Billeder på siden
PDF
ePub

Iam dederat cantum lucis praenuntius ales,

Quum referunt iuvenes in sua castra pedem. Carpitur attonitos absentis imagine sensus

Ille: recordanti plura magisque placent. Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, Neglectae collo sic iacuere comae,

770

Hos habuit vultus, haec illi verba fuere,

Hic decor, haec facies, hic color oris erat.
Ut solet a magno fluctus languescere flatu,
Sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet:
Sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,
Quem dederat praesens forma, manebat amor.

775

Ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris

Comparat indigno vimque dolumque toro. Exitus in dubio est. Audebimus ultima, dixit. Viderit, audentes forsne deusne iuvet.

780

Cepimus audendo Gabios quoque. Talia fatus

Ense latus cinxit, tergaque pressit equi.

Accipit aerata iuvenem Collatia porta,

785

Condere iam vultus sole parante suos,

[ocr errors]

767. Alii multi cantus. Virg. Moret. 2. Excubitorque diem cantu praedixerat ales, Theocr. Ia, XVIII, 56. ἐπεί κα πρῶτος ἀοιδὸς Ἐξ εὐνᾶς κελαδήσῃ ἀνασχὼν εὔτριχα δειράν. 768. Plurimi pedes, 770. Quinq. Illa. Un. pulchra, unde Hs coni. Illa record, pulchra m. vel plusque m. Ita Chariton, de Chaer, et Callirrh. II, 4. Kai πάντων ἀνεμιμνήσκετο· τοῦ προςώπου, τῆς κόμης, πῶς ἐστρά φη, πῶς ἐνέβλεπε, τῆς φωνῆς, τοῦ σχήματος, τῶν ῥημάτων. 772. Optimor. et multor. auct. Hs rec. Neglectae, ceteri Iniectae. 773. Tres cultus. 774. Multi hic color, h. f., hic decor oris erat. 776. Sex fuit ante, t. 779. Hs mav. incesti, 780. Praestantiores dolumque, quod Hs rec., ceteri metumque. 782. Un. audaces. Multi Forsque Venusque iuvant, quinq. Forsque Deusque, alii Forsque metusque, un. Forsve metusve, tres Forsne deusne, unde Hs nostr. lect. fecit et rec. 784. Decem cingit, quod Hs rec., ego ceteror. lect. servavi.

790

Hostis, ut hospes, init penetralia Collatini:

Comiter excipitur: sanguine iunctus erat.

Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum
Infelix epulas hostibus illa suis,

Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somni,
Nox erat, et tota lumina nulla domo.
Surgit, et auratum vágina liberat ensem,
Et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
795 Utque torum pressit, Ferrum, Lucretia, mecum est,
Natus, ait, regis, Tarquiniusque loquor.
Illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi,
Aut aliquid toto pectore mentis habet...

800

Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis
Parva sub infesto quum iacet agna lupo.

Quid faciat? pugnet? vincetur femina pugna.

Clamet? at in dextra, qui necet, ensis adest..
Effugiat? positis urgentur pectora palmis;

Tunc primum externa pectora tacta manu.

[ocr errors]

805 Instat amans hostis precibus, pretioque, minisque :

Nec prece, nec pretio, nec movet ille minis.

[ocr errors]

787. Ex uno Hs rec. Collatina, ego c. Gierig, ceteror, lect, servavi, 788. Duodecim accipitur, quod Burm, placet. 789. Ita Noster M. VI, 472. Proh Superi! quantum mortalia pectora caecae noctis habent! 791. Meliores somni, quod Hs rec., ceteri somnum. 793. Nonn, étiam melior. aurața. Un, deripit, quod Hs placet, non tamen rec. 795. Liv. 1. c. Tace, Lucretia! Sextus Tarquinius sum: ferrum in manu est. 796. Ex duodec. Burm. rec. loquor, ceteri vocor. 799. Alii tremuit quondam ut, un, fremit 801. Hs e melior, ree, pugna, ceteri pugnans. 802. Octo necet, quod Hs rec., ceteri vetet aut vetat. — Idem ex optimo et tribus aliis rec, adest, ceteri erat, 803. Omnes fere urgentur, quod c. Gierig. servavi; unus tantum urgetur, quod c. Modio Novant, lectt. Ep. 63. rec. Hs. Liv. 1. c. sinistraque manu mulieris pectore oppresso. 804. Omnes Tunc, quod restitui, practer duos, ex quib. Nunc Hs rec. 805. Hoc ordine duo optimi libri, quem Hs rec., ceteri pretio, precibusque, minisque. Liv. 1. c. tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, 806. Tres valet, quod Burm. placet.

Nil agis; eripiam, dixit, pro crimine vitam:
Falsus adulterii testis adulter erit..
Interimam famulum, cum quo deprensa fereris.
Succubuit famae victa puella metu.

810

Quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet.
Heu quanto regnis nox stetit una tuis!
Iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis,
Ut solet ad nati mater itura rogum;
Grandaevumque patrem fido cum coniuge castris.
Evocat: et posita venit uterque mora.

815

Utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt,
Cui paret exsequias, quove sit icta malo.

Illa diu reticet, pudibundaque celat amictu

Ora. Fluunt lacrimae more perennis aquae.

820

Hinc pater, hinc coniux lacrimas solantur, et orant,
Indicet: et caeco flentque paventque metu.

Ter conata loqui, ter destitit, ausaque quarto,
Non oculos adeo sustulit illa suos.

Hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar, inquit, 825
Eloquar infelix dedecus ipsa meum.

Quaeque potest narrat. Restabant ultima; flevit,
Et matronales erubuere genae.

[ocr errors]

807. Burm. e plerisq. pro crim, rec., ceteri per crimina, quod Hs servavit ; ille tamen mav, sub cr,

808. Meliores erit, quod

Hs rec., ceteri ero, un. erat. 809. Un, ex optim, quocum, Hs

mav, quicum. Liv. 1. c. Ubi obstinatam videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum, ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. 810. Un. femina victa metu. 812. Quat. quantum dedit, tres tulit, un. quantum — obstitit, 813. Multi sparsis. 814. Un, Ut sedet. 816. Un. Convocat, Hs mav. Ut posita mora, Utque. plerisq, malo rec., ceteri modo. 820. Sex fluentis aq.

-

818. Hs e

82. Duo

lacrimis. 822. Tres faventque. 823. Quat, deficit, 824. Decem ad eos, septem adeo, quod Hs rec., ceteri ideo. Ille coni, tamen ab humo,

830

Dant veniam facto genitor coniuxque coactae.
Quam, dixit, veniam vos datis, ipsa nego.
Nec mora; celato figit sua pectora ferro,

Et cadit in patrios sanguinolenta pedes.
Tunc quoque iam moriens, ne non procumbat honeste,
Respicit. Haec etiam cura cadentis erat.

835 Ecce super corpus communia damna gementes,
Obliti decoris, virque paterque iacent.

840

Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit,
Fixaque semanimi corpore tela rapit;

Stillantemque tenens generoso sanguine cultrum,

Edidit impavidos ore minante sonos:

Per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem,
Perque tuos Manes, qui mihi numen erunt,
Tarquinium poenas profuga cum stirpe daturum.
Iam satis est virtus dissimulata diu.

845 Illa iacens ad verba oculos sine lumine movit,
Visaque concussa dicta probare coma.

Fertur in exsequias animi matrona virilis,
Et secum lacrimas invidiamque trahit.

[ocr errors]
[ocr errors]

829. Duo facti. Pleriq. coactae, quod servavi. Hs ex ceteris rec, coacto, Liv. I, 58. Consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti. 831. Un. collato, unde Hs coni, prolato. — Meliores figit, quod Hs rec., ceteri fixit. 833. Tres Hoc etiam m. Similiter de Polyxena Eurip. Hec. 568 ἡ δὲ καὶ θνήσκουσ' ὅμως πολλὴν πyóvoιav et̃xev evoxńμws neσeïv. 837. Cf. Liv. 1. c. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex vulnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, Per hunc, inquit, castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque dehinc vi possim, exsecuturum, nec illos, nec alium quemquam regnare Romae passurum. 838. Un. semanimo, alius semianimi et pro var, lect, semianimo. 840. Un, micante, unde Hs coni, minace. 844. Pro diu quinque mihi, 845. Octo adversa, quod Hs placet, Un, vertit,

Vulnus inane patet. Brutus clamore Quirites
Concitat, et regis facta nefanda refert.

Tarquinius cum prole fugit. Capit annua Consul
Iura. Dies regnis illa suprema fuit.

Fallimur? an veris praenuntia venit hirundo,

Et metuit, ne qua versa recurrat hiems?

850

Saepe tamen, Progne, nimium properasse quereris, 855 Virque tuo Tereus frigore laetus erit.

Iamque duae restant noctes de mense secundo,
Marsque citos iunctis curribus urget equos.
Ex vero positum permansit Equiria nomen,
Quae deus in campo prospicit ipse suo.
Iure venis, Gradive; locum tua tempora poscunt,
Signatusque tuo nomine mensis adest.

860

Venimus in portum libro cum mense peracto.
Naviget hinc alia iam mihi linter aqua.

850. Quat, Convocat, 852. Un, ultimus ille fuit. 853. Duo venit pr. veris hir. 854. Quat, An met. 858. Un, citis iunctos, tres citus iunctis. 860. Multi perspicit. Hs nostr. e codd. 861. Hs mav.

sua,

quia tuo mox sequatur. 864. Pro hinc Modius Novant, lectt. Ep. 63. mav. hic, ut sit Nominativus cum linter coniungendus. Quinque mea linter.

« ForrigeFortsæt »