Billeder på siden
PDF
ePub

LIBER TERTIUS.

Bellice, depositis clypeo paullisper et hasta,

Mars, ades, et nitidas casside solve comas.
Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poëtae.

[ocr errors]

A te, qui canitur, nomina mensis habet. 5 Ipse vides manibus peragi fera bella Minervae ; Num minus ingenuis artibus illa vacat? Palladis exemplo ponendae tempora sume Cuspidis; invenies, et quod inermis agas. Tum quoque inermis eras, quum te Romana sacerdos Cepit, ut huic urbi semina digna dares,

10

Silvia Vestalis

[ocr errors]

quid enim vetat inde moveri ? Sacra lavaturas mane petebat aquas,

3. Un. poetis. 6. Meliores Num m., quod c. Neap. Hs rec. ceteri Non m. 7. Un. Pallados. 8. Multi Cassidis. Melior, et quod, alii ecquid. 9. Hs mav. Troiana s., ut Horat. Od. III, 3, 23. Troica sacerdos et Stat. Silv. I, 2, 192. Dardana sacerdos, I. F. Gruner in Actis soc. Ien. III, p. 46, mav, regina s., ut ap. Virg. A. I, 277. donec regina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. 10. Tres melior, digna, quod Hs. rec., ceteri magna. Cf. II, 383. 11. Unus tantum Ilia, quod Hs rec., ceteri omnes Silvia, quod ego c. Gierig. restitui. Cf. 45. II, 383. De hac nominis varietate multa disseruit Iac. Perizonius ad Aeliani Var, Histor. VII, 16. P. 385 ed. Kühnii. Quae aqua fuerit, disces ex Serv, ad Virg. A. VII, 150, Vestae libari non nisi de Numicio flumine licebat. Plures quis enim.

Ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
Ponitur e summa fictilis urna coma.

Fessa resedit humi, ventosque accepit aperto
Pectore, turbatas restituitque comas.

Dum sedet, umbrosae salices volucresque, canorae
Fecerunt somnos, et leve murmur aquae.
Blanda quies victis furtim subrepit ocellis,
Et cadit a mento languida facta manus.

Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque cúpitam,
Et sua divina furta fefellit ope.

Somnus abit: iacet illa gravis. Iam scilicet intra
Viscera, Romanae conditor urbis, eras.

15

20

Languida consurgit, nec scit, cur languida surgat, 25
Et peragit tales arbore nixa sonos:

Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni
Vidimus! An somno clarius illud erat?
Ignibus Iliacis aderam, quum lapsa capillis

Decidit ante sacros lanea vitta focos.

30

13. Alii molli declivam, alii mollem declivi, un. mollem declivo. 14. De Tarpeia Vestali Propert, IV (V), 4, 16, at illi Urguebat mediumfictilis urna caput, 15. Meliores humi, quod Hs rec., ceteri humo. 16. Duo composuitque, quod Hs placet. 17. Un, sonorae, Virg. E, I, 55, tibi saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti Saepe levi somnum suadebit inire susurro. Horat, Epod, II, 26. Queruntur in silvis aves, Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves. 19. Un, qu, blan▪ dis, alius captis, Duo furtim victis obrepsit ―plerique subrepsit, alii victos oppressit ocellos aut suppressit, sex subrepit, quod Hs rec. Idem tamen mav, victos obrepsit ocellos. 21. Duo praestant, et Diomedes cupitam, quod Hs rec., ceteri omnes cupita. Priscian. XVIII, 23. Omnes auctores, potior illius, et illum, et illo. Terent, Adelph. V, 4, 17. Ille alter sine labore patria potitur commoda. 23. Un, Clam, multi Nam, 24. Duo Romuleae, Tres melior, eras, quod Hs rec,, ceteri erat. 25. Meliores nec scit, quod Hs rec., ceteri nescit. Unus: Languida quum surgat, nescit, cur eleganter, ut ait Hs. 26. Un. Et spargit - Duo nixa preces. 29. Plurimi collapsa, un, sparsa. 30. Un, optim, linea,multi laurea, un, aurea, alii vitta soluta f.

palmae

Inde duae pariter visu mirabile
Surgunt. Ex illis altera maior erat,
Et gravibus ramis totum protexerat orbem,
Contigeratque nova sidera summa coma.
35 Ecce meus ferrum patruus molitur in illas!
Terreor admonitu, corque timore micat.
Martia picus avis gemino pro stipite pugnant
Et lupa. Tuta per hos utraque palma fuit.
Dixerat: et plenam non firmis viribus urnam
Sustulit. Implerat, dum sua visa refert. -
Interea crescente Remo, crescente Quirino,
Coelesti tumidus pondere venter erat.
Quo minus emeritis exiret cursibus annus,
Restabant nitido iam duo signa deo:

40

45 Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur, Virgineas oculis opposuisse manus.

50

Ara deae certe tremuit, pariente ministra,
Et subiit cineres territa flamma suos.

Haec ubi cognovit contemptor Amulius aequi,
Nam raptas fratri victor habebat opes
Amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit :
In sicca pueri destituuntur humo.

[ocr errors]

Unus me

31. Un. Sede duae, unde Hs coni. Aede aut Ecce d. morabile, duo miserabile, Simile visum Astyagis, qui, auctore Iustino I, 4 per somnum vidit, ex filia vitem nasci, cuius palmite omnis Asia obumbraretur. 33. Quat, pertexerat, novem praetexerat. 34. Octo nova, quod Hs rec., ceteri sua. 36. Edd. quaed, a monitu, Multi pavet, duo salit, duo tremit, un, vacat. 37. Plurimi pugnat, un, pugnans. Plin. H. N. X, 18, 20. Pici Martio cognomento insignes et in auspicatu magni. cf. ad 54. 40. Un, sua verba, un. ex opt. sata verba; an rata v addit Hs. 44. Tres sua signa. Edd. quaed, signa polo. Cf. IV, 688. 45. Duo Ilia, quod hic non rec, Hs. 46. Un. praeposuisse. Cf. VI, 614. De Vestae simulacro cf. VI, 295. Pausan. Corinth, 35.

ἐν τῷ τῆς Ἑστίας ἄγαλμα μέν ἐστιν οὐδὲν, βωμὸς δὲ, καὶ ἐπ' αὐτοῦ θύουσιν Ἑστίᾳ. 50. Un, raptor. - Multi fratris, 51. Tres m. pueros. Cf. II, 385.

Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
Et picum expositis saepe tulisse cibos?
Non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,

Nec taceam vestras, Faustule pauper, opes.
Vester honos veniet, quum Larentalia dicam:
Acceptus Geniis illa December habet.
Martia ter senos proles adoleverat annos,

Et suberat flavae iam nova barba comae : Omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadae fratres iura petita dabant.

55

60

Saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti,
Et redigunt actos in sua rura boves.

Ut genus audierunt, animos pater editus auget,
Et pudet in paucis nomen habere casis:
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,
Regnaque longaevo restituuntur avo.

65·

54. Idem Plutarch. Quaest. Rom, 21. Tòv devoxohánInv oi Aaτῖνοι σέβονται καὶ ἀπέχονται πάντες ἰσχυρῶς τοῦ ὄρνιθος, ὡς ἄρα τοῖς περὶ Ῥωμύλον καὶ Ῥῶμον ἐκτεθεῖσιν οὐ μόνον λύκαινα θηλὴν ἐπεῖχεν. Ὡς ἄλλον ἄλλου θεοῦ, καὶ τοῦτον Αρεος ἱερὸν voμícovoi tòv opviv. 55. Duo tantum Larentia, ut ab omnibus fere, etiam Graecis nominatur, idq, rèc. Hs, ceteri omnes Laurentia, Plutarch, Quaest. Rom. 34. Τῇ Λαρεντίᾳ ποιοῦσι τὸν ἐναγισμὸν, Ty tòv καὶ χοὰς ἐπιφέρουσιν ἐπὶ τὸν τάφον, τοῦ Δεκεμβρίου μηνός. 57. Unus tantum ex opt, Larent,, quod c. Neap. Hs, rec, ceteri omnes Laur. 58. Virg. G. I, 300. Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur, Mutuaque inter se laeti convivia curant, Invitat genialis hiems, Frequens loquendi formula: Genio suo indulgere. 59. Nonn, senis - annis. 61. Quid, ministris. 63. Quid, redeunt. 64. Plures raptos, - Melior. rura, quod Hs rec., duo tecta, un, castra, ceteri iura, quod Taubn. -placet. Iidem ap. Liv. I, 4 in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere. 65. Duo audierunt, quod Hs rec., ceteri audierant. - Quinq. ex opt, agnitus aug., quod Hs rec., ceteror, lect. editus rec, Burm. 66. Quatuordec, et melior, paucis, quod Hs rec,, ceteri parvis.

70

Moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt,
Non tamen expediit transiluisse Remo.

Iam, modo qua fuerant silvae pecorumque recessus,
Urbs erat, aeternae quum pater urbis ait:
Arbiter armorum, de cuius sanguine natus

Credor, et ut credar, pignora certa dabo, 75 A te principium Romano ducimus anno:

80

Primus de patrio nomine mensis eat.

Vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
Dicitur haec pietas grata fuisse deo.

Et tamen ante omnes Martem coluere priores;
Hoc dederat studiis bellica turba suis;
Pallada Cecropidae, Minoïa Creta Dianam,
Vulcanum tellus Hypsipylea colit:
Iunonem Sparte Pelopeïadesque Mycenae :
Pinigerum Fauni Maenalis ora caput.

69. Un. fuissent, alius feruntur. 70. Cf. II, 134 et IV,840. 71. Plures, etiam melior, qua, quód Hs rec., ceteri quae. Duo nemorumque, quod Burm, placet, tres pecudumque. 73. Plus quatuor natus Credor, quod c. Ciof, rec. Hs,, ceteri credor Natus, unus semine natus. 74. Nonn, certa, quod Hs rec., ceteri plures multa. Mitsch, dato, ut Phaethon in Ovid. M. II, 38. Pignora da, gentior, per quae tua fera propago credar. 75. Potiores ducimus, quod Hs rec., ceteri dicimus. 76. Octo eat, quod Hs rec., ceteri erit, duo eris. 77. Noster M. XIV, 815. Rata sit verborum summa tuorum. 80. Multi Haec. Hs mav. dederit. 81. Hinc Athenae ap, Nostr. M. VII, 399. Palladiae arces, et In Creta Gnossii

.us

II, 709. Mercuri gratam Minervae despectat humum. maxime, in quorum nummis cum epigraphe Kvwooio Diana cum pharetra incisa est. A monte Dictaco eadem Dictynna. Dicaearchus 118. φασὶ δ ̓ ἐν Κρήτῃ πόλιν εἶναι Φαλάσαρνα — ἔχουσαν καὶ ἱερὸν ̓Αρτέμιδος ἅγιον, καὶ καλεῖσθαι τὴν θεὸν Δίκτυναν. A Lemno Vulcanus Anuvios, Hinc Vulcania Lemnos ap. Valer. Flacc. II, 78. 82. Alii Hypsipylaea. 83. Cf. VI, 47. Homer. II, IV,51. Ἤτοι ἐμοὶ τρεῖς μὲν πολὺ φίλταταί εἰσι πόληες, Αργος τε, Σπάρτη τε καὶ εὐρυάγυια Μυκήνη. 84. Multi Piniferum, un, Cornigerum, Cf. II, 271.

« ForrigeFortsæt »