Billeder på siden
PDF
ePub

sed his etiam plura accesserunt, quae me Tibi devinctissimum facere deberent. Tu enim, quum Halis, urbe mea patria, studiorum causa recessum tranquillum quaereres, paternam meam domum habitationis Tuae sedem elegisti. Ita familiae meae, parentum, meus, fratrumque interior factus es amicus: Tu fuisti parentum deliciae, Tu mihi et fratribus exemplar probitatis, industriae, eruditionis. Ex illo tempore amicitia et familiaritas, quae Tibi nobiscum intercesserat, etiam quum Halis discessisses, firma et perpetua mansit. Per litteras enim subinde non solum Tui memoriam periucundam renovabas, sed documenta etiam dabas Tui perpetui in nos amoris. Itaque quum triginta uno abhinc annis Collaboratoris munus in Gymnasio nostro vacuum esset, Tu patruo Tuo, tum Rectori Gymnasii, auctor gravis fuisti me Halis Weilburgum arcessendi. Tua auctoritas valuit. Ego honorifice vocatus patriam reliqui ac non invitus huc profectus sum. Tuo igitur amori, Tuae benevolentiae, Tuo favori debeo quodammodo sedem hanc

peregrinam, quo ex patria cessi. Hanc sedem ex illo tempore numquam mutavi, quamvis saepe alio concedere admonitus atque vocatus. A discipulis enim semper reveritus et honoratus, a collegis non neglectus, a civibus cultus innumeras hic voluptates cepi, labores scholasticos aequo animo ac lubenter tuli, amicitias contraxi, coniugium conciliavi. Quo factum est, ut sedem hic figere perpetuam constituerem, praesertim quum locus ipse a magno hominum tumultu vacuus, regio autem ea sit, quae ab omnibus, qui eam viderunt, amoenissima habeatur. Hanc sedem tranquilli otii, quo optime, ut scis, usus sum, Tibi unice debeo, Vir carissime. Quo autem amore iam ante quadraginta annos me complexus es, eodem me amplecti numquam desiisti. Publicum ergo hoc sit opus monumentum mutui mei summi in Te amoris, meae venerationis, mei grati animi! Accipe illud aequo et benevolo animo, mecumque verum cense, quod ait Cicero, veterrimas quasque amicitias, ut ea vina, quae vetustatem ferant, esse debere no

[ocr errors]

bis suavissimas. Tu enim mihi quidem omnium, qui vivunt, es amicus veterrimus, eoque suavior et iucundior, quo pauciores ex amicis felicis illius aetatis adhuc superstites sunt. Trium iam ex illis obitum maxime deploro, quorum unus BREDOVIUS, integritate et candore animi mihi carissimus, iam ante plures annos ex vita immature discessit; alterum nunc lugeo mihi morte ereptum, VATERUM, arctissimo caritatis vinculo, ut ante iuvenilibus studiis communibus, mecum coniunctissimum. Is fuit, de quo cum Horatio dicere possum: Anima, qualem neque candidiorem terra tulit, neque cui me fuit devinctior alter. Cui quando pudor et iustitiae soror incorrupta fides, nudaque veritas, quando liberalitas et caritas in omnes, quando doctrina subtilis et litterae interiores ac reconditae, quando pietas in deum sincera et infucata ullum inveniet parem! Hunc communem nobis amicum perpetuus sopor urget; huius obitum nuper lamentati sumus. Sed illum iam lugere desinamus, et tertii meminerimus, cuius mors no

strum utrique acerbissima fuit. Is fuit, ut vulnus iam recrudescens revellam, Vir summus FR. AUG. WOLFIUS, cuius summa sunt in nostrum utrumque merita. Hunc quondam magistrum nobis meritissimum venerati sumus; hunc nobiscum omnes philologorum principem admirati sunt. De cuius ingenio, doctrina, meritis quid ego praedicem? Omnes norunt. Is postea nobis fuerat amore et benevolentia coniunctissimus; is filium meum duobus extremis vitae annis summo ac vere patrio amore complexus erat. Hunc nobis Massilia eripuit. Vae! quale praesidium, quale decus amisimus! - Ita, Vir optime, mihi iam nunc tres tantum ex pristino illo tempore vivi supersunt. Primus Tu es, cuius de Nassoviae scholis merita immortalia sunt, quem doctrina praestantem ex Antimacho Tuo novimus, quem coram compellare ac salutare bis saltem anno mihi felicissime contigit. Huc accedunt crebrae Tuae epistolae, ex quibus me eam voluptatem, quae ex carissimis iucundissimisque rebus percipi solet, capere, prorsus velim Tibi

X

persuadeas. Alter est CAR. MORGENSTERNIUS, quem mihi fortuna in remotas Russiae terras abstraxit, et quem nonnisi summum semel in anno per litteras salutare possum. Tertius est ALB. GERH. BECKERUS, cum quo mihi frequens et iucundum est commercium litterarum, et quem ante hos tres annos in patria sua urbe Quedlinburgi post multos annos coram salutare contigit. Ita sunt res humanae, mobilis et inconstans fortuna; infra enim lunam nihil est nisi mortale, fragile, caducum: aeterna autem gloria virtutis, cuius Tu es custos rigidusque satelles. Tu vive diu Tibi, Tuis, patriae, scholis! Vive diu! Vale mihique favere perge!

Weilburgi die Tuo natali a. d. VI. Nonas Maias

MDCCCXXVI.

« ForrigeFortsæt »