Billeder på siden
PDF
ePub

PRAEFATIO.

Redeo tandem aliquando post triginta fere annos ad Ovidium meum, quem tanto temporis spatio interiecto neglectum ac fere iacentem reliqui. Ex quo enim Ovidii Fastos primus omnium germanice 1) reddidi, huius poetae atque eius carminis numquam fere, saltem raro curam habui, etsi tum quidem in praefatione germanicae interpretationis me commentarios 2) in hoc Ovidii poëma uberiores brevi post editurum promiseram. Hoc promissum

1) Huius interpretationis inscriptio est: Des P. Ovidius Naso Festkalender, übersetzt von I. P. Krebs. Frankf, a, M. 1799. 8. Haec prima est interpretatio germanica omnium huius poematis librorum. Multa tamen in ea sunt, dico aperte, quae male intellexi et praepostere ac temere verti, multa, quac nunc mutanda, delenda, recidenda duco. Nec mirum ideo mihi ipsi videbatur, quod haec mea interpretatio toties in Gierigii iustam reprehensionem incurrisset, etsi rursus eadem diligentius inspecta ipsum nonnumquam ab erroribus avertere potuisset, ut I, 672.

2) In his vere scribendis tum per duos annos occupatus fui cosque fere usque ad finem perduxi. Sed post opere finito ani`madverti', multa praeterea esse legenda, quae nondum ad manus essent, de multis ulterius esse quaerendum ac disceptandum. Postea aliis ab hac re prorsus alienis multis laboribus hoc'opus est plane interruptum, nec umquam a me, quod sentio, absol. vetur ac perficietur.

་་

nondum servavi, nec umquam seryabo, praesertim quum maximam partem eorum, quae afferenda erant, Gierigii editoris Fastorum optimi diligentia atque doctrina nunc iam praeripuerit. Etenim hoc opus, cui hanc praemisi praefationem, nihil tale praestat, quum in usum scholarum et inferiorum et superiorum editum sit: quod mirum fortasse videbitur multis, qui grammaticam et historicam interpretationem eamque uberiorem editionum talium finem atque consilium esse opinantur.

Nondum inter se consentiunt, qui exemplaria veterum scriptorum in usum scholarum curant, num quid praeter scriptorum verba addendum sit, nec ne. Nonnulli enim iique plurimi textum, quem vocant, sine ulla prorsus annotatione huic usui sufficere censent; alii textui comitem addunt annotationem criticam, grammaticam et historicam aut brevem aut longam 3). Ex his mihi illa

6) Saeculum nostrum feracissimum est talium editionum, quac multae ex typographia Manhemiana, Halensi, Tauchnitiana, Weigeliana, Hahniana et Teubneriana prodeunt. De principatu bibliopolae inter se certant; neque tamen umquam laudabo eas, quae litteris minusculis ac versibus sine ullo fere spatio coarctatis textum scriptorum ita reddunt, ut oculorum lectoris aciem obtundant et corrumpant; non cas, quae emendatissimum quidem ab hominibus doctissimis multis annotationibus praegravant; non eas, quae aut mendis operarum corruptissimae sunt, aut malo chartae habitu litterarumque forma deformantur. Quid in hac re typographia librarii mei honestissimi praestiterit, hoc specimen esto. Ceterum non inutile fuerit historiam talium editionum a primis typographiae annis usque ad nostra tempora pertexere, in eaque maxime rationem variam ac saepe diversam, quam secuti sunt editores, accurate exponere.

prior scriptores edendi ratio omnino altera potior videtur. Haec enim altera plerumque omnibus difficultatibus, quibus verba cuiuscumque fere scriptoris premuntur, occurrere ac tollere studet, ita ut, quae lectores adolescentes non satis eruditos et doctos impedire et perturbare possint, facilia ac dilucida reddat. Saepe ne id quidem satis est; explanant etiam locos non ita difficiles, verba verbis mutant, addunt germanicam interpretationem, res omnes antiquas fusius narrant, praecepta grammatica exponunt, aliorum doctorum libros testes rerum adducunt; quae omnia ad adolescentium lectorum usum coacervant, quasi hic cornu abundantiae omnis eruditionis effundendum esset. Bona sane et lectoribus illis plerisque exoptissima ratio. Verum enim vero, ut, quod sentio, fatear, illa quidem contemnenda mihi maxime videtur. Exoptata certe et commoda est lectoribus, sed noxia ac perniciosa: tollit enim omne eorum iudicium, omnem industriam, studium, laborem. Explicata, illustrata, expedita sunt omnia, quae difficilia, obscura, contorta fuerunt. Quin ipsa etiam attentio tollitur; qua sublata, tollitur disciplina scholastica. Attentus enim nonnisi is erit, qui, quas difficultates locus aliquis habeat, ipse invenerit, neque tamen sua litterarum antiquarum scientiá aliorumque librorum auxilio quidquam reperire potuerit, quod difficultatem omnem tollere, quaeque ambigua erant, explanare, nodosque, satis expedire ac solvere posset. Sublata igitur erit adolescentis quamvis optimi attentio, si, quae obscura ipsi vide

bantur, nullo suo labore, mulla opera, nullo studio in edito suo exemplari illustrata invenerit. Ita vero etiam magistro bono atque erudito gaudium quoddam minuetur et adimetur, si quam solutionem et illustrationem locorum difficilium et obscurorum discipulis nullo ipsorum labore iam notam cognoscet. Eripietur enim ei iucunda quaedam occasio Socratica ratione discipulos ad eum locum ducendi, quo ducti explicationem et illustrationem ipsi invenire possint. His de causis hanc vulgarem editiones in usum scholarum adornandi rationem noxiam atque perniciosam duco. Profecto, si hae editiones omnia ipsae explanant, quae explanare magistrorum est, scholis plane carere possunt discipuli ac fieri avtodidano. Nonnisi in schola puer docendus est, quidquid ipsi obscurum ac difficile intellectu fuerit. Unus tantum, quod sciam, ex omnibus interpretibus, qui in editione scriptorum veterum in discipulorum usum elaborarunt, ad illud exemplar, quod quaero, proxime accedere videtur. Is est Aug. Matthiae, vir utriusque antiqui sermonis scientissimus, qui fere nihil explanat, alios autem veterum locos sive graecos sive latinos addit, quibus et sermonis et rei alicuius historicae difficultatem tollat. Eiusmodi sunt, quae ille ad Ciceronis Orationes et Epistolas ab ipso editas in margine infra posuit. Nondum tamen mihi vir ille doctissimus perfectissimam speciem omnino videtur esse assecutus. Quid ergo tu censes, quaeret aliquis, qua ratione tales editiones adornandae

[ocr errors]

sint?

Primum ante omnia duco textum esse ad optimorum librorum fidem accuratissime emendatum et typis expressum: quod utique, etsi omnes fere hunc titulum prae se ferunt, paucissimarum editionum est proprium. Alte. rum, quod addatur, sit vel omnis codicum et editionum veterum lectionis diversitas, vel variantium lectionum potiorum delectus. Tertium addantur similes loci, in quibus eadem vel loquendi ratio vel sententia invenitur. Quartum proferantur aliorum veterum loci, qui testes alicuius dictae rei sint, Ita multa in editione erit materia, in qua exerceri possint adolescentes; multa, qua magister et adiuvętur, et scientiam et doctrinam suam exhibere possit. In re critica nihil addatur, quod lectorum iudicium et acumen aut tollere aut aliquo ducere et dirigere possit, praeterquam quod textus eam praebet lectionem, quae editori hucusque omnium potior videtur esse. Ita suo quisque iudicio stabit et utetur. In rebus autem grammaticis et historicis, in quibus hodie interpretes largam suae et alienae doctrinae copiam effundunt, sexcenties dicta et cocta repetunt ac recoquunt, nihil fere explicetur, omnia magistrorum doctrinae permittantur, quibus veterum additi loci, ut testes locupletissimi atque certissimi, maxime inservire possunt, et ab omnibus certe gratissimo animo accipientur. Editor, si quid habet, quod tamquam novum magistrum doceat, id doceat in singularibus libris, vel in maioribus editionibus, non in iis, quae dicuntur in usum scholarum, Aliae esse debent hae, aliae illae.

« ForrigeFortsæt »