Billeder på siden
PDF
ePub

Exceptis, siqui munera legis habent.
55 Tempora sacrata mea sunt velata corona,
Publicus invito quam favor inposuit.
Quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
Erranti tutum quae dedit una locum,
Tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
Tempus ad hoc nobis hospita fida manet:

60

Di modo fecissent, placidae spem posset habere
Pacis, et a gelido longius axe foret.

XV.

Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat,
Quidve relegatus Naso, requirit, agam:
Caesaribus vitam, Sexto debere salutem

Me sciat a superis hic mihi primus erit. 5 Tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, A meritis eius pars mihi nulla vacat.

10

Quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent;

Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, Quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos. Confiteor testere licet, signate Quirites;

Nil opus est legum viribus, ipse loquor. Inter opes et me, parvam rem, pone paternas: (143) Pars ego sim census quantulacumque tui.

15 Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, Quam domus Augusto continuata foro,

20

Quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
Quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes :
Tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
Non potes in Ponto dicere habere nihil.
Atque utinam possis, et detur amicius arvum,
Remque tuam ponas in meliore loco!

Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
Numina, perpetua quae pietate cois.

25 Maeroris nam tu, vix est discernere, nostri

30

Sis argumentum maius, an auxilium.
Nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
Augetur remis cursus euntis aquae.

Et pudet et metuo semperque eademque precari,
Ne subeant animo taedia iusta tuo.

Verum quid faciam ? res inmoderata cupido est. Da veniam vitio, mitis amice, meo. Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem: [Ipsa locum per se littera nostra rogat.] 35 Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me (144) Dura iubet gelido Parca sub axe mori: Semper inoblita repetam tua munera mente, Et mea me tellus audiet esse tuum. Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo, 40 Transit nostra feros si modo Musa Getas, Teque meae causam servatoremque salutis, Meque tuum libra norit et aere minus.

XVI.

Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
Non solet ingeniis summa nocere dies,

Famaque post cineres maior venit. et mihi nomen
Tunc quoque, cum vivis adnumerarer, erat:

5 Cum foret et Marsus magnique Rabirius oris Iliacusque Macer sidereusque Pedo:

Et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, Iunonis si iam non gener ille foret: Quique dedit Latio carmen regale Severus, 10 Et cum subtili Priscus uterque Numa: Quique vel imparibus numeris, Montane, vel aequis Sufficis, et gemino carmine nomen habes:

Et qui Penelopae rescribere iussit Ulixen Errantem saevo per duo lustra mari, 15 Quique suam Trisemem imperfectumque

dierum

Deseruit celeri morte Sabinus opus:

[blocks in formation]

212

20

EX PONTO IV. XVI 17-52.

Ingeniique sui dictus cognomine Largus,

Gallica qui Phrygium duxit in arva senem: Quique canit domitam Camerinus ab Hercule Troiam : Quique sua nomen Phyllide Tuscus habet: Velivolique maris nomen, cui credere possis Carmina caeruleos composuisse deos:

Quique acies Libycas Romanaque proelia dixit : Et Marius, scripti dexter in omne genus: 25 Trinacriusque suae Perseidos auctor

30

et auctor

Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus:
Et qui Maeoniam Phaeacida vertit, et una
Pindaricae fidicen tu quoque, Rufe, lyrae:
Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis,

Et tua cum socco Musa, Melisse, levi.
Cum Varus Gracchusque darent fera dicta tyrannis,
Callimachi Proculus molle teneret iter:
Tityron antiquas passerque rediret ad herbas,
Aptaque venanti Gratius arma daret:

35 Naïdas a satyris caneret Fontanus amatas,

40

Clauderet imparibus verba Capella modis.
Cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre (146)
Nomina longa mora est, carmina vulgus habet;
Essent et iuvenes, quorum quod inedita cura est,
Adpellandorum nil mihi iuris adest.

Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere,
Pieridum lumen praesidiumque fori,
Maternos Cottas cui Messallasque paternos
Maxima nobilitas ingeminata dedit.

45 Dicere si fas est, claro mea nomine Musa
Atque inter tantos quae legeretur, erat.
Ergo summotum patria proscindere, Livor,

Desine, neu cineres sparge, cruente, meos. Omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est, 50 Praebeat ut sensum materiamque mali. Quid iuvat extinctos ferrum demittere in artus? Non habet in nobis iam nova plaga locum.

FASTORUM LIBER PRIMUS

AD C. CLAUDIUM CAESAREM GERMANICUM.

10

Tempora cum causis Latium digesta per annum
Lapsaque sub terras ortaque signa canam.
Excipe pacato, Caesar Germanice, voltu
Hoc opus et timidae dirige navis iter;
5 Officioque, levem non aversatus honorem,
Huic tibi devoto numine dexter ades.
Sacra recognosces annalibus eruta priscis,
Et quo sit merito quaeque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis:

Saepe tibi pater est, saepe legendus avus.
Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,

Tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras,
Et quoscumque sacris addidit ille dies.
15 Annue conanti per laudes ire tuorum,

Deque meo pavidos excute corde metus.
Da mihi te placidum, dederis in carmina viris:
Ingenium voltu statque caditque tuo.
Pagina iudicium docti subitura movetur
20 Principis, ut Clario missa legenda deo.
Quae sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis cum tulit arma reis.

Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.

25 Si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
Auspicio felix totus ut annus eat.

30

Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno
Constituit menses quinque bis esse suo.

Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
Curaque finitimos vincere maior erat.

Est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum:
Erroremque suum quo tueatur, habet.

Quod satis est, utero matris dum prodeat infans, Hoc anno statuit temporis esse satis. 35 Per totidem menses a funere coniugis uxor Sustinet in vidua tristia signa domo. Haec igitur vidit trabeati cura Quirini, Cum rudibus populis annua iura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus: Haec generis princeps, ipsius ille pater: Tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus, Quae sequitur, numero turba notata fuit. At Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, Mensibus antiquis praeposuitque duos.

40

45 Ne tamen ignores variorum iura dierum, Non habet officii lucifer omnis idem.

Ille nefastus erit, per quem tria verba silentur: Fastus erit, per quem lege licebit agi. Nec toto perstare die sua iura putaris: 50 Qui iam fastus erit, mane nefastus erat. Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, Verbaque honoratus libera praetor habet. Est quoque, quo populum ius est includere saeptis: Est quoque, qui nono semper ab orbe redit. 55 Vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit; Nonarum tutela deo caret. omnibus istis Ne fallare cave proximus ater erit. Omen ab eventu est: illis nam Roma diebus Damna sub averso tristia Marte tulit. Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

60

1. A.K.IAN.F

Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum,
Inque meo primus carmine Ianus adest.
65 Iane biceps, anni tacite labentis origo,
Solus de superis qui tua terga vides,
Dexter ades ducibus, quorum secura labore

« ForrigeFortsæt »