
Aeger in extremis ignoti partibus orbis,
Incertusque meae paene salutis eram .

5 Quem mihi nunc animum dira regione iacenti
Inter Sauromatas esse Getasque putes?

Nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
Terraque nescio quo non placet ipsa modo.
Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
10 Nullus, Apollinea qui levet arte malum,
Non qui soletur, non qui labentia tarde
Tempora narrando fallat, amicus adest.
Lassus in extremis iaceo populisque locisque,
Et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
15 Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx
Et plus in nostro pectore parte tenes.

Te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
Nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,

20 Ut foret amenti nomen in ore tuum.

Si iam deficiam, subpressaque lingua palato
Vix instillato restituenda mero,

Nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
Spesque tui nobis causa vigoris erit.

25 Ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic Iucundum nostri nescia tempus agis?

Non agis; adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis, Tempus agi sine me non nisi triste tibi.

Si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, 30 Et mihi vivendi tam cito finis adest,

Quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,
Ut saltem patria contumularer humo?

Vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
Vel praecepisset mors properata fugam.

35 Integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
Exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
Tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
Et fient ipso tristia fata loco;

Nec mea consueto languescent corpora lecto, 40 Depositum nec me qui fleat, ullus erit;

Nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
Accedent animae tempora parva meae;

Nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
Labentes oculos condet amica manus,

45 Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri Indeploratum barbara terra teget!

Ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
Et feries pavida pectora fida manu?

Ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, 50 Clamabis miseri nomen inane viri ?

Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
Non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
Cum patriam amisi, tunc me periisse putato.
Et prior et gravior mors fuit illa mihi.

55 Nunc, si forte potes, - sed non potes, optima

coniunx

Finitis gaude tot mihi morte malis.

Quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
Ad quae iam pridem non rude pectus habes.

Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,

60 Effugiatque avidos pars mihi nulla rogos.

Nam si morte carens vacua volat altus in aura
Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
Perque feros manes hospita semper erit;
65 Ossa tamen facito parva referantur in urna:
Sic ego non etiam mortuus exul ero.

Non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum Supposuit tumulo rege vetante soror.

Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce, 70 Inque suburbano condita pone solo;

Quosque legat versus oculo properante viator,
Grandibus in tituli marmore caede notis:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

75 AT

• TIBI QUI

[ocr errors]

NASO
TRANSIS

[ocr errors]

POETA

[ocr errors]

MEO

[ocr errors]

NE SIT • GRAVE QUISQUIS.
AMASTI

DICERE NASONIS MOLLITER OSSA • CUBENT
Hoc satis in titulo est. etenim maiora libelli
Et diuturna magis sunt monimenta mihi,
Quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
80 Nomen et auctori tempora longa suo.
Tu tamen extincto feralia munera semper
Deque tuis lacrimis umida serta dato.
Quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
Sentiet officium maesta favilla pium.

85 Scibere plura libet. sed vox mihi fessa loquendo Dictandi vires siccaque lingua negat.

Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
Quod, tibi qui mittit, non habet ipse, vale!

IV.

O mihi care quidem semper, sed tempore duro
Cognite, res postquam procubuere meae,
Usibus edocto si quicquam credis amico,
Vive tibi et longe nomina magna fuge.
5 Vive tibi, quantumque potes praelustria vita:

Saevum praelustri fulmen ab igne venit. [Nam quamquam soli possunt prodesse potentes, Non prosit potius, plurimum obesse potest.] Effugit hibernas demissa antemna procellas, 10 Lataque plus parvis vela timoris habent. Aspicis, ut summa cortex levis innatet unda, Cum grave nexa simul retia mergat onus? Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, In qua debebam, forsitan Urbe forem.

15 Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat, Haec mea per placidas cumba cucurrit aquas. Qui cadit in plano, vix hoc tamen evenit ipsum Sic cadit, ut tacta surgere possit humo:

[ocr errors]

At miser Elpenor tecto delapsus ab alto 20 Occurrit regi debilis umbra suo.

Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
Icarus inmensas nomine signet aquas?

Nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
Nam pennas ambo non habuere suas.

25 Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra Fortunam debet quisque manere suam.

Non foret Eumedes orbus, si filius eius
Stultus Achilleos non adamasset equos;
Nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
30 Cepisset genitor si Phaethonta Merops.

Tu quoque formida nimium sublimia semper,
Propositique, precor, contrahe vela tui.
Nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
Dignus es et fato candidiore frui.

35 Quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
Haesuraque fide tempus in omne mihi.

Vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
Qualem credibile est ore fuisse meo.

Nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,

40 Tempore quas uno fidaque verba bibi.

Nunc quoque summotum studio defendis amicum, Et mala vix ulla parte levanda levas.

« ForrigeFortsæt »