Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

SUMPTIBUS LIBRARIE GYLDENDALIANE (HEGELIORUM PATRIS ET FILII).

TYPIS EXCUDERUNT JOERGENSEN ET SOCII.

(M. A. HANNOver).

[blocks in formation]

Quum abhinc annos prope octo alteram huius voluminis

partem edidi, cur priorem retinerem, causam attuli omnibus acceptissimam, Studemundi Cistellariæ editionem brevi prodituram esse, virumque doctissimum mihi suasisse, ne ante quam eam vidissem, fabulam temporum iniuria tam male habitam ederem. Quam editionem adhuc non ego magis, quam omnes harum litterarum studiosi cupide exspectamus, nec dubito quin, ubi ea apparuerit, futurum sit ut mea, quamvis priores antecedat, tamen multo inferior videatur eo, quod hodie re vera effici possit; nam palimpsesti schedas, quas ante aliquot annos examinare inceperam, tam valetudine quam negotiis districtus relinquere coactus sum, nec invitus relinquebam, quoniam Studemundi copias exstare brevique publici iuris fore putabam. Sed absolutis ceteris meæ editionis partibus quum nec bibliopola amicissimus opus imperfectum manere pateretur, nec ipse ætate iam provecta diutius morari auderem, mea, qualiacunque sunt, edidi.

In hac autem parte eatenus ab eo consilio, quod in ceteris secutus sum, declinavi, quod paulo uberiorem attuli codicum varietatem. Nam quum hoc mihi ab initio proposuissem, ut ab inutilibus omnibus abstinerem, ne farragine variarum scripturarum legentium animi turbarentur et fatigarentur, ideoque in prioribus Plauti fabulis unius codicis Palatino-Vaticani (B) varietatem attulissem, quoniam postea invento XIII sæculi codice Ambrosiano I 257 novum subsidium accessisse videbatur, hic et huius (E) et Britannici codicis (I) varietatem attuli, non quo multum hac re profectum crederem, sed quo magis appareret,

« ForrigeFortsæt »