Billeder på siden
PDF
ePub

Nec tamen id falsum: nam, dîs ut proxima quaeque,
Nunc penna veras, nunc datis ore notas.

Tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
Iuveruntque deos indicis exta sui.

450

Ergo saepe suo coniux abducta marito

Uritur in calidis alba columba focis.

Nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
Det iecur in lances, Inachi lauta, tuas.
Nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,

455

Quod tepidum vigili provocat ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus Tollitur, et patriis exserit ora vadis.

Postera lux hiemem medio discrimine signat,
Aequaque praeteritae, quae superabit, erit.

Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto
Arcadiae sacrum pontificale deae.

Te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
Hic ubi Virginea campus obitur aqua.

460 v

Unde petam causas horum moremque sacrorum? 465 Dirigat in medio quis mea vela freto?

R

447. Alii hoc f. Duo falso. · Alii quaeque est, melior, est omit. tunt. 448. Alii vetitas. In auguriis aves sunt aut praepetes aut oscines. 449. Tres volucris - Tres nuno denique. 451. Un, adiuncta, sex adducta. 452. Un. ignitis, quod Hs placet, vel quod coniec. Idaliis sive in Cnidiis.- Sex blanda col. De anseribus Capitolii servatoribus a. U.363. a. C. 391. cf. Liv. V, 47. De Iside, Inachi filia, v. Ovid. M. I, 747+ 454. Alii Inache laute, alii In, vacca aut bacca aut diva. 455. Codd. omnes Noctis; un. optim. Nocti, quod Hs rec. 456. Alii provocet. 457. Alii aethera, 461. Alii respiciet, perspiciet, conspiciet, Pro Aurora septem nupta, quod Hs rec, cgo ceter, lect, servavi. 464. Aquae ductus, Virgo aqua appellatus, ab Agrippa ductus erat a colle hortorum usque ad Campum Martium, in cuius vicinia aedes Iuturnae erat. 465. Plurimi moresque. 466. Multi diriget, alii dirigit.

[blocks in formation]

480

Ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
Propositoque fave, ne tuus erret honos.

Orta prior Luna, de se si creditur ipsi

[ocr errors]

A magno tellus Arcade nomen habet.

[ocr errors]

Hic fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque,
Nobilior sacrae sanguine matris erat,

Quae, simul aetherios animo conceperat ignes,
Ore dabat vero carmina plena dei.

475 Dixerat haec, nato motus instare sibique,
Multaque praeterea, tempore nacta fidem.
Nam iuvenis vera nimium cum matre fugatus
Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
Cui genitrix flenti, Fortuna viriliter, inquit,
Siste, puer, lacrimas! ista ferenda tibi est.
Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,
Sed deus; offenso pulsus es urbe deo.
Non meriti poenam pateris, sed numinis iram.
Est aliquid magnis crimen abesse malis.
485 Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora pro facto spemque metumque suo.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nonn.

467. Pro Ipsa Hs mav. Nympha vel Diva, ut III, 261. dictum. 468. Alii honor. 469. Un. prius Un, cr. ulli, duo illi; septem credimus ipsis. Cf. II, 289. V, 90. Arcades лçоσéληνоi. Apollon. Rhod. IV, 224. Οὔπω τείρεα πάντα, τάτ ̓ οὐρανῷ εἰ λίσσονται οἷοι δ' ἔσαν Αρκάδες ̓Απιδανῆες, ̓Αρκάδες, οἳ καὶ πρόσθε σεληναίης ὑδέονται Ζώειν φηγὸν ἔδοντες ἐν οὔρεσιν. Cf. Bredow Untersuchungen a. d. Gesch, St. 1. p. 78. 471. Alii Hinc. 473. Alii aethereos. 474. Sex nostr. legunt, quod Hs rec., alii pleno carm, vera. Cf. VI, 538. Lucan. IX, 564. Ille deo plenus effuditEst vates vdeos, Dεóλnπłos. 476. Un, Multa alius praeterito, ex quibus lectt. Hs coni. Multam praeterito. 478. Un. Arcadium, quod Hs edidit, ego repudiavi. Pro larem un, nemus, 480. Plurimi Siste precor, quinq, puer, quod Hs rec. 482. Tres Neo tamen off., alii tres: Sed tamen off. alii infenso. 483. Al. Nec mer. 484. Un, magni. Cf. IV, 311. 486. Burm, mav, sponve metumvë.

pr.,

voces.

477. Un. nimium vera.

Nec tamen ut primus maere mala talia passus :
Obruit ingentes ista procella viros.
Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmus in Aonia constitit exsul humo.

Passus idem Tydeus, et idem Pagasaeus Iason,
Et quos praeterea longa referre mora est.
Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
Ut volucri, vacuo quidquid in orbe patet.

Nec fera tempestas toto tamen horret in anno,
Et tibi crede mihi
tempora veris erunt.

[ocr errors]

Vocibus Euander firmata mente parentis

Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.

Iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.

Fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Terenti,
Adspicit, et sparsas per loca sola casas.

Utque erat, immissis puppim stetit ante capillis,
Continuitque manum torva regentis iter;

490

495

+

500

Et procul in dextram tendens sua brachia ripam, 505
Pinea non sano ter pede texta ferit;

[ocr errors]

487. Plures moeres (maeres). 488, Un. laeta, hinc Hs coni, lata, 489. Alii idem est. 491. Alii P. idem est. Alii Pegasaeus, quod Ciof, praefert. Ceterum Hs et Burm, terminationem seus praefcrunt, etsi Graeci scribunt Ilayaσałos. 493. Ex Euripid, Fragm. p. 270 ed. Valck. Απας μὲν ἀὴρ ἀετῷ περάσιμος· Απασα δὲ xdòv úvdẹì ɣevvaiq nargic. 495. Pleriq. erat in; nostr. ex septem rec, Hs. Unus: Et fera t. toto non errat in a. Horat. Od. II, 10, 15. informes hiemes reducit Iuppiter, idem Summovet. Non, si male nunc, et olim Sic erit. 496. Un. En tibi. 497. Alii et firmus mente aut et firma m., meliores nostr. idq. Hs rec. 498. Alii Italiamque, un, Ausoniamque. 500. Alii vexerat, fortasse pro rexerat. 501. Codd. fere omnes Tarenti, me liores pauci Terenti, 502. Pleriq. sparsas, alii solas. 503. Alii incultis aut intonsis 504. Sex manu, duo manus. 505. Duo lumina.

510

Neve daret saltum properans insistere terrae,
Vix est Euandri vixque retenta manu;
Dique petitorum, dixit, salvete locorum,

Tuque novos coelo terra datura deos,

Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,

Et nemorum Nymphae, Naïadumque chori!
Este bonis avibus visi natoque mihique,
Ripaque felici tacta sit ista pede!

515 Fallor? an hi fient ingentia moenia colles,
Iuraque ab hac terra cetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum?
Et iam Dardaniae tangent haec litora pinus.
Hic quoque causa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, éversaque Troja resurges;
Obruet hostiles ista ruina domos.

520

525 Urite victrices Neptunia Pergama flammae : Num minus hic toto est altior orbe cinis?

manu est

[ocr errors]
[ocr errors]

507. Alii ripae. 508. Hs mar. Euandra aut Vix, Euandre, tua Un, dira retenta, 512. Pleriq, melior. nemorum silvav, un, nemora et silvae, quod Burm. rec., tres nemorum divae, quod Hs rec.; ego rec. vulgat, prior. editt. lectionem. 513. De Paride Helenam secum rapiente Horat. Od. I, 15, 5. mala ducis ayi domum. 14. Un, Istaque felici ripa sit icta pede. 516, Un, optim, cetera turba. Un. petent, alius feret. 518. Hs coni, tantum hunc fati cr, h, locum aut huic inesse loco. 519. Alii Dardanidae, Hs mav. Dardanides. Quatuor nostr. habent. 520. Hs mav. His. Haec Aeneae de Lavinia cum Turno gesta bella describit Virg. in Aeneidos libris sex posterioribus. 521. Pallanta, Euandri filium, a Turno interemptum ulciscitur Aeneas. Cf. Virg. A. X, 510. 524. Virg. A. I, 283. Veniet lustris labentibus aetas, Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Servitio premet, ac victis dominabi, tur Argis. 525. Octo moenia. 526. Alii Nunc minor aut Non minor, aut Num minor, unus Nec minus, tres Non minus, tres alii Num mi

[ocr errors]

Iam pius Aeneas sacra, et sacra altera patrem,
Afferet: Iliacos excipe, Vesta, deos.

Tempus erit, quum vos orbemque tuebitur idem,
Et fient ipso sacra colente deo:

Et penes Augustos patriae, tutela manebit.

530

[ocr errors]

Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde nepos natusque dei licet ipse recuset
Pondera coelesti mente paterna feret.
Utque ego perpetuis olim sacrabor in aris,
Sic Augusta novum Iulia numen erit.
Talibus ut dictis nostros descendit ad annos,
Substitit in medios praeseia lingua sonos.
Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba.

Felix, exsilium cui locus ille fuit!

Nec mora longa-fuit; stabant nova tecta, nec alter
Montibus Ausoniis Arcade maior erat.

Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros,

Emensus longi claviger orbis iter.

535

540

nus, quod Hs rec. Duo comparativi, ut Florus IV, 2, 47 minus admirabilior. Cic. Flacc. 14 magis gravioribus.

[ocr errors]

527. Un. sacra altera et altera patrem. 528. Un. Auferet, quod Hs plac. Burm, vult Efferet, etsi vulgatum defendi posse iudicat, ex IV, 78 et V, 90. Multi accipe. 529. Edd, quaed. quo vos, Est Iulius Caesar, Pontifex maximus et gentium victor. Alter est Caesar Octavianus Augustus, vivus a. U. 718 ad deos evectus. Tertius est Tiberius, Iulii Caesaris nepos, Augusti filius, 530. Duo colenda, 531. Duo Quum penes - Un, manebis, quod Hs placet. 532. Un. iura, 533. Un. Inde satusque neposque Un. usque recuset. 536. Alii Livia, 537. Alii Talibus auspiciis nostr., alii multi et Hs: Talibus ausp, nostr, desc, ad agros: Edd. novac sine codd. auct, nostros dictis desc. Pleriq. in annos, duo tantum ad annos, quod c. Burm. recepi, cui lectioni altera ad agros favet. 538. Un, in medio sono, Sligtenhorst ap. Burm, lég. in mediis sonis. 540. Pro fuit Hs mav, suum. 541. Hs mav. longa subit propter antecedens fuit. 543. Hs coni. appulit, ut VI, 80. Un, oras, Hs mav, orae. De hac fabula cf. Virg. A. VIII, 190 sq. et Liv. I, 7. Insula Oceani Erythea domicilium tergemini Geryonis.

[ocr errors]

« ForrigeFortsæt »