Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Ignotum tragicae genus invenisse Camenae Dicitur et plaustris vexisse poëmata Thespis, Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora. Post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis Et docuit magnumque loqui nitique cothurno. Successit vetus his comoedia, non sine multa Laude; sed in vitium libertas excidit et vim Dignam lege regi; lex est accepta chorusque Turpiter obticuit sublato jure nocendi. Nil intentatum nostri liquere poëtae, Nec minimum meruere decus, vestigia Graeca Ausi deserere et celebrare domestica facta, Vel qui praetextas vel qui docuere togatas. Nec virtute foret clarisve potentius armis Quam lingua Latium, si non offenderet unum Quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, O Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non Multa dies et multa litura coërcuit atque Perfectum decies non castigavit ad unguem. Ingenium misera quia fortunatius arte Credit et excludit sanos Helicone poëtas Democritus, bona pars non ungues ponere curat, Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium nomenque poëtae, Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit. O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam! Non alius faceret meliora poëmata; verum Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi; Munus et officium nil scribens ipse docebo, Unde parentur opes, quid alat formetque poëtam; Quid deceat, quid non; quo virtus, quo ferat error. Scribendi recte sapere est et principium et fons: Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Partes in bellum missi ducis, ille profecto Reddere personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae morumque jubebo Doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. Interdum speciosa locis morataque recte Fabula nullius veneris, sine pondere et arte, Valdius oblectat populum meliusque moratur Quam versus inopes rerum nugaeque canorae. Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere. Dicat Filius Albini, Si de quincunce remota est
Uncia, quid superat ? Poteras dixisse. Triens. Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?
Semis. At haec animos aerugo et cura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro et levi servanda cupresso? Aut prodesse volunt aut delectare poëtae, Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae. Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta Percipiant animi dociles teneantque fideles; Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ficta voluptatis causa sint proxima veris, Nec quodcunque volet, poscat sibi fabula credi, Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. 340 Centuriae seniorum agitant expertia frugis, Celsi praetereunt austera poëmata Ramnes: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando pariterque monendo; Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit Et longum noto scriptori prorogat aevum. Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus; Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens, Poscentique gravem persaepe remittit acutum ; Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est ? Ut scriptor si peccat idem librarius usque, Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem: Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus. Verum operi longo fas est obrepere somnum. Ut pictura, poësis: erit, quae, si propius stes, Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes. Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, Judicis argutum quae non formidat acumen; Haec placuit semel, haec decies repetita placebit. O major juvenum, quamvis et voce paterna Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus Recte concedi. Consultus juris et actor Causarum mediocris abest virtute diserti Messalae nec scit quantum Cascellius Aulus, Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis Non homines, non di, non concessere columnae. Ut gratas inter mensas symphonia discors Et crassum unguentum et Sardo cum melle Offendunt, poterat duci quia coena sine istis: Sic animis natum inventumque poëma juvandis, Si paulum summo decessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, Indoctusque pilae discive trochive quiescit, Ne spissae risum tollant impune coronae: Qui nescit versus tamen audet fingere. Quidni? Liber et ingenuus, praesertim census equestrem Summam nummorum vitioque remotus ab omni- Tu nihil invita dices faciesve Minerva; Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris, in Maeci descendat judicis aures
Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis: delere licebit,
Quod non edideris; nescit vox missa reverti. Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones; Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor et nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit; dictae per carmina sortes, Et vitae monstrata via est; et gratia regum Pieriis tentata modis, ludusque repertus Et longorum operum finis: ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae solers et cantor Apollo. Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena, Nec rude quid possit video ingenium; alterius sic 410 Altera poscit opem res et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit Venere et vino; qui Pythia cantat Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. Nec satis est dixisse: Ego mira poëmata pango; Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est Et, quod non didici, sane nescire fateri, Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, Assentatores jubet ad lucrum ire poëta Dives agris, dives positis in fenore nummis. Si vero est, unctum qui recte ponere possit Et spondere levi pro paupere et eripere atris Litibus implicitum, mirabor, si sciet inter- Noscere mendacem verumque beatus amicum. Tu seu donaris seu quid donare voles cui, Nolito ad versus tibi factos ducere plenum Laetitiae; clamabit enim Pulchre! bene! recte! Pallescet super his, etiam stillabit amicis Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis Et torquere mero, quem perspexisse laborant, An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Quintilio si quid recitares, Corrige sodes Hoc, aiebat, et hoc; melius te posse negares, Bis terque expertum frustra, delere jubebat Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomptis allinet atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus; non dicet: Cur ego amicum Offendam in nugis? Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre. Ut mala quem scabies aut morbus regius urget Aut fanaticus error et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam, Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum Clamet, Io cives! non sit, qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem, Qui scis, an prudens huc se projecerit atque Servari nolit? Dicam Siculique poëtae Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465 Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis; Invitum qui servat, idem facit occidenti. Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, jam Fiet homo et ponet famosae mortis amorem. Nec satis apparet, cur versus factitet, utrum Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus: certe furit ac velut ursus Objectos caveae valuit si frangere clathros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus; Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
« ForrigeFortsæt » |