Billeder på siden
PDF
ePub

Ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit 100 Incolumem totiens una procella ratem.

sed omnes

Nec mihi pars nocuit de gurgite parva
Pressere hoc fluctus oceanusque caput.
Cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
Cur imprudenti cognita culpa mihi?
105 Inscius Actaeon vidit sine veste Dianam :
Praeda fuit canibus non minus ille suis.
Scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
Nec veniam laeso numine casus habet.

Illa nostra die, qua me malus abstulit error,
110 Parva quidem periit, sed sine labe domus :
Sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut arvo
Clara nec ullius nobilitate minor,

Et neque divitiis nec paupertate notanda; [Unde sit in neutrum conspiciendus eques. 115 Si quoque parva domus vel censu nostra vel astu,] Ingenio certe non latet illa meo.

Quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
Grande tamen toto nomen ab orbe fero,
Turbaque doctorum Nasonem novit et audet

120 Non fastiditis adnumerare viris.

Corruit haec igitur Musis accepta, sub uno,
Sed non exiguo crimine lapsa, domus:

Atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
Ematuruerit Caesaris ira, queat :

125 Cuius in eventu poenae clementia tanta est,
Venerit ut nostro lenior illa metu.

Vita data est, citraque necem tua constitit ira,
O princeps parce viribus use tuis!

Insuper accedunt, te non adimente, paternae,
130 Tamquam vita parum muneris esset, opes.
Nec mea decreto damnasti facta senatus,
Nec mea selecto iudice iussa fuga est:
Tristibus invectus verbis

[ocr errors]

ita principe dignum

Ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.

135 Adde, quod edictum, quamvis immite minaxque,

Attamen in poenae nomine lene fuit:
Quippe relegatus, non exul dicor in illo,
Privaque fortunae sunt ibi verba meae.
Nulla quidem sano gravior mentisque potenti
140 Poena est, quam tanto displicuisse viro;
Sed solet interdum fieri placabile numen:
Nube solet pulsa candidus ire dies.

Vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
Quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.

145 Ipse licet sperare vetes, sperabimus usque;
Hoc unum fieri te prohibente potest.

Spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps,
Spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.

Ac veluti ventis agitantibus aëra non est 150 Aequalis rabies continuusque furor;

Sed modo subsidunt intermissique silescunt,
Vimque putes illos deposuisse suam:

Sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
Et spem placandi dantque negantque tui.
155 Per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
Tempora, Romanum si modo nomen amant,
Per patriam, quae te tuta et secura parente est,
Cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
Sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
160 Reddatur gratae debitus Urbis amor:

Livia sic tecum sociales compleat annos,
Quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
Quae si non esset, caelebs te vita deceret,
Nullaque, cui posses esse maritus, erat:
165 Sospite sic te sit natus quoque sospes, et olim
Imperium regat hoc cum seniore senex:
Ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
Per tua perque sui facta parentis eant:
Sic adsueta tuis semper Victoria castris
170 Nunc quoque se praestet notaque signa petat,
Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,
Ponat et in nitida laurea serta coma:

Per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, Auspicium cui das grande deosque tuos, 175 [Dimidioque tui praesens et respicis urbem, Dimidio procul es saevaque bella geris:] Hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, Inque coronatis fulgeat altus equis!

Parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, 180 Heu nimium misero cognita tela mihi!

Parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius
Olim placandi spem mihi tolle tui!

Non precor, ut redeam, quamvis maiora petitis
Credibile est magnos saepe dedisse deos:
185 Mitius exilium si das propiusque roganti,
Pars erit ex poena magna levata mea.
Ultima perpetior medios eiectus in hostes,
Nec quisquam patria longius exul abest.
Solus ad egressus missus septemplicis Histri
190 Parrhasiae gelido virginis axe premor;

[lazyges et Colchi Metereaque turba Getaeque Danuvii mediis vix prohibentur aquis.] Cumque alii causa tibi sint graviore fugati, Ulterior nulli, quam mihi, terra data est. 195 Longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, Et maris adstricto quae coit unda gelu. Hactenus Euxini pars est Romana sinistri: Proxima Basternae Sauromataeque tenent. Haec est Ausonio sub iure novissima vixque 200 Haeret in imperii margine terra tui.

Unde precor supplex ut nos in tuta releges,
Ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
Ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
Neve tuus possim civis ab hoste capi.

205 Fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum Caesaribus salvis barbara vincla pati.

Perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
Alterius facti culpa silenda mihi:

Nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera, Caesar,

210 Quem nimio plus est indoluisse semel.
Altera pars superest, qua turpi carmine factus
Arguor obsceni doctor adulterii.

Fas ergo est, aliqua caelestia pectora falli,
Et sunt notitia multa minora tua?

215 Utque deos caelumque simul sublime tuenti
Non vacat exiguis rebus adesse Iovi,

De te pendentem sic dum circumspicis orbem,
Effugiunt curas inferiora tuas ?

Scilicet imperii princeps statione relicta
220 Imparibus legeres carmina facta modis?
Non ea te moles Romani nominis urguet,
Inque tuis umeris tam leve fertur onus,
Lusibus ut possis advertere numen ineptis,
Excutiasque oculis otia nostra tuis.

225 Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
Raetica nunc praebent Thraciaque arma metum;
Nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
Parthus eques timida captaque signa manu;
Nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,
230 Bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
Denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
Corpore, pars nulla est, quae labet, imperii.
Urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
Et morum, similis quos cupis esse tuis,
235 Nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
Bellaque cum multis inrequieta geris.

Mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
Te numquam nostros evoluisse iocos?

At si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset, 240 Nullum legisses crimen in Arte mea.

Illa quidem fateor frontis non esse severae
Scripta, nec a tanto principe digna legi:
Non tamen idcirco legum contraria iussis
Sunt ea Romanas erudiuntque nurus.

245 Neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, Quattuor hos versus e tribus unus habet:

'Este procul, vittae tenues, insigne pudoris, Quaeque tegis medios instita longa pedes! Nil nisi legitimum concessaque furta canemus, 250 Inque meo nullum carmine crimen erit.' Ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, Quas stola contingi vittaque sumpta vetat? 'At matrona potest alienis artibus uti,

Quodque trahat, quamvis non doceatur, habet.' 255 Nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni Ad delinquendum doctior esse potest.

Quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
Ad vitium mores instruet inde suos.

Sumpserit Annales,

[blocks in formation]

260 Facta sit unde parens Ilia, nempe leget.

Sumpserit, Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,
Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.

[Persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
Posse nocere animis carminis omne genus.]
265 Non tamen idcirco crimen liber omnis habebit.
Nil prodest, quod non laedere possit idem.
Igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
Comparat, audaces instruit igne manus.

Eripit interdum, modo dat medicina salutem, 270 Quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens. Et latro et cautus praecingitur ense viator; Ille sed insidias, hic sibi portat opem. Discitur innocuas ut agat facundia causas; Protegit haec sontes, inmeritosque premit. 275 Sic igitur carmen, recta si mente legatur, Constabit, nulli posse nocere meum.

'At quasdam vitio.' quicumque hoc concipit, errat, Et nimium scriptis arrogat ille meis.

Ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent

280 Nequitiae: tolli tota theatra iube!

Peccandi causam mimi quam saepe dedérunt!
Martia cur durum sternit harena solum !

Tollatur circus! non tuta licentia circi est:

« ForrigeFortsæt »